PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

⟨III.⟩ Eiusdem Augustini Niphi eruditionum liber tertius, qui est de opulentiis stellarum

⟨III.1⟩ I: De faciebus et faculis caeterisque id genus et primo de faciebus

Convenientiae quidem igitur stellarum et dodecatemoriorum fere utique tot sunt, sed se quidem proprie vultispicere dicuntur, quoties una quaeque earum eandem ad Solem aut Lunam configurationem servat, quam quidem et eius domicilium ad illorum domicilia, ut quando Venus v.g. per rationem sexangulam ad lumina distantiam servat, verum ad Solem quidem vespertina, ad Lunam vero matutina, consequenter his, quae prius domiciliis.

Stellae cum signis habent naturales quattuor convenientias sive similitudines, quae graece dicuntur synoiceioseis, ut domum, triangulum, exaltationem, et fines, quaeque iurisdictiones nuncupantur et aliis nominibus. Habent etiam interse rationes, quae opulentiae nuncupantur sive habitudines, sed opulentiae dicuntur quando per has stella opulenta efficitur. Sunt hae numero VI, prima est vultispectio sive facies, secunda solium sive facula, tertia gaudium, gaudium] guadium quarta configuratio sive coniunctio, quinta quiditas, sexta potestas sive pollentia. Et de prima transigamus, haec graece est prosopon, latine facies sive vultispectio, barbare almuega, est autem non una ratione quando sit et lunaris et solaris, quamquam Graecus sine nomine dicat quod faciei proprietas dicitur, cum planetae inventi fuerint in signis, quae talem servant ad lumina ambo simul distantiam, quam domicilia cum domiciliis. Verbi gratia Mercurius si in secundo signo sit a Sole et in XII a Luna per subcedentiam computando, Venus in III a Sole, in XI a Luna simili ratione, Mars in IIII a Sole in X a Luna, Iuppiter in V e Sole, in IX a Luna, Saturnus in VI e Sole in VIII e Luna ipsa. Erunt enim tunc planetae in facie luminum, quia in signis, quae talem ad lumina habent distantiam, qualem domicilia luminum ad domicilia ipsorum. Itemque e Luna orientales, hoc est orientes ante Lunam, e Sole occidui, hoc est occidentes post Solem. Alii vero (ut Porphyrius inquit) aiunt geminum esse prosopon et ad Solem et ad Lunam, asserentes posse planetam alterum luminum vultispicere, hoc est esse in facie alterius, etiam si non sit in facie amborum. Lunaris quidem semper est quando planeta praecedit Lunam et oritur ante Lunam, solaris vero quando sequitur Solem et oritur et occidit post Solem. Graecus vero vult prosopon esse planetae, quando ad utraque lumina servat eam rationem, quam eius domus ad illorum domicilia servat, quod Ptolemaeus hac in parte aperte sentit, et hanc teneo quicquid Porphyrius velit. Vis vero prosopi sive faciei est quanta est vis domicilii, cum cum] cnm enim stellae quinque sortitae sint rationem domicilii per distantiam et figurationem ad lumina, evenit rationabiliter quod si planetae in genitura fuerint ad lumina in simili ratione, in qua sunt domus cum domibus, ut sint acsi in domiciliis collocentur, quando omnis virtus stellae sit per rationem, quam ad Solem habet. Quae ratio etiam docet, ut stella ad utraque lumina rationem habeat talem, non ad alterum tantum haec de facie.

⟨III.2⟩ II: De faculis et soliis caeterisque id genu[u]s

In faculis vero propriis atque soliis caeterisque id genus esse dicuntur stellae, quando duobus vel pluribus dictorum modorum iis ipsis locis conveniunt, in quibus constituuntur. Potestate namque earum ad agendum tunc maxime adaucta propter similitudinem et coactionem unigeniae ipsorum continentium dodecatemoriorum proprietatis, proprio in solio constitui atque splendescere dicuntur.

Secunda opulentia est quae graece lampene, hoc est facula sive sedes argentea splendida dicitur aut thronus, hoc est solium. Videtur autem Ptolemaeus confundere nomina vocans indifferenter lampenen pro throno et e contrario, et tunc ait stellas esse in thronis sive lampenis, quando in signis, in quibus sunt plures rationes habent, hoc est duas vel tres dictarum, ut quod sint in domo et triangulo vel huiusmodi. Sunt autem dictae rationes quattuor iurisdictiones et facies, nam quando planeta est in facie et cum hoc in signo, in quo est habet rationem domicilii vel trianguli, tunc in throno vel in lampene esse dicitur, quia habet in loco, in quo est rationem et almuegam, et sic rationes ad minus duas. Verum Graecus ait haec e principium locis esse translata, modo principes habent lampenen, hoc est sedem auream vel argenteam, in qua dum sedent, lucent ut fax et habent solium sive thronum, hoc est sedem ligneam sed regalem. Ita stella quando est in almuega et in signo in quo est rationem habet, tunc est in solio, hoc est in sede lignea. Habet enim tunc duas rationes tantum, ut almuegae et hospitii, quando vero est in almuega et in signo in quo est habet plures rationes, tunc est in lampene, facula, splendore sive sede argentea, nam tunc habet tres rationes almuegae et duas rationes hospitii, haec de faculis et talibus.

⟨III.3⟩ III: De gaudio

Gaudere vero ipsos dicunt, quando quamvis non ad ipsas sit signorum, in quibus continentur similitudo, est tamen ad eas, quae earundem sunt factionum, facta quidem de longinquo magis sic mutua receptione, communicante tamen et secundum talem modum similitudine ipsa. Veluti quum in alienis ac contrariae factionis locis deprehendentur, multum dissolvitur peculiaris ipsarum potestatis, aliam quandam naturam mistam complexione secundum dissimilitudinem continentium signorum perficiente.

Tertia opulentia est gaudium, quod graece chara e verbo chaero, latine gaudeo sive laetor dicitur. Dicuntur igitur stellae gaudent, quando servata aliqua inter eas differentia et intercapedine, in alienis inventae sunt domiciliis, non usque quaeque alienae fuerint a locis, sed communicaverit factione ut cum Venus in domicilio Martis inventa fuerit, et e contrario Mars in domo Veneris, nam sic inventae gaudere dicuntur quia eiusdem sunt factionis Venus et Mars, ambo enim nocturni simili ratione si Iuppiter in domo Saturni et e converso Saturnus in domo Iovis. Verum non una ratione est planetarum gaudium, nam quum multiplex sit dignitas, ut domus, triangulum, exaltatio, et fines. Secundum omnes has possunt gaudere, licet potissimum secundum rationes domicilii, et quia communicatio stellarum, quae est gaudium, est quando fuerint stellae ipsae distantes, sed mutuo se receperit simili factione interveniente. Erit igitur stellarum tristitia et dissolutio, quando in contrariis factionis locis fuerit omnino differentibus, ut Venus in domicilio masculino Saturni, Saturnus in fœminino Veneris, nam cum Venus et Saturnus contrarii sint et locis contrariis constituti, dissolvi dicuntur et contristari. Haec pauca de his tradit Ptolemaeus.

⟨III.4⟩ IIII: De applicationibus, de fluviis aliisque potestatibus

Generatim quidem praecedentes ad sequentes applicari dicuntur, defluere vero sequentes a praecedentibus, inter quascunque inter media distantia oblonga non sit. Assumitur autem hoc sive corporaliter sive secundum signatarum figurarum radium illud eveniat. Nisi quod ad per ipsa corpora applicationes et defluvia et latitudines ipsorum observare utile est, quatenus solae ipsae applicationes medii signiferi circuli ad easdem partes inventae recipiantur. Ad eas vero, quae per configurationes sunt, supervacuum, amplius hoc fit omnibus semper radiis ad eadem, hoc est ad centrum terre, latis, et similiter undique committentibus.

Quarta stellarum hitudo est quae graece dicitur synaphe et aporroia, latine applicatio sive attactus et defluvium sive separatio, quamquam Porphyrius superiori lectione per synaphen coniunctionem et per aporroiam adhaerentiam audierit, nos vero magis ad Ptolemaei mentem per synaphen applicationem et per aporroian defluxionem volumus. Animadvertendum igitur esse planetam levem et ponderosum, levis est quem celerem vocant, ut Iuppiter respectu Saturni, Mars respectu Iovis et Saturni, Venus respectu Martis, Iovis et Saturni, Mercurius vero respectu Veneris, Martis, Iovis atque Saturni. Ponderosus autem sive gravis is ille est, qui tardo motu movetur, ut Saturnus respectu Iovis et Iuppiter respectu Martis et in caeteris idem, qua ratione evenitur levis applicet se ponderoso eque ponderoso defluat. Erit igitur applicatio sive attactus, quando levis petit corpore vel radio coniuctionem ponderosi, dummodo non praecedat ponderosum magna distantia, defluit vero quando separatur a ponderoso infra certum intervallum, coniuctio vero radio vel corpore est quando pari partium numero in signis collocantur. Exemplum sit Sol in Arietis parte XVIIII, Saturnus in Librae parte XX, tunc Sol petit partilem Saturni diametrationem per radios, at si Sol sit in XIX Librae, peteret coniunctionem per corpora, idem Sol. Exemplum separationis sit Sol in Arietis parte XX, Saturnus in Librae parte XIX, erit enim separatio per radios, per corpora vero si eodem in signo Librae Sol sit, sed partibus XX Saturnus XIX. Porphyrius (ut mihi videtur) facit differentiam inter separationem sive adherentiam et defluxionem sive defluvium, vocat enim adhaerentiam sive separationem collesin, ac defluxionem aporroian, aporroian] aporrioan est autem collesis quoties levis separatur corpore aut radiis, sive petat alium sive non.

At aporroia est quando separatur et alium ponderosum petit, ut Luna sit in Scorpii parte XX, Saturnus in eiusdem parte prima, Iuppiter in eiusdem parte XXV, tunc Luna defluit e Saturno in Iove. Item sit Luna in Scorpii parte XX, Saturnus in Aquarii parte prima, Iuppiter in Leonis parte XXV, tunc Luna e quandrangulo Saturni defluit in quadrangulum Iovis, sed quia Ptolemaeus voluit haec fieri certo intervallo inter stellas constituto, quantum debe at esse intervallum eiusmodi, non eodem modo loquntur. Auctores recentiores Arabes expositorem secuti volunt illud colligi ad mensuram dimidii corporis, ut Iuppiter seperari dicitur infra spacium XII partium, quia eius corporis dimidium continet partes XII Venus infra partes VIII simili ratione, sed ubi Iuppiter pluribus XII partibus e Saturno distaret non amplius in separatione aut defluxione esset, sed in nulla habitudine et in caeteris eodem modo dicatur. Porphyrius vero vult in quinque stellis intervallum illud esse non pluribus tribus partibus constituendum, quo partium numero nulla quinque stellarum uno die movetur, in Luna vero XII partium illud assignat, quo partium numero uno die Luna moveri potest. Graecus vero sine nomine in commentatione huius loci sumit intervallum illud non esse una ratione in omnibus, ser pro mensura motus diurni planetae celerioris. Durat enim vis coniunctionis uno die, igitur spatio quod levis peragrat uno die, igitur Iuppiter coniungi Saturno dicitur infra spatium quod uno die peragrat infraque tantumdem defluere seperari sive adhaerere ut quoniam Iuppiter uno die minutis movetur fere quinque, coniungi dicetur quando non pluribus quam minutis quinque distat a Saturno. Erit itaque vis coniunctionis Iovis et Saturni infra spatium X minutorum, quando ipse uno die ante et uno retro fere X minutis movetur, et tanto portionum sive minutorum numero coniunctio partilis dicitur. Defluit vero quando ultra quinque seperatur minuta, quia sic e coniunctione dicetur seperari et totidem minutis applicat, igitur e quinque ad X ante vel post defluere vel applicari dicetur. In Marte vero vis coniunctionis erit XXXII minutorum ante et totidem retro, hic ad gradum unum et minuta quattuor ante vel retro erit vis applicationis vel seperationis, quia Mars uno die minutis circiter XXXII movetur, in Sole, Venere et Mercurio vis coniunctionis erit minutorum LIX ante et totidem retro, hoc est infra spatium duorum graduum fere. Hic hoc est ab uno gradu ad duos erit applicatio vel seperatio in Luna vero XII graduum ante et XII retro, quia tanto partium numero uno die movetur, hic ad tot erit applicatio vel separatio. Ptolemaeus rem omisit indecisam ideo expositores differunt, supputatores vero coniunctionem volunt partilem usque ad minutum horae secundum motus fieri, inde dici seperationem vel applicationem. Usus tamen Ptolemaeus ut mihi videtur et salvo tamen semper meliori iudicio, ita est quod vel iudicium fit per coniunctionem propter thema coniunctionis vel propter thema alterius rei principii, ut geniturae vel alterius eiusmodi. Siquidem praedictiones sunt per coniunctionem propter thema coniunctionis Ptolemaeus in Libro C enuntiatorum enuntiato LXII inquit, cum minutum coniunctionis principium facies, potes de mutatione aeris in mense illo iudicare, graece minutum leptor dicitur, non quidem signi sed temporis. Qua ratione fit ut tanto cœli spatio coniunctio constet quanto motus est per unum minutum, quod in singulis supputare facile est, ultra minutum temporis applicatio vel defluxio agitur. At si coniunctio est propter coniuctionem propter natale thema vel alia huiusmodi, coniunctio partilis est per gradum applicatio vel seperatio a gradu usque ad quinque. Nam apud Ptolemaeum locus domicilii thematis est per quinque ante et quinque retro, ut horoscopet quinta Arietis pars, si Saturnus est in prima Arietis parte, intelligitur esse in horoscopo, et si in X etiam in horoscopo. Verum fortis et pollens applicatio sive adhaerentia adhaerentia] edhaerentia et defluxio sive seperatio est secundum tres partes, nam tanto partium numero durat vis cardinis, ut vis ortus, culminis, occasus et imi, qua ratione evenit ut stellae dicantur corpore vel figura iunctae quoties in una signi parte sint corpore vel radiis. Applicatio vero pollens et separatio tribus partibus ante et tribus post, quo partium numero est vis cardinis apud omnes. Applicatio vero et seperatio aliqua est quinque ante et quinque post, quo partium numero est vis loci sive domicilii in themate. Petere vero coniunctionem est quando planeta incipit orbem corporalem vel splendoris intrare, hoc est quando non distat plus medietatibus ipsorum corporum, verbi causa sit Iuppiter in Arietis parte XII. Venus vero parte prima Arietis, petit corporalem Iovis coniunctionem, si vero sit a Capricorni parte prima esset, peteret radialem coniunctionem, simili ratione et in caeteris iuxta numerum partium suorum corporum dicatur ut suo loco diximus. In coniunctione igitur sunt quattuor status, est ire ad coniunctionem, ut quando levis incipit ingredi orbem ponderosi. Est applicatio prima sive aliqua quando planeta non differt pluribus quinque gradibus a planeta, est efficatia applicationis ut quando non differt pluribus tribus, est coniunctio quando una parte continetur, omnes autem hi quattuor status sunt in una coniunctione plactica, potest enim vis coniunctionis placticae in omnibus iis consistere. Sunt qui hos quattuor status nominibus differnetibus vocant, primum quidem quo planeta petit corpus vocant accessum, huic contrarium quo dissolvitur a corpore, vocant recessum. Secundum vocant applicationem quando per quinque gradus sit intervallum, huic contrarium seperationem. Tertium vocant attactum, quo non differunt pluribus partibus tribus huic contrarium defluvium. Quartum coniunctionem, huic contrarium nomen non habet, quia coniunctio una ratione est et simplex. In omnibus vero his statibus, quattuor stellae coniunctae dicuntur, placticae saltem. Verum animadvertendum est in coniunctione per corpora esse observandam longitudinem et latitudinem, non enim dicentur coniuncti, nisi latitudine et longi[gi]tudine coeant, at in coniunctione per radios nulla est necessitas latitudinis. Sol namque (ut Graecus inquit) sub signifero decurrens in mediis signorum orbem efficit articulis, qui latitudine latitudine] laittudine secat signiferum ipsum in septentrionalem et australem regionem. Quare fieri potest ut stella stellam attingat per longitudinem, quae est ab ortu in occasum, aut e contra et non per latitudinem, quae est ab austro in septentrionem aut e contra, quia seperari possunt, quatenus una in septentrionem, altera in austrum petet, etiam sub eodem signo atque eadem signi parte constitutae. At cum per figuram coniunguntur, id evenire non potest, nam stella radios emittit circulariter per totum, ideo latitudo non est utilis in configuratione, sed bene in coniunctione.

⟨III.5⟩ V: De quiditate cuiusque stellae

Quibus ex omnibus patet quod cuiusque stellae ipsum, quid ex ipsarum propria naturali peculiaritate, signorum continentium qualitate atque figurationum ad Solem et ad angulos constitutione considerandum est, ut a nobis id dictum est de iis omnibus.

Quinta opulentia graece est poion, latine etiam quale vel quid, haec autem e tribus colligitur. Primo ex ipsius stellae idiotropia naturali, secundo ex signorum, in quibus est qualitate, tertio ex constitutione, quam habet in configuratione ad Solem et ad cardines, ex iis tribus doctus mathematicus potest stellae quiditatem colligere. Erit igitur stella in sua quiditate, quando masculina in signo masculino, in habitu ad Solem masculino ut orientali atque in tractu ad ortum masculino. Contra vero fœminina constituitur, ut si ipsa fœmina sit in signo fœmino, in hitu fœmino atque tractu fœmino. Sunt qui velit stellam esse in haerese, quam Chaldaei aix vocant, quando est simul in signo et in tempore masculino, hoc est de die, vel si fœmina est, sit in signo fœmino et de nocte, ut si genitura sit nocturna et Venus sit in Tauro dicitur esse in sua haerese, sed si diurna et Iuppiter sit in Ariete erit in sua haerese. Volunt itaque aix sive haeresem esse pro conditione signi et temporis, sed pace tantorum dixeri haeresis, quam latine (autore Materno) conditionem sive factionem diximus, est indifferenter altero modorum aut a tempore aut a sexu, ut Mars in signo nocturno constitutus, hoc est fœmino sive de nocte sive de die, esse dicitur in sua factione. Itemque habet indifferenter factionem tam cum Venere quam cum Iove, cum Iove per sexum, cum Venere per tempus, haec quidem est ubique sententia Ptolemaei, Graeci et Porphyrii, quam nulla alia ratione approbo, nisi his autoribus, haec de quiditate.

⟨III.6⟩ VI: De valore stellarum et pollentia

Valorem vero naciscuntur stellae, primo quidem quod orientales ipsae sunt atque propriis motibus praepositae, hac enim ratione validissimae erunt, at occiduae obductae, ubi fuerint imbecilliores. Secundo vero ex habitudine, quam ad ortum habent, nam culminantes aut ad cœli culmen assurgentes, primo validissimae sunt. In ortu vero constitutae aut ascendentes ad ipsum sunt, secundo validae et magis quando in ortu sunt sive aliter orientali loco configurentur, minus vero in imo terrae. Imbecilles vero omnino erunt, quando harum rationum nullo in themate constituuntur.

Ultimo docet Ptolemaeus quando stellae sint validissimae et quando imbecilles. Est enim graece valor sive pollentia dynamis, quae erat sexta pollentia in ordine, quam recentiores fortitudinem vocant. Dynamis enim graece est latine tum potentia tum vis potestasque etiam et fortitudo, nunc valor aut pollentia dicatur. Nanciscuntur autem stellae pollentiam sive valorem dupliciter, aut per habitum ad Solem aut per habitudinem ad ortum. Per habitum ad Solem quidem, quia orientales et auctae motu validissimae sunt, per habitudinem vero ad ortum, quia culminantes aut orientes pollentes sunt, iis contrariis constitutae rationibus imbecilles perhibentur. Animadversione dignum quod tres supremae stellae, ut Saturnus, Iuppiter et Mars, iuxta aequales motus supputando crescunt in motue tempore, quo exeunt radios usque in sexangulum cum Sole. Hinc ad quadrangulum imminuuntur e quadrangulo usque ad diametrationem sunt omnino repedantes, etiam usque ad aliud quadrangulum sinistrum repedant. E quadrangulo sinistro usque ad sexangulum, motu sunt imbecilles, hinc ad coniunctionem, motu celeres. De Venere et Mercurio diximus iam, itemque animadvertendum (ut Graecus sine nomine ait) loca sic ordinari, ut primo sit cœli medium, secundo ortus, tertio imum, quarto occasus. Post haec sunt ascensiones, ut post occasum primus sit locus cœli medii, secundus horoscopi, tertius subterranei, quartus occidui. Post haec sunt triangula horoscopi, ut post ascensionem occidentis sit locus dextri trianguli primus, deinde sit locus sinistri. Stella itaque duabus rationibus nacta est valorem et ab habitudine ad Solem et ab habitudine ad ortum, modo quo explicavit Graecus, sed quia iurisdictiones et pollentiae explicatae sunt ad electionem dominatoris, quaedam addamus de dominatu et primo de cohospitalibus planetis, qui graece (ut Porphyrius ait) synœcodespotes dicuntur. Cohospitales igitur planetae dicuntur, quando idem signum est huius domicilium, illius exaltatio, ut Mars et Saturnus in Capricorno. Alii vero (ut Porphyrius ait) volunt planetas chospitari, quando idem signum est huius quidem domicilium, illius vero triangulum ut exemplis patet. Verum ut Porphyrius est autor, dominus domus, qui graece est œcodespotes, dominator, qui graece est cyrios, et praedominator, qui graece est epicratetor, differunt, quemadmodum nauclerus et gubernator differunt, ideo de iis per ordinem transigamus. Alii simpliciter in diurna genitura Solem praedominatorem esse asserunt, in nocturna vero Lunam. Porphyrius tamen diligentius sic inquit, in diurna quidem genitura Sol si ad subsolanum ascendit, ipse praedominatum nanciscetur, declinante vero Sole in liba, si Luna sit in subsolano, illa praedominatum nanciscetur, si superascendat ad horoscopum, at ambobus ad liba declinantibus, horoscopus praedominantum assumet. In nocturna vero genitura si Luna ipsa ad subsolanum assurget, ipsa praedominatum habebit, si vero ipsa in liba declinet, Sol accipiet, etiam si sub terra sit, dummodo ad horoscopum feratur. Si vero ambo sub terra sint ipsis cuspidantibus aut ascendentibus ad cuspides, Luna praedominatum sortietur propter factionem quam habet in nocte, si vero haec declinet, ille aut cuspidet aut asscendat, ille erit, at si ambo declinent, horoscopus tunc obtinebit, haec de praedominatore qui et dominus figurae seu geniturae dicitur. Quando vero habes figurae dominum sive praedominatorem, ex hoc œcodespotes, hoc est hospitator sive dominus signi capietur, nam dominus signi in quo est praedominator hospitator erit, dominus vero terminorum in quibus ille est, cohospitator. Alios modos Porphyrius narrat, sed quia inutiles nec ipse illos tenere videtur subticui. Videtur autem mihi Ptolemaeum accipere interdum hospitatorem signi, quem œcodespotem vocat, latine dominum signi, cohospitatorem et signi, quem synœcodespotem dicitur, qui cum domino signi aliquam in signo obtinet iurisdictionem ut fines triangulum aut altitudinem. Interdum vero dominatores signi, ut eum ex quinque, qui plures habet in signo de quinque rationibus, sunt sex rationes: domus, exaltationis trianguli, finium et aspectus, ut planeta, qui habet triangulum in signo et aspicit illud vel sit in illo, praeest illi ut praedominator et ante illum, qui solum habet unam, ut domum aut aliam id genus. At si duo planetae aequales numero in signo ratiores sortientur, qui fuerit opulentior erit dominator, quid autem fit opulentia et quot ex hisce didicisti. Particeps dominii vero sive collega, ille qui cum dominatore in signo alicuius hospitii rationis particeps erit, et si duo aequaliter participent, ille erit qui opulentior est in illo. Dominator vero non una ratione est, quoniam sunt dominatores tot quot themata, alius enim dominator est ecliptici thematis, alius interlunii, alius plenilunii, alius quaestionis. Itemque ascendentis alius, culminis quoque alius, alius Solis, alius Lunae, alius partis fortunae. Similiter condominatores non una ratione sunt, imo tot quot dominatores, quos explicare nunc non est necessarium, sed in particularibus locis apotelesmatum. Praedominator vero simpliciter totius thematis, qui graece est epicratetor, est qui epicrates in hoc est dominatum inter alios planetas obtinet, sitque in tota figura caeteris pollentior, ut qui in signo in quo est plures hospitii rationes habet, et in tota figura est pollentior. Ut si Iuppiter in signo aliquo constitutus, ubi plures rationes quam alii habens in medio cœli essent, praedominator thematis, hunc ducem nonnulli latinorum vocant, chaldaice almutebith. Illud vero non ignorandum est Ptolemaeum, excessum praedominatus collegisse non e qualitate iurisdictionum, ut nonnulli stulti credunt, sed ex numero. Ptolemaeus enim ubique illas hospitii rationes ex aequo accipit, volens domum esse aequalem altitudini triangulo et finibus et e contra, sed praedominari quando stella plures harum in signo habet, ut in Libro de nostrarum calamitatum causis dictum est. Iulius vero Maternus dominum geniture aliter accipit, sed quoniam nos ad Ptolemaei mentem, haec diximus de his satis. Restat ut de mistura et exuperatione quaedam brevibus transigamus, nam copiose in Libro de nostrarum calamitatum causis diximus. Accidit in themate mistura stellarum, ut in animali mistura elementorum et ut in mistura elementorum oportet ut alterum exuperet, e quo mistum ipsum speciem et qualitatem nanciscatur, ita in mistura caelesti oportet alterum praedominari, ut inde sit species eventorum. Primo itaque de mistura, est enim mistura triplex, configuratoria, iurisdictionaria atque habituaria. Configuratoria quidem corpore, quando in eodem signo collocantur stellae, miscentur enim tunc propter naturam signi in quo sunt, luminum vero quando invicem se aspiciunt, nam sic commiscentur lumina ut inde mistum lumen contingat. Iurisdictionaria vero, quando una stella in domo vel finibus collocatur alterius, et econtrario ut si Saturnus in Ariete, Mars in Capricorno collocetur. Habituaria vero, quando Sol colligit lumina stellarum, cum enim duo configuratorios radios Soli emittant, Sol lumina illorum colligens vel eorum corpora, vires illorum immiscet, haec de mistura. De exuperatione agamus, in configuratoria mistura, si aspectuaria sit mistio vel aspectus sunt partiles aut plactici. Si plactici, planeta in paucioribus signi partibus collocatus exuperat planetam in pluribus constitutum, ut si Mars in Arietis parte quintadecima et Iuppiter in Capricorni parte vigesima, est enim Mars supperior. Si vero sint partiles, dexter exuperat sinistrum, at si mistio sit per corpora, si quidem partilis, illa exuperabit, quae in signi parte plures rationes hospitii habebit. Si plactica, quae in paucioribus signi partibus collocatur, superabit quae in pluribus, ut si Mars in quintadecima parte Arietis sit, Iuppiter in vigesima, Mars superior erit, haec de configuratoria. In iurisdictionaria vero stella, quae in decimo erit loco a stella cum qua miscetur superior erit, item stella supra terram ei, quae sub terra praeest, cardinalior et in loco thematis pollentiori collocata, eis quae in locis imbecillibus est, ut diximus de locis, haec de iurisdictionaria. In habituaria vero dextra ad Solem prior est, at si ambae dextrae hoc est orientales, quae decimo loco ab altera est, aut quae loco pollentiori aut quae sibi vicinior erit, dummodo non sit combusta aliisque praefectionis rationibus excesserit, haec de exuperatione colliguntur ex libro eruditionum Porphyrii. Graecus vero sine nomine generatim in omni mistura atque stellarum complexione stellas supervadere ait, cum pauciorum partium sunt, hoc est cum in signo, in quo est, per pauciores decurrit partes. Exuperari vero cum plurium, verbi causa sit Mars in Cancri parte quintadecima, Saturnus in Arietis parte vigesima, in hac mistura configuratoria Mars supervadit Saturnum, idem est si Saturnus esset in Arietis parte vigesima, vigesima] vegesima in coniunctione enim illa Mars supervaderet. Itemque sit Saturnus in Sagittarii parte vigesima, Iuppiter in Capricorni parte quintadecima, in hac mistura iurisdictionaria Iuppiter supervaderet Saturnum. Amplius sit Sol in Arietis parte quintadecima, Saturnus in Cancri parte vigesima, Mars in Capricorni parte duodecima, cum Sol utriusque lumina immisceat, in mistura Mars supervadit Satur[tur]num, quia in paucioribus est sui signi partibus. Ptolemaeus misturas explicavit tres, ubique tamen observat configuratoriam et iurisdictionariam, sed ab eo non invenio quid velit per exuperationem, tamen usus usus] nsus meus est cum Graeco sine nomine, nam ipse fideliter Ptolemaei verba exposuit, licet brevibus satis.

Finis

Impressum Neapoli per Petrum Mariam de Richis Papiensem. Anno Domini MDXIII. Die vero XXIII Aprilis.