Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones Naples, Petrus Maria de Richis, 1513
transcribed by Beatriz Alfaro Pérez
How to cite this transcription?
This transcription has been made from ed. Naples 1513 on the basis of the exemplar Munich, Bayerische Staatsbibliothek, 2 Ph.sp. 31#Beibd.1. The transcription follows the Project guidelines.
Table of contents and links to chapters
Praefatio
Consideranti mihi, praesul dignissime ac Pandonii generis unicum decus, quonam modo auditoribus meis bonarum artium ac medicinae studiosis prodesse possim? Illud inter caetera utilissimum profecto apparuit eos ad illam astronomicae disciplinae partem, quae apotelesmatica est, praeparare atque disponere. Reor enim apotelesmaticam facultatem multo magis quam vel metaphysicam vel sophisticam conducere medicis, nam (ut inquit Ptolemaeus in Libro centum enunciatorum) ita agendis confert, sicut bonus agricola colendo expurgandoque terram. Praeterea physicis, dum in hac, quam diximus parte elaboramus, non parum prodesse videmur, nam cum in hoc anno meteorologiam eis palam enucleaverim, manifeste norunt sine hac parte, in qua mihi maxime censeo laborandum, ad illam non posse recto et dilucido tramite pervenire, cum et Aristoteles ipse, multa quae ibi declaravit, omnino per apotelesmaticas causas definire cogatur. Hippocrates etiam, magnus artis medicinae inventor, futuros morbos, qui temporum varietate contingere solent, non nisi ex aeris mutationibus praesagire edocuit. At aeris mutationes nemo melius atque aptius quam apotelesmaticus poterit deprehendere, cum stellae si quid agant illud in hisce alterationibus, quae aereae sunt, cernatur. Nam in nobis quo ad eam partem, quae corporis est, aliquid faciunt, cum sane (ut Aristoteles inquit in iis libris, qui physicae auscultationis sunt) stellae aerem afficiant, qui nostra corpora continet, aliquo nempe affectu illae afficere videntur. Conspeximus enim magna in aere facta vicissitudine, humana corpora morbos varios pertulisse at corpora ipsa affecta non credas omnino animos nostros mutare, quod quidem nec Ptolemaeus sentit, cum asserat sapientem animam avertere posse, quae stellae nobis promittunt. Aristoteles etiam animum nostrum dominum esse suorum actuum in Libro ethicorum plane et fatetur et demonstrat, sed aliqua ex parte inclinare, sicuti et idem in iis, quos physiognomicorum inscribit ait, quas sive inclinationes sive propensiones doctus mathematicus officiosusque philosophus facillime poterit superare atque avertere, unde astronomiae inventum, maxime eius partis, quae apotelesmatica est. Nonnulli praecipui viri fuisse tradiderunt, ut per sapientiam quam a stelis futura promittentibus nacti sumus, ventura mala vitemus et futura bona dulcius amplectamur. Legimus Legimus] Legimns enim ingentes armorum duces futura pericula apotelesmaticis illa indicantibus facile evitasse, quod Consalvum Ferrandum ducem maximum alterum in nostra tempestate in rerum gloria bellicarum Caesarem, non semel nobis praedicentibus effecisse totus invictissimi Hispaniarum regis exercitus protestatur. Stultos profecto aestimo, qui stellas rebus necessitatem imponere credunt, cum nihil futuri necessario accidat, ut Aristoteles ubique probat. Etiam si ita esset, illius inventum potius foret mœror quam fructus fructus] frnctus hominibus, insuper experimur praevisa facile nos posse avertere atque evitare, quae omnia clarissimis rationibus Ptolemaeus mathematicorum principis in proœmio demonstravit. Iure itaque physicis, medicis nostrisque auditoribus aliquando cupiens afferre utilitatem libellum hunc, qui eruditionum ad apotelesmata Ptolemaei inscribitur, edere statui. Caeterum cum ea, quae ex autorum manibus prodeunt, ut tutius elucescere possint sub alicuius praestantissimi viri amplissimo nomine et numine prodire consueverunt, libellum ipsum cui aptius dedicarem praeter te, praesul integerrime, inveni neminem. Novi enim quanta animi magnitudine magnitudine] maguitudine, quanto ingenii acumine, quantave linguae dexteritate erumnosos philosophorum et poetarum labores protexeris. Accipe igitur quem tibi dedico libellum ob eam praecipue causam, ut intelligas Niphum tuum tuis virtutibus, quae amplissime sunt, deditissimum. Vale.
Ad Sylvium Pandonum Boviani episcopum Augustini Niphi Suessani eruditionum ad Apotelesmata liber primus
De potestate planetarum
⟨1⟩ Enuntiatum primum: De Sole
Sol suapte natura calefaciendi atque aliqua ex parte exiccandi efficaciam habet. Fiunt vero haec prae aliis nobis perspicua et propter ipsius quam habet magnitudinem et ob manifestas, manifestas] manafestas quas efficit horarum mutationes, nam quanto magis loco, qui est nobis ad apicem appropinquat, tanto magis nos ipsos sic afficit.
Duo sunt cœli sive luminaria sive lumina, quae graece phosphora sive phota dicuntur. Alterum quidem quod graece Helios, latine Sol, alterum Selene, hoc est Luna. Quinque vero stellae, quae graece planetae sive planomenae, latine vagae aut errantes dictae a motuum vagatione. Sunt et non errantes, quae aplanomenae a motuum uniformitate appellatae, constitutae MXXII numero in XLVIII formis, quae graece morphoses sive astra dicuntur. Agressuri itaque de his, primo a luminibus agamus, tum quia nobis maxime constant, tum etiam quod vires persentiuntur et quod caeterae ab his regulantur veluti a principibus. Sunt autem lumina, quia licet errantia sint, a Ptolemaeo planetae non dicuntur. Stellas enim ubique Ptolemaeus intelligit quinque vagas, nisi lumina addat et a Sole nobis principe aggredimur, primo quia vaehementior, secundo quia medius et e medio extrema moderantur estque tale cuius habitudine caeterae regulantur ac vires accipiunt. Solis igitur qualitates duae sunt, altera prima calefaciendi, ut magnitudo eius et horarum mutatio demonstrat, altera exiccandi, quae excessum calori imitatur. Quantum vero ad graeca verba attinet, punctus, qui est in directo nostrorum capitum, ad quem cum Sol pervenit aestatem efficit, graece est coryphe, chaldaice zenith, latine vertex, sumitas sive culmen, sed apex rectius dicitur. Haec de qualitatibus, et de prop⟨r⟩ietatibus agamus, cum proprietas qualitatum admixtionem interdum sequatur. Sol a lucis atque magnitudinis praestantia a que medio situ, ut Porphyrius in eruditionibus autor est, inter stellas est, quemadmodum rex, quando omnium eorum, quae in hoc mundo sunt, causa principaliter effectrix sit cuncta constituens et regulans. Caeterae vero stellae et maxime tres superiores sunt, ut tribuni aut centuriores sive praefecti cooperantes generalemque Solis causalitatem ad determinatum genus reducentes. Examinare (ut dicemus) videtur anni et diei horas, ut ver, aestatem, autumnum et hyemem, efficit enim calorem, frigus, siccitatem atque humorem. Quando ad coryphen sive apicem assurgit calorem efficit, cum ab eo declinat sic⟨c⟩itatem, cum ad apicis devenit oppositum frigus, sed cum convertitur efficit humorem, qua ratione et anni et diei horas efficit, eadem quoque ratione ventos excitat. Assurgens enim ad apicem ventos efficit australes, ad meridiem rediens septentrionales, decurrens per medias regiones ventos exuscitat omnis generis, ut in Meteoris scribitur. Itemque propter haec et generationis et corruptionis vitae et mortis autor existit, efficiuntur enim haec omnia e motu eius per obliquum circulum, ut autor est Aristoteles. Diffundens quoque calorem in aere et aqua atque terra, generat animalia ex ex] cx putri materia, ut autor est Averroes, semina administrat, metalla et mineralia efficit planetas et arbores et herbas educit. Demum Sol et homo generant hominem, haec Porphyrius in Libro eruditionum, sed quoniam (ut Plato ait) similia facile similibus conveniunt, simul atque consiliantur. Itemque subiecta dominantibus, inferiora superioribus, lege etiam naturae cedunt cedendoque obtemperant illorumque famulantur famulantur] famulautur imperiis, evenit ut Sol ea ratione qua inter caeteras stellas siit rex et principalior, rerum nostrarum habeat quae huic celsitudini conveniunt, ut regnum reges et huiusmodi. Itemque (ut inquit Graecus anonymus in eruditionibus) dominatum, gubernationis sceptrum, altitudinem, deorum efficaciam, popularem potentiam, imperium, actionem, gloriam, famam, honorem, fortitudinem, coronas, solia. Simili ratione inter membra et partes tenet praecipua et cardinalia, ut caput, sensoria, oculum dextrum. Inter metalla tenet capitalius, ut aurum et inter fructus primarios, ut frumentum atque ordeum, haec habet ea ratione, qua caeteras stellas exuperat, quia simile simili facile convenit. At ea parte, qua vaehementer calefacit et exiccat aliquantulum, habet cor, praecordia, venas, naturalem calorem, vitam, aetatem iuvenilem. Item patrem et paterna, quando pater colidior sit matre, spiritus, intelligentiam, lucem et ea, quae pro magna parte calore proficiscuntur. Itemque habet actiones, quae haec secuntur, ut amorem, ludum, laudationes et res lucidas, quae ut plurimum cum calore miscentur, ut hyacinthum et preciosissimos lapides, haec ex Graeco anonymo anonymo] aonymo colligi possunt. Quod vero Sol sit praestabilior omnibus efficacia et conditione, efficacia quidem nam ipse per se vires habet a nullo regulatur, ipse comburit caeteros, caeteros etiam quo ad motus regulat, reliqui per habitudinem ad eum efficatiam et imbecilitatem adipiscuntur. Conditione vero quia signum quod illius est domicilium est Leo, sua altitudo Aries, ambo regia signa atque signiferi capita regnum, quod loco finium habetur, ut ait Dorotheus, est medietas signiferi, hoc est e Leone in Aquarium usque, haec de qualitatibus et proprietatibus. Animadverte tamen Solem afficere aerem, qui nos continet qualitatibus et proprietatibus, qui aer postea sic affectus afficit nostra corpora, quae postea animum non per se afficiunt, cum ille sit liber a mole quodammodo solutus. Sed afficit per accidens illum aliquo modo inclinando, cuius inclinationis ipse dominus est et regula, ut dicit Ptolemaeus in proœmio, sed contra Ptolemeum assurgunt aliqui primo quod Solem calefacere atque exiccare argumento approbat quod aliis magnitudine praeest, hoc frivolum videtur quando aliae stellae sint aliquantulae, immo fortasse Iupiter Martem superat magnitudine, quem neque calore neque siccitate excellit. Secundo dubitant unde Sol calefacit ita atque exiccet, tertio si Sol ad omnia virtutem habet generatim effectricem, caeterae stellae non necessariae sunt, ad horum expositionem unde Sol ipse calefaciat primo transigamus. Albumasar, quem recentiores celebrant, Solem calefacere exiccareque natura sua contendit, quemadmodum ignis natura sua calefacit nec est alia causa nisi quatenus ignis, ita quoque Sol nisi quatenus Sol, hoc Ptolemaeus innuit Graeco illo verbo usias, quod ad linguam nostram suapte natura sive sua substantia transtulimus, quasi velit Solem calefacere quatenus Sol suaque natura. Peripatetici vero, quorum princeps est Aristotiles, Solem et omnem stellam asserunt calefacere lumine et motu, maxime vero Solem quia caeteros excellit magnitudine luminis, quod si exicent, humectent, infrigident, non quatenus lucent et moventur, sed quadam proportionis ratione illud agunt, ut Averroes autor est, sed qua ratione philosophi ita et astronomi illo modo dicant in libris nostris philosophiae perquiratur naturalis. Animadversione tamen dignum magnitudinem agentis esse generalem concausam omnis actionis, ut in Sole quidem ad calefaciendum, in Venere ad humectandum, in caeteris ad caeteras agendi potestates, quando quantitas ipsa non agendi ratio est sed agentis conditio, ut Aristotiles traddit, asserens in maiori quanto esse maiorem potestatem. Ptolemaeus itaque et sensibus et mutatione annuarum horarum petens Solem calefacere, vaehementiam agendi calorem ex magnitudine nanciscitur, quod vero caetaere stellae cum Sole ipso agant declaremus. Sol per duodecim signa decurrens mutationem sensibilem efficit in anni horis, haec horarum sive mutatio sive alteratio causa est elementariae mutationis, mutatio haec elementaria generationis et corruptionis vitae et mortis causa est. Qua ratione evenit, ut decursus Solis per XII signa sit causa generationum et corruptionum vitae et mortis, secundum varium annorum numerum, aliis quidem ad annos, aliis ad menses, aliis ad dies. Vere quidem herbae germinantur foliaque arborum pluraque animalia, aestate vero furmenta et fructus plurimi perficiuntur, autunno vina et alia eiusmodi, hyemae autem multa exortis generantur. Queque cum statutis temporibus efficiantur, statuta etiam Solis loca consecuntur, quod itaque singulis annis non eadem cuncta eveniant nec qualitate nec quantitate cum Sol eadem per loca semper decurrat, stellarum cum Sole alia atque alia singulis annis participatio causa est. Ubi namque ipse solus cuncta efficeret, nec hyems hyemi nec aestas aestati unquam dissimilis esset, cuncta quoque qualitate et quantitate eadem semper e Solis motu proficiscerentur, et in hoc patet illud Pici nostri non esse certum, dum asserit quicquid deorsum provenit e syderibus aliis illud pertenue perexiguumque esse, veluti parvo lumine syderum aer ipse nocturno tempore micat. Hoc non esse ita annorum variatio docet, quamquam multo altius contra Picum hac in re disputavimus in Libro de nostrarum calamitatum causis. Argumenta et quaestiones per eiusmodi tollunt et de orbe luminis agamus, Arabes orbis luminaris eius magnitudinem tradunt esse XV partium ante totidemque retro. Haec de orbe, et de positura agamus. Simplicius in libro secundo De cœlo Solem inmediate constituit supra Lunam, ut etiam verba Aristotelis innuere videntur. Geber vero et Theon post Ptolemaeum idem instrumentis et coniecturis contendunt, Thomas etiam noster in Commentariis de cœlo rem hanc revocat in dubium, sed Ptolemaeus, Albumasar et omnes alii, quos aetas rencens sectatur, Solem in medio statuunt infra Saturnum Iovem et Martem, supraque Venerem, Mercurium et Lunam, quod sic persuadet Albumasar. Sol cum ad apicem nostrum assurgit, hoc est cum in Cancri partem primam ascendit, adhuc regiones in extremo septentrionis constitutae nimium e calore Solis remotae inhabitabiles perhibentur. Eadem ratione, regiones in extremo meridiei collocatae etiam inhabitabiles sunt. Regiones quoque nimium proximae calori eiusdem, ut illae quarum apex Cancer est, vix habitabiles sunt, quo fit ut eae ipsae regiones habitentur, quae ad Solem nec nimium distant nec nimium appropinquant. Ex iis constat Solem non mereri locum VIII cœli, in nona enim constitutus aut octava sphaera nimia ad nos distantia universam terram efficeret inhabitabilem, constitutus in prima nimia sua vicinitate cuncta exureret, sapide itaque Deus Solem in medio totius posuit, ut undique virtus esset aequalis. Cosmetrae vero probant orbem Solis convexum a centro terrae milies ducenties decies aequaliter medietati diametri terrae distare, quod resolvitur in milaria tria mille milia nonigenta XXVII milia, quo miliarium numero nullus aliorum orbium distat e centro, sed aliqui minus, aliqui magis. Apotelesmatici hoc probant, quia Leonem habet domicilium, qui inter signa medium tenet. Potest etiam probari propter diversitatem aspectus et aliis demonstrationibus, sed ad Librum magnae compositionis rem hanc remitto.
⟨2⟩ Enuntiatum secundum: De Luna
Luna vero pro magna suae potestatis parte humectat et propter videlicet ad terram vicinitatem et propter humidorum evaporationem, itemque quia corpora ipsa vicissim sic afficit maturatione atque putrefactione, aliquae vero ex parte caliditate ipsa participat quando illuminationes e Sole mutuatur.
Hactenus de Sole, nunc de Luna. Quando ipsa est secu⟨n⟩dum cœli lumen ac ut regina stellarum habeatque in nostris corporibus potestates maximas. Sunt itaque Lune qualitates duae, prima quidem quae sibi ea ratione qua Luna est competit, est humectandi potestas, tum quia terrae proxima, tum propter evaporationem quam agit in humidis, etiam quia afficit nostra corpora maturatione et putrefactione vicisitudinaria omni mense. Secunda vero est califaciendi, argumento ipso quod e Sole illuminationes sibi imbibit e quibus caliditas ad nos flectitur. De idiotropia vero sive proprietate agamus, Luna est secundum luminare post Solem, praestabilior aliis et (ut Porphyrius inquit) tamquam regina estque agens principale ut Sol, caeterae coagentes. Hoc autem Arabes probant, primo quia est luminare minus quod praeest nocti, ut Sol diei. Secundo quia est domina ascendentis mundi, hoc est Cancri, quod fuit ascendens mundi apud apud] aqud Albumasarem. Tertio quia habet loco finium dimidium signorum, hoc est ab Aquario usque in Cancrum. Quarto Ptolemaeus in Libro centrum enunciatorum enunciato LXXXVI inquit Sol est fons vitalis potentiae, Luna naturalis, nam a Sole tanquam a fonte quodam vitalis potentia manat, cum sit princeps atque moderator luminum reliquorum, sicut dator lucis unde et qui nascuntur in lucem venire dicuntur. Autor etiam generationis quippe cum calore suo et moveat et mota vivificet, quid enim aliud est vita quam vivificati corporis continuus motus, quod ita esse mors ostendit et quia caeterae vires virtutesque atque potentiae nisi vivificatum corpus sit inesse corpori ipsique animali nequeunt, iccirco vitalis potentiae fons Sol esse dicitur quod ab eo et vira et caeterae alia veluti e principio manant ac fluant. Naturalis vis potentiaque per quam corpora vigent et (ut hodie dicunt vegetantur) ad Lunam referenda est, quod eo ipso in frigido in humectoque dominatur et cum a Sole illustratur, Solis ipsius mysterium adiuvans, materiam ipsam et conciliat et a Sole vivificatam vegetat, illa etiam quae vegetandis corporibus necessaria sunt subministrans. Tradit Aristoteles in Libro de animalibus, Lunam terrae comparandam esse, nam ut in terra caeterorum elementorum vires recipiuntur atque defluunt sic e caeteris stellis omnes virtutes in Lunam ipsam mittuntur et ab ea in nos. Itemque ut terra ipsa est caeteris elementis difformior, ita Luna caeteris stellis inde maculis affecta est, ut terra vallibus atque montibus. Ex iis idiotropia emanat, nam cum Luna sit secundum luminare et post Solem in virtute constituta, meretur eas res habere quae sunt post res Solis, ita ut si Solis res ad annos referuntur, res Lune ad menses et si Sol aurum habet, Luna argentum, si Sol census, Luna panem quaeque ex censibus proficiscuntur et si Sol reges, Luna regum haeredes, si Sol magistratus, Luna populum et plaebem, et inquit anonymus in eruditionibus Luna ingenitura habet corpus quia Sol spiritum vitalem, Luna personam quia Sol animum visionem, quia Sol sensoria, matrem quia Sol patrem, carceres quia Sol dominatum et praefectos, sinistrum cor quia Sol dextrum, lienem quia Sol cor. Amplius quia Luna ipsa humectat, praeest aquis et omnes humectas res habet quaeque etiam in aquis sunt, ut naves, quaeque etiam ex humidis proficiscuntur ut mammillas, cerebrum et illius panniculos, medullas et id genus. Itemque quia aliquantulum calefacit ipsa maturat atque putrefacit, nec ignores Lunam haec tenere secundum respectum, non autem simpliciter quo enim ad illa quae in nobis habet non spectant ad animum, quoniam ut diximus animus dominatur inclinationi. Haec de Lunae idiotropia, sed adversus Ptolemaeum Picus in decimo libro suarum disputationum assurgit accipiens ab Albumasare quarto sui introductori Libro capite primo Ptolemaeo obiiciente. Primo quia Luna non est sic terrae proxima ut possit humoribus terrae refici, quando vapores nec supra XVI stadia putantur a physicis sursum attolli, nedum ad Lunam incolumes attollantur. Secundo stellae et generatim omne cœlum e qualitatibus elementariis non inficitur, ut inquit Aristoteles, sed pace huius viri dixerim. Haec, ut Arabs Ptolemaei interpres inquit, Ptolemaei verbis non sonant, cum nec Ptolemaeus velit vapores Lunam ipsam inficeret, nec velit eos usque in illam pertingere, nec verba eius hoc sonant unde in Graeco sic iacent.
Hoc es ut verbum verbo redamus, propter videlicet ad terram vicinitatem et propter humidorum evaporationem. Lunam itaque nos ipsos humectare Ptolemaeus asserit et quia terrae proxima est et propter humidorum evaporationem, etiam ut addit quod corpora nostra interdum violenter humectat ut in morbis puerorum, intra septimum diem occurrentibus, qui graece et spasmus et epilepsia dicuntur, hoc est contractio et convulsio, plenilunio enim infestantur, hoc malo inquit Aristoteles in De historia animalium libro septimo in fine, constat modo his e verbis, Ptolemaeum nec sentire nec dicere Lunam refici vaporibus nec ad ipsam vapores attolli, ut Picus credit. Declarat enim Ptolemaeus duo, et quod Luna humectet et quod sensibiliter atque vehementer id agat, quod humectet testatur quia evaporat, hoc est quia in aere vapores multiplicat, dum cum Sole in lumine variam rationem afficitur et quia maturat atque putrefacit nostra corpora, ut ligna, quae plenilunii tempore inciduntur, putrescunt putrescnut] putrescnut ut enim cito vulnera quoque, quae radiis Lunae tanguntur, marcescunt. Quod vero vehementer id agat probat quia terrae proxima est, nam quanto agens est materiae ipsi et subiecto propius tanto efficatius efficit. Qua e re nec ad Lunam habes humores attingere, nec ab humoribus aut terrae halitibus refici, ut Picus autumat, et de magnitudine lunaris corporis agamus. Arabes orbem Lune esse partium duodecim ante totidemque retrotradunt, Ptolemaeus vero duodecim cum dimidio, et de positura dicamus. Lunam omnes imum sphaerarum locum et orbem nobis proximum tenere contendunt. Primo quia cum ipsa sit caeteris stellis minor immo minor terra, ut dicemus, nisi nobis proxima sit nulla vel parv[r]a alteratione nos afficeret. Cosmetrae eius sphaeram distare a terra aiunt CXXVIII miliarium milibus et XCIIII miliaribus singulis miliaribus constantibus externis cubitorum milibus, ultra quem miliarium numerum stellae e terra distant igitur ipsa imo est. Physici probant idem quia eius domicilium Cancer est, qui nobis est proximus ad apicem fere collocatus, aliter Ptolemaeus in Libro magnae compositionis quod omitto, haec de Luna.
⟨3⟩ Enuntiatum tertium: De Saturni stella
Saturni stella pro magna suae qualitatis parte infrigidat, nonnihil vero exiccat, ob magnam (ut videtur) quam habet simul et a Solis caliditate et a circa terram humorum evaporatione intercapedinem. Deprehendunturque vires et in hac et reliquis per observationes illas, quae fiunt in figurationibus, quas habet Luna cum Sole, quando hae quidem sic, aliae vero aliter continentis habitum secundum magis et minus mutare videntur.
Hactenus de luminibus. Nunc de stellis, quae graece asteres dicuntur, quae sunt quinque et primo e Saturno ipso, qui graece est Cronus, quando ordine situs sit stellarum prima. Saturni itaque prima qualitas est in infrigidando, quod e Solis calore plurimum absit. Secunda vero et minus est in exiccando ob magnam quam habet distantiam e terra ipsa, vires luminum efficaces sunt et nobis valde sensibiles. Caeterae stelle inventae sunt habere vires propter Solis et Lunae configurationes, quando enim est Solis et Lune coniunctio et Saturni stella in coniunctionis signo praesit, illa coniunctio facit mensem frigidum et aliquantulum siccum, ubi vero Mars facit mensem calidum et admodum siccum et in caeteris configurationibus idem. Unde Ptolemaeus in Libro centum enunciatorum enunciato XXXIIII inquit dominator sive hospitator interlunii si cardinalis fuerit, quaecunque illo mense futura sunt significat et in eodem libro enunciato LXII cum minutum coniunctionis principium facies, potes de mutatione aeris in mense illo iudicare. Erit enim iudicium iudicium] iudcium iuxta dominatorem anguli figurae cuiusque vincit enim hic aeris naturam assumens in his etiam praesentis temporis qualitatem. Graecus anonymus in Comentationibus proemii ita nactus est proprietates horum, si cum Sole fuerit Mars in Cancro vel Leone calorem intendit, si cum Capricorno aut Aquario remittit hyemis frigiditatem. Primi igitur observatores qualitates mensium observarunt ex configurationibus luminum et cum qualitates illae proficiscantur e praedominatoribus, nacti sunt qualitates quas efficiunt dominatores et inde qualitates stellarum adivenerunt, quam rem Ptolemaeus docuit in enuntiato presenti. Ex iis proficiscitur idiotropia, cum enim Saturnus pro sui magna parte infrigidet aliquantulumque exiccet evenit, ut rebus similibus praesit, ut melancholicis, cuiusmodi sunt maniaci, iudaei, solitarii et id genus. Itemque vilibus, ut agricolis, ignaris, rudibus, stolidis, iniustis, quando haec e sicca frigidaque complexione proficiscuntur, eadem quoque ratione praeest invidis, furibus, atrocis, sui ipsius interfectoribus et caeteris id genus, ut anonymus addit in eruditionibus. Praefuit ut diximus respective non autem secundum plenarium dominium, nam illorum, quae habet in nobis, nos sumus domini et regula, ut dicit Ptolemaeus. Obiicit Picus adversus Ptolemaeum accipiens ab Albumasare, primo quidem quia concessa Ptolemaei prima ratione atque secunda, omnes stellae fixae essent frigidae et siccae, frigidae quidem quia e Sole distant, siccae quia e vaporibus elongatae. Secundo Luna est in imo orbe ut Saturnus in culminante, igitur esset ita frigida ut Saturnus et cum sit proxima vaporibus esset humida et frigida, quod ipse negat. Tertio si Saturnus quia nimis a Sole abest frigidus est, quae minus distabunt, minus frigida erunt, qua ratione Mercurius esset Luna ipsa calidior, sed pace horum dixerim isti mentem Ptolemaei non perceperunt. Ptolemaeus enim proprie ex configurationibus Solis et Lunae qualitates stellarum nactus est. Martem enim calidum Saturnum frigidum et caeteros tales tradit, quia in configurationibus Solis et Lunae quoties dominatum assumunt tales efficere qualitates observatum est, verum Ptolemaeus suadet Saturni frigiditatem quia e Solis calore multum distat. Hoc est naturam habet multum diversam e Solis natura contrarium, enim contrarii sunt effectus, sed cum Saturnus sit nimis elongatus a vaporibus, hoc est cum vapores huminos non agat, sed gelicidia sicci nonnihil habet. Saturnus itaque infrigidat quod e Sole multum differat, exiccat quia non efficit humores. Sic igitur prima deletur obiectio, quia Ptolomaeus per distantiam intelligit differentiam in natura et non in situ, modo fixae illae, quae sic e Sole distant, hoc est in natura frigidae sunt quaeque non humores agunt sed gelicidia siccae sunt. Caeterae rationes similiter delentur, quando Ptolemaeus non in situ distantiam intelligat sed in natura, modo Luna non est ita in natura distans e Sole ut docet observatio, similiter et in aliis intelligendum. Orbem vero Saturni tradunt esse partium novem ante totidemque retro, Ptolemaeus vero decem ante, decem quoque retro. Saturnus est immediatus orbi stellato et supremus stellarum, persuadent apotelesmatici quod eius domicilia sunt Capricornus et Aquarius, modo Capricornus et Aquarius sunt prima signa zodiaci, quare et Saturnus in primo stellarum situ. Secundo ut quidam dicunt conditur a caeteris planetis nullos vero ipse condit, quare caeteri intersunt inter ipsum ipsum] ipsnm et nos. Tertio ex mensura idem persuadent Cosmetrae, nam eius convexum e centro terrae distat semidiametro terrae vigesies millies centies decies, qua distantia nullus ita abest. Rationes vero geometricae dimittantur Ptolemaeo in Libro magnae compositionis.
⟨4⟩ Enuntiatum quartum: De Iovis stella
Iovis vero stella facultate videlicet eius motus, quo inter frigus Saturni et Martis fervorem movetur, qualitatem subit temperantem, nam simul calefacit et humectat, verum cum e subiectis sphaeris calidior efficiatur fœcundorum ventorum auctor ipse perhibetur.
Secunda caeli stella Iovis est, qui et grœce est Zeus, cuius qualitates temperantes esse tradit vetustas, argumento videlicet quod inter Saturni gelicidium et Martis fervorem perpetua revolutione torquetur, verum a vicinitate subiectarum sphaerarum, hoc est e Solis et Martis aliquantulum caliditatis magis capit, qua ratione a sapientibus fœcundorum atque genitalium flatuum auctor perhibetur, dictus quoque a poetis hominum pater atque deorum. Ex iis idiotropia proficiscitur, nam ea ratione qua temperantium est qualitatum Iovis stella habet dogmata, religionem, quando per haec deo homines coaequentur amicitiam et cognationes, quibus homines contemperantur, iustitiam sacra factiones sive hereses, quibus homines ad temperaturam proficisci credunt et quoniam temperat efficit copiam et fœcunditatem, inde habet fructuum ubertatem, munera, honores, haereditates, agros, facultates et omnem fertilitatem et cum aliquantulum caloris habeat praeest sanguini, semini, vulvae, iecinori, dextrisque partibus habet quoque lumbos, stannum, frumentum atque ordeum, haec ex anonymo Graeco. Intelligas Iovem non tenere ea, quae sunt hominis, ut religiones dogmata et id genus, plene dominando in illis, quia ut dixi, quae spectant ad animum, si supra naturam sunt a deo sunt, si hominis sunt, a ratione regulantur, sed per accidens et valde contingenter. Sed obiiciunt Picus et Albumasar, primo quia Ptolemaeus qualitates Iovis nactus est ex positura inter Saturnum et Martem quasi velit quod quia calorem e Marte et frigus e Saturno assumit ideo temperatus est, hoc autem falsum est quando stelle deforis nullam accipiunt qualitatem elementariam. Amplius alii obiiciunt quia omnes venti fœcundi et genitales sunt, nam occidui et australes fœminescunt orientales et septentrionales masculescunt, ut auctor est Aristoteles in Libro de animalium generatione. Itemque signum assert ipse in Libro de temporum signis quod occidui et australes magna ex parte numero pari desinunt, orientales vero et septentrionales impari, modo numerus par fœminescit impar masculescit, qua ratione omnes erit fœcundi, illi quidem ad feminas hi autem ad masculos, sed hae non cogunt. Ptolemaeus namque Iovias qualitates per observatas Solis cum Luna configurationes nactus est, ut de Saturno dixit et ideo subiecit calefacit namque simul atque humectat, ut observationibus deprehensum est. Verum idem persuadet etiam a positura, nam cum Iupiter inter Saturnum et Martem collocetur videtur et natura mediare, quando situs ipse astipuletur naturae, ut Aver⟨r⟩oes est auctor, calorem tamen eo excellit quod cum Marte et Sole magis convenit, qua ratione fit ut Iovis stella nullis externis afficiatur qualitatibus. Auctorem vero fœcundorum afflatuum ipsum faciunt, quia beneficus suas qualitates aeri immiscet, quibus afflatus ipsi genitales efficiuntur qui contingunt a dominatu Iovis. Orbis vero apud barbaros partium novem est ante totidemque retro. Ptolemaeus autem partium duodecim esse illum contendit in Magnae compositionis libro. Iovis stella sub illa Saturni proxime collocatur, primo quia domicilia Iovis videlicet Sagittarius et Pisces proxima sunt domiciliis Saturni. Secundo quia post maleficum natura semper statuit beneficum quemadmodum illi antidotum, ut iuxta napellum antidotum collocatur, quod quidem tali prodest beneficentia quali illud nocet maleficentia at cum Iupiter tali prodest beneficentia quali obledit Saturnus, sapide natura iuxta Saturnum constituit Iovem. Tertio, Iuppiter Saturnum occultat e contra vero nunquam itemque e ceteris interdum conditur ceteros condere non est memoriae proditum. Quarto, Cosmetre idem persuadent quod Iovis convexum semidiametro terrae distat a terra quater decies milles quater centies atque quinquies aequaliter, quo partium numero nulla stellarum e centro abest nisi Saturnus. Rationes geometricae vero praetermittantur, haec de Iove hactenus.
⟨5⟩ Enuntiatum quintum: De Martis stella
Martis vero stella arescendi atque comburendi pro magna sui ipsius parte naturam habet, tum ob igneum qui sibi peculiaris et colorem, tum quod vicinitate solaris sphaerae sibi subiectae iuxta Solem collocatur.
Tertia cœli stella est Martis, quem Graeci interdum pyroenta ab igneo colore atque fulgore dicunt, nonnunquam area a vigore sive pollentia unde bellorum et rixarum deum poetae ipsi Martem fingunt. Qualites vero eius arescunt atque comburunt inde calidum et siccum ipsum statuunt, primo quia colore ignescit atque fulget. Secundo quod cum Soli sit proximus ab eo ardorem nanciscitur, ex iis proficiscitur idiotropia, cum enim ipse calore et arescentia efferveat ignem sibi comparat, omnemque igneum igneaque instrumenta, rabiem, iram, impetum, ferocitatem, vulnera, mortes ob gladium, venena quaeque celeriter exardent. Propter haec etiam habet milites, bella, rixas tum civiles tum militares, instrumenta quoque quibus haec aguntur quando haec ab ira, ira e fervore proficiscatur. Quibus etiam qualitatibus (ut Graecus anonymus auctor est) sibi dedicant violentias, rapinas, obprobria, clamores, obgiurgia, adulteria, praedas, exilia, captivitates, uxoricidia, mendaticia, vana spes, furta, inimicitias, torturas atque tormenta, pedicones, quaeque e nimio ardore furiaque proficiscunt, praaest capiti quia domificat in Ariete naribus atque proximis. Itemque interiorum praeest decursui seminis, rubri bili, stercori et de substantia habet ferrum, intellige Martem, si quid tenet hominum, quo ad animum spectat, illud tenere per accidens et non cum pleno dominio, quoniam omnium quae hominis sunt ut homo est animus est dominus, ut dicit Ptolemaeus. Picus adversus Ptolemaeum obiicit, primo quod cœlestia nullo colore participant. Secundo dato quod per colorem Ptolomaeus veli lumen, per lumen qualecunque nihil de natura coniectura dabit. Tertio e coloribus ipsis Galenus et Averroes nolunt semper qualitates esse colligendas, quando calcis candor a nive fere non vincitur, est tamen in calce calce] calcc caloris plurimum, in nive frigoris. Ultimo plurimae fixae rubent, quae tamen solari sphaerae non proximae sunt nec Mars calorem capit quando cœlum non recipiat externas passiones. Ut vero res haec intelligatur, primo adiiciemus quae Porphyrius refert in suis eruditionibus unicuique stellae proprium colorem tribuit, ut Saturno castoreum, Veneri album, Iovi lacteum, Marti igneum fulvum atque micantem, Soli aureum, Lunae viridem at Mercurius, cum sit varius, est versicolor qua ratione stilbon dicitur. Graecus vero anonymus in eruditionibus Soli colorem prebet vinaceum, Lunae viridem, Saturno castaneacium, Iovi albulum luminosum, Marti rubrum, Veneri album, Mercurio varium ac lileaceum. Idem anonymus tribuit stellis sapores, ut Soli acutum, Lunae amarum, Saturno stupidum, Iovi dulcem, Marti ponticum, Veneri enlipotanum, Mercurio acetosum. Metalla quoque idem stellis ascribit, Soli aurum, Lunae argentum, Saturno plumbum, Iovi stannum, Marti ferrum, Veneri honorificos lapides atque margaritas, Mercurio argentum vium. Piccatrix inter magos praecipuus lapides dedicat preciosos, quos more suo chaldaicis nomenclaturis nuncupabimus. Soli itaque dedicat adamantem, rubinum balascium, auream margaritam, rubras concas et lucentes lapides atque limpidos, Lunae vero margaritam argenteam et minium et azurum, Saturno adamantem turchinam, Iovi smaragdum, Marti lapides sanguinis, Veneri corallum, Mercurio vero smaragdum. Multa alia enumerat, quae cum cognitu sint difficillima omitto. Iis ad amusim pensitatis, facile est Pici rationes refellere. Primo quod martias qualitates Ptolemaeus nactus est ex obervatione in configurationibus Solis et Lunae, observatio enim est potissimum argumentum. Astronomo cum igitur ex observatione collegerit Martem urere nunc duobus signis confirmat a colore videlicet et a positura. Cum enim fulveat ac ignescat sitque iuxta Solem constitutus, fir⟨r⟩mius patet ipsum urere. Preterea prima solvitur quia sive lumen sit color sive non, rubor semper fervorem indicat per se et in materia simplici quicquid sit in elementaria materia ubi per accidens impedimenta contingunt. Secundum etiam tollitur, nam licet lumen non arguat elementarias qualitates est signum cœlestium qualitatum. Tertium bene Arabs Ptolemaei interpres solvit quod licet et coloribus ipsis simpliciter in elementariis rebus non colligatur qualitas, in cœlestibus vero bene colligi patest quando quidem sint simplicia e nullo apta impediiri, et si dices, ut Picus replicat, unde colligitur ruborem cœlestem significare calorem cum in elementis rebusque elementariis non sit ita e quibus de cœlestibus suspitiones habentur habentur] habentnr. Dicere quia ut in pluribus quia ut in pluribus] qnia nt in plnribus rubor calorem significat et per accidens potest significare at cum in cœlo nihil sit per accidens, ut inscribitur in auscultatione physica, ideo scimus omnes stellas rubras calidas esse. Ultimum vero refellimus quod Ptolemaeus per proximum positura vult proximum esse in natura ac spem. Licet igitur non errantes loco e Sole distent specie et natura, quae rubeant Sole ipsi proximae perhibentur. At splendoris orbis, ut Arabes tradunt, est partium octo ante totidemque retro, Ptolemaeus autem partium VII cum una mediata. Haec de splendoris orbe, et de positura dicamus, quod omnes sub Iove loco tertio statuunt ipsum apotelesmatici quidem hoc aiunt quod domicilia habet in Scorpio atque Ariete, quae tertia sunt cœli signa. Perspectivi vero quod occultat Saturnum et Iovem et non e contra, bene a caeteris occultatur interdum. Cosmetrae quod eius convexum e centro terrae octies milies octies centies et septuagesies aequaliter semidiametro ipsius terrae distat, quo intervallo stellarum nulla praeter Saturnum et Iovem secedunt, haec de positura.
⟨6⟩ Enuntiatium sextum: De Veneris stella
Veneris quoque stella earundem, que sunt secundum temperationem, qualitatum effectiva est, verum contrario modo, nam aliqua ex parte calefacit ob ad Solem quam habet propinquitatem, plurimum vero humectat quemadmodum Luna ipsa, ob magnitudinem propriorum luminum luminum] lumiuum ab humidis terram circundantibus evaporationem separans
Quarta stella est Venus, quam Graeci Aphroditen appellant, hanc poetae amoris matrem atque cupidinis deamque amantium fingunt, argumento quod sua idiotropia rebus amatoriis et iocundis praeest. Haec ut Ptolemaeus tradit temperat, licet aliquantulum calore minus, humore magis valeat. Calore quidem ob affinitatem quam cum Sole ipso habet humore nero, quia suorum luminum magnitudine quamquam e nobis ipsis recedente humore terram ambientes. Veluti Luna ipsa evaporat, quae ratio docet Veneris stellam non humectare quia e vaporibus terrae alteretur, ut Picus et Albumasar capiunt, sed hoc uti signum accepit, veluti dicunt medici reubarbarum dilescere quia bilem educit, agaricum pituitescere quia pituitam evaporat. Itaque Veneris stellam sapientes humescere ferunt quoniam quoties ipsa significationum iudex est in lunationibus, mensem efficit nebulosum ac mittibus pluviis aquosum. Adiicit autem suorum luminum magnitudine quaquam recedente, quia dicere potest quispiam ipsum humorem non concitare quia nimis recedit. Cui quasi respondens adiicit suorum luminum luminum] lumiuum magnitudine quasi recessus suppleatur propter luminum magnitudinem, quod vero ait propter ad Solem propinquitatem non intelligas quod alteretur ipse e Solis calore, ut Picus et Albumasar credunt, sed quod Soli in specie et natura affinis est, qua quidem affinitate aliquantulum caloris detinet, quae ratio etiam docet Venerem praeesse muliebribus ornamentis, locis, gaudiis, ludis, musicis atque omnibus voluptatibus ob temperantiam minorem quam habet ipso Iove. Sed quia humectat veluti Luna ideo praeest humidis voluptuosis veluti vino, melli et caeteris id genus, propter haec, ut Graecus innominatus inquit, corporis membrorum praeest collo, faciei et labiis, quibus libido pollet, per idem pulmoni quo suspiria amatoria explicantur, praeest petris, quibus mulieres exornantur et de fructibus praeest olivis. Haec de idiotropia qualitatibusque, si quid Venus tenet quo ad hominem spectat id tenet per accidens quoniam animus est dominus omnium actuum, et de splendoris orbe transigamus, Arabes partium VII ante totidemque retro statuunt at Ptolemaeus VIII. Haec de splendore, et de positura quoque dicamus, quod omnes in tertio cœlo statuunt sub Sole, videlicet immediate apotelesmatici quidem quod domicilium habet in Tauro et Libra signis videlicet inter XII quartas. Perspectivi quod tres superiores condit nec ab illis conditur. Cosmetrae vero aiunt quod orbis eius e terrae centro milies et centies ac vigesies aequaliter semidiametro terrae distat quo intervallo nec Luna nec Mercurius intersunt, fortiores rationes alibi dicantur.
⟨7⟩ Enuntiatum VII: De Mercurii stella
Mercurii vero stella ut plurimum ex aequo, argumento quod e Solis caliditate nunquam nimium elongatur, arefactiva atque humorum exuccativa interdum deprehenditur, interdum vero quod lunari sphaerae appropinquat, humefactiva. At utrisque in mutationibus validiores venti exurgunt quemadmodum ipsum circa Solem celeritat.
Quinta ac ultima stella Mercurii est, quae graecae est Hermes a sapientia dictus, a fulgore quoque et scintillatu Stilbon. Haec stella, ut Ptolemaeus dicit, frequenter argumento quidem quod e Solis caliditate non nimio curriculo sive intervallo distat, arefactiva atque humorum exuccativa observatur, quando quidem planeta sub radiis constitutus eas exercet vires, quas radii ipsi. Constat autem Solem suis ipsis radiis exiccare nimium, argumento vero quod lunari sphaerae appropinquat videtur lunaris sphaerae qualitates subire et inde humectat veluti Luna. Hinc sapientes cum amphiristum atque ancipitem statuere quo videlicet argumento (ut Ptolemaeus inquit) utrisque in suis mutationibus, quae sunt (ut Graecus sine nomine ait) matutinatio et vespertinatio, validiores venti exurgunt, quemadmodum etiam ipsum circa Solem celeritat, revolutio enim sui epicicli multo brevior est revolutionibus caeterorum. Nec Picus nec Albumasar audiendi sunt, quando quidem quando quidem] qunado quidem Ptolemaeus velit Mercurium humescere, non quidem propter vicinitatem eius ad Lunam tantum ut inde humorem lunarem attrahat sed naturalem ob affinitatem, de qua tanta dicta sunt. Quia vero sub radiis frequenter collocatur cum Solis ariditate convenit indeque arescit, hinc duplicem atque amphiristum faciunt, quo fit ut ipse eis praesit rebus, quae aliis haerent sintque duplices ac amphiristae, ut regum scribis ac consultoribus, supputatoribus, rationalibus, calculatoribus, geometris, philosophis et rebus dupliclibus. Quia vero ipse celeritat rebus celeribus praeest, ut doctoribus litteratis, sophistis, interpretibus, lusoribus, rhetoricis, architectoribus, vatibus, sacerdotibus, divinatoribus, aurispicibus, somniunntiis et generatim omnibus melancholicis et siccis, praeest quoque talis et nummis caeterisque celeriter motis. Intellige Mercurium tenere que sunt animi per accidens quoniam animus semper est suorum actuum dominus. Orbis splendoris est apud omnes partium VIII ante totidemque retro, omnes eum statuum sub Venere et supra Lunam, argumento quod ultima et proxima signa sunt Gemini et Virgo, in quibus ipse domicilii iura possidet, conditur preterea a Luna ipsa interdum. Tradunt Cosmetrae supremum istius stellae orbem e centro terrae centies sexagesies septies aequaliter semidiametro terrae distare, quo quidem intervallo Luna ipsa non distat, caeterae stellae multo maiori, rationes fortiores alibi quaeras. Nunc quaedam, que omnibus stellis communia sunt, dicamus. Stellae quinque omnes atque lumina ipsa in cœlo locum habent, verum aliter de loco physici, aliter mathematici loquuntur. Physici quidem stellam ipsam per se nullum nullum] nullnm habere locum, sed qualem sphaera ipsa in qua collocatur habere contendunt, at sphaera loci rationem sortitur e centro terrae ut disputavimus in Libris physice auscultationis. Mathemaci vero, quos nunc sequimur, de loco non una ratione loquuntur, quando quidem alius sit locus verus alius locus apparitionis, potest enim stella ipsa interdum apparere ubi non est. Locus quidem verus is ille punctus firmamenti est, qui lineam finit a centro terrae per centrum stellae porrectam, at locus apparitionis punctus, qui lineam ob oculo per stellae centrum delatam terminat. Constituunt enim circulum quendam, qui per apicem nostrorum capitum transit ABCD et ita, ut Perspectivi probant potest Luna apparere in B esseque in C quo argumento colligitur intervallum BC esse aspectus differentiam, quando quidem sit arcus inter verum et apparitionis loca descriptus nec differentia haec una ratione fit. Quando quidem est differentia locorum in longitudine et differentia in latitudine, haec qualiter sint, nunc omittimus. Quando quidem copiose perspectivi in eis loquantur, hec de loco. Consequenter post locum tradunt eclipsim, que latine est tum defectus, tum deliquium, communem esse omnibus stellis affectionem, etiam luminibus. Verum non una ratione, Luna quidem deficit telluris interventum, quoties enim inter lumina diametraliter tellus intervenit (quod fit dum alterum in draconis capite, alterum in cauda collocatur) toties defectus. Lunae est quod cum differentia aspectus non una ratione omnibus sit nec deliquium omnibus una eademque ratione omnibus erit. Sol caeteraeque stellae deliquescunt interventu Lunae, Luna enim cum corpus sit nigricans, graece est opacon, quoties ipsa inter oculos et Solem sive stellas intervenit. Sol caeteraeque deficiunt quod quoniam rationes differentiae aspectuum non sunt omnibus eaedem, nec deliquia erunt omnibus eadem caeterae stelle non posunt interventu telluris deliquescere. Tres superiores quidem non, nam umbram terrae non ingrediuntur, demostrat enim Ptolemaeus septimo Magnae constructionis libro, pyramidem umbrae telluris non pervenire ad orbem Mercurii. Duo inferiores minime, quando quidem nunquam e regione Soli diametrantur, quo argumento deliquescant, verum stellarum deliquia parva sunt. Primo quod parum luminis participant, qua ratione etiam parum deliquescunt. Secundo quod conus umbrae Lunae ad illas superas non pervenit fortasse. Tertio quod forsitan lumen aliquod suis e naturis habent e Sole vero illud pecculiare excandesit, propterea non ita deliquescunt, quin semper aliquid lucis ad sit. Propterea a peritissimis rerum cœlestium scriptoribus praetermittuntur, nec inter apotelesmata enumerantur veluti eclipses luminum. Emergit tamen non parva quaestio inter eiusmodi scientiae scriptores, quor primo Solem Venus et Mercurius lumine privent quando quidem corpora sint opaca. Secundo quor non condant tres superiores vel ne stellae ipse inferiores condant superiores. Tertio quor interventu Lunae tres superiores non deficiant et quor interventu Veneris ac Mercurii Luna non deliquescat. Potest enim Luna ipsa intercidere quando tres superiores e regione Soli diametrantur, veluti in coniunctione. Erunt enim tres superiores in culmine cœli et Sol in imo et Luna tum intervenit, possunt quoque Venus et Mercurius inter Solem et Lunam cadere etiam in coniunctione, qua ratione et tres superiores etiam deliquescent inter ventu Lunae et Luna interventu duorum inferiorum. Tertio et ultimo quor cum caeterae stellae e Sole lumen recipiant, in luminis receptione luminationes ipsae differentes non sunt, uti illae Lunae, quibus interdum plena interdum semiplena interdum cornuta spectatur. Sentiunt quidam quod duo inferiores lumine Solem non privant, tum quod Venus et Mercurius nimis perviae stellae sunt, qua ratione Solis lumen non abnegant, secus Luna est quae minus nigricat. Tum secundo quod Luna nimis nobis finitima est, duae illae stellae plurimum distant, ut perspectivi tradunt, quoties enim nigricans oculis ipsis proprius fuerit, tum magis privat. Tum tertio quod illae respectu Solis sunt nimis parvae, qua ratione tradunt superiores ab inferioribus nunquam nunquam] uunquam condi, nec interventu Lunae nec interventu caeterarum. Tum quod superiores nimis remotae sunt, tum quod inferiores perviae, tum quod Luna nimis distat. Quamquam aliqui non ignari velint caeteras superiores ab inferioribus condi ac etiam a Luna, verum quia (ut diximus) parva est luminis in eis defectio propterea insensilis fere existit. Qua ratione fit ut in luminis differentia non evarient, quando quidem nunquam totali lumine carent, veluti Luna ipsa vel hoc ideo est, quod solare lumen sibi imbibunt ex omni parte, qua ratione Luna ipsa non recipit, cum sibi lumen non undique imbibat haec raptim satis, nam uberius perspectivi scribunt. Tradunt etiam quinque stellis et luminibus ipsis communes esse, diarium et peculiarem. Motus diarius quidem is motus est, quo ab ortu in occasum stellae et lumina moventur, at peculiaris is quo contra ab occasu meant in ortum. Verum non ratione una docet enim observatio Saturnum XXX annis, Iovem XII, Martem duobus, Solem diebus CCCLXV, horis VI, Venerem et Mercurium fere similiter orbes suos peragrare. Rursum peculiarem motum secant quoniam alium vocant aequalem sive medium alium verum. Ut vero res haec pateat animadversione dignum mathematicos duas e centro mundi trahere lineas, aliam quidem per centrum ut verbi causa corporis solaris ad zodiacum usque quod per hanc et verus stellae motus et verus locus diiudicantur, aliam non per centrum terrae ad zodiacum usque trahunt sed correspondenter cuidam alteri protractae e centro eccentrici per centurm stellae, unde pro descriptione horum motuum tres statuuntur e mathematicis ipsis lineae. Aliam quidem constituunt e centro eccentrici per centrum stellae, quam nec medii nec veri motus lineam esse aiunt, cum e centro trahatur extra centrum nostrum constituto, qua ratione fit ut ipsa inaequaliter moveatur quando quidem duas inaequales zodiaci portiones aequalibus temporibus peragret, ut in Libro magnae constructionis declaratum est, modo linea medii motus debet esse aequalis motus, quando quidem medius et equalis motus idem sit. Aliam e centro mundi non per centrum stellae sed huic correspondenter usque in zodiacum protrahunt, hanc medii motus vocant quod regulariter movetur secundum subcedentiam. Aliam e centro mundi per centrum stellae usque in zodiacum, quamque veri motus nuncupant, haec quidem irregulariter movetur, tam in zodiaco quam circa centrum mundi, quia observatio docet hanc in centro mundi inaequales angulos angulos] augulos describere et in zodiaco in aequales arcus. Tunc medius motus is ille est, qui terminatur in punctum lineae medii motus, ille enim punctus locus est medii motus. Motus autem, qui terminatur in lineae punctum veri motus, verus est motus, hunc quaerimus, quia haec linea per centrum est planetae cuius locum quaerimus. Sed quoniam omnes planetae irregulariter moventur sive inaequaliter, motum aequalem et regularem fingere oportet, quo mediante verus planetae locus verusque motus inaequalis habeatur, quando quidem omne inaequale per aequale colligitur, sicut obliquum per rectum. Hinc fuit necessarium motum fingere aequalem illius lineae, quo mediante verus invenitur, quia quidem uniformis est. Aequalis appellatur quia vero mediante illo verus colligitur medius dicitur. Sunt autem motus hi bis in anno unus, ut quando in apice et imo est stella, unde quanto stella apici vel eius contrario propior fuerit, tanto inter hos motus differentia sive intercapedo minor erit, nam maxima est quoties ad longitudines medias pervenit stella. Hanc intercapedinem in suppositionum regulis aequationem non irrationabiliter nuncupant, quando quidem hac vel addita vel dempta verus exurgit motus. Motus igitur medius et verus in anno bis aequatur ut in apice illiusque contrario. In caeteris inaequales sunt quia in una cœli in medietate medius motus maior est vero, in alia contra verus maior est medio, in cœli quidem enim medietate, quae ab apice incipit per spacium minus sex signis, motus medius maior est, in altera vero minor, qua quidem ratione moveantur stellae gemino motu patet modo. Tradunt etiam omnes stellas et lumina oblique meare, quod inepte declinare vocant, nam ad septentrionem stella assurgit, ad austrum declinat, propterea melius oblique meare est ab aequidiario circulo interdum secedere. Omnes igitur stellae oblique meant quia omnes per zodiacum decurrunt, modo zodiacus ab aequidiario circulo secedit, quia vertices a verticibus deficiunt. Est quidem aequidiarius circulus sive aequinoctius is ille, quem Sol describit quoties universae terrae aequinoctium est, motu videlicet firmamenti. Zodiacus vero (quem proprio ac peculiari motu diebus CCCLXV et horis VI Sol ipse definit) XII quidem partium latus est, CCCLX longus, partium quidem XII latus, quia sex partium est stellae ab ecliptica deviatio ad austrum, totidem ad septentrionem. Igitur tota illius latitudo erit XII partium, via igitur Solis, quae zodiacum dividit duas in medietates sexipartias, ecliptica haec est, defectiva est, eo quia in ea luminaria constituuntur quoties eclipsis est. Post haec dicamus de tarditate et celeritate. Omnes igitur quinque stellae et lumina tarde inerdum ac interdum celeriter decurrunt, tunc quidem auctore auctore] anctore Ptolemaeo celeres sunt, cum verus motus maior suo medio fuerit, tunc tardi cum minor. Igitur tunc aequales cum aequales, ut vero res haec aliquantulum pateat, qui sint medii motus omnium secundum Ptolemaei supputitionem adiiciamus. Solis igitur Veneris et Mercurii medius motus in die est minutorum LIX. Igitur in hora minutorum duorum cunfere dimidio. Lunae vero in die partium XIII, minutorum X ac in hora minutorum circiter XXXII. Saturni in die minutorum II, in hora secundorum circiter V, Martis in die minutorum XXXI. Igitur in hora unius minuti et parum plus, quae ratio docet quod si motus Solis unius diei verus sit maior quam LIX erit Sol cursu celer, si minor tardus, si equalis aequalis, idem in caeteris. Unde vero omnes sint tardi et celeres diximus, qua via etiam fit ut omnes aucti sint interdum numero, interdum minuti numero, interdum aequales numero. Aucti quidem quando ea differentia, quam aequationem vocant superadditur supra medium motum, est enim tunc addere aequationem, quae est numerus graduum sive partium motus. Quare si auctus numero est, oportet velocem esse, non autem econtra. Minuti vero quando ea differentia minuitur, quae ratio docet ipsum esse tardum et non econtra, quare bis in anno aequati numero, ut in auge et opposito augis, haec sunt communia omnibus stellis quinque et luminibus. Nunc speciatim de propriis adiiciamus et primo quod omnes deviant propter Solem. Sol enim semper per zodiacum et centrum Solis per eclipticam decurritat, ita ut nec in austrum nec in septentrionem magis deviare compertum est, caeteri quinque ab ecliptica deviant, nunc in austrum declinantes, nunc in septentriorem assurgentes. Similiter quoque Luna verum haec deviatio, quam latitudinem vocant, in his sex non est una ratione, nam quinque erraticae stellae dupliciter deviant, uno quidem modo e parte supercilii sive circelli sive epicicli, qui ab eccentrico a quo defertur deviare reperitur, alio vero e parte eccentrici, qui e via Solis etiam secedit. Luna vero et e parte eccentrici et e parte epicicli e via Solis semper eodem modo deviat, quando quidem eccentricus uniformiter e via Solis semper deviat uniformiter, epiciclus eius in superficie eccentrici semper sit quare unam tantum habet Luna deviationem sive latitudinem, quinque vero habent duas. Quanta tamen sit maxima deviatio et quo modo adhuc in quinque fit differentia non parva nunc omitto, haec enim eruditiorie dicuntur. Qua ratione fit ut haec sex draconem habeant quando quidem eccentrici omnium praeter Solem e via Solis deviant, nunc in austrum, nunc in septentrionem. Talis utique sectio Dracon nuncupatur graece, chaldaice gensaar, cuius caput is ille punctus est e quo planeta assurgere incipit in septentrionem, dictum caput quidem, quia tunc planeta ascendere incipit. Punctus vero ei diameter cauda quia tunc declinare incipit in austrum, quod cum fit descendere rationabiliter cauda appellatur. Tota vero figura ex utrisque sectionibus constituta Dracon dicitur propter similitudinem, quam refert Draconis, qui et capite et cauda parvus est, medio latus. Verum non una ratione in illis moventur, nam Lunae quidem Dracon contra successionem signorum fertur, caeteri Dracones signorum ordine immobiles sunt. Sunt qui etiam aliam afferunt differentiam, quod Draco Lunae vires habet stellarum, caput quidem beneficas, cauda maleficas ac caeteri Dracones nullas habent potestates. Moventur autem argumento quod Draco Lunae a luminaribus, quae ibidem deficiunt, afficitur, quae affectio manet sempiterna at caeterae stellae cum modicae sint et imbecillaes, vires locis non praebent tantas, sed pace horum nullibi Ptolemaeus Draconi vires praebuit stellarum nec beneficas nec maleficas. Quamquam stellae constitutae in illis vires habeant interdum pollentes non a virtute impressa, sed a situ ut capite de morbis docet Ptolemaeus, propter quod in Apotelesmatibus non observat nisi per accidens veluti cardines et caetera loca pollentia, haec de deniatione. Ulterius omnes praegrediuntur et repedant geminaque statione stant, praeter Solem et Lunam, Sol quidem non quia supercilium non habet, quo feratur contra subcedentiam secundum alteram partium. Luna vero licet epiciclum habeat cuius pars superior contra subcedentiam, inferior secundum subcedentiam meatur, tamen quia epiciclus est orbillus adeo parvus, ut arcus contra subcedentiam non describat, ideo non repedat Luna, licet sit velox vel tarda. Caeteri vero cum sunt in superiori parte epicicli praegrediuntur, quia ea pars ad partem signorum versus ortum fertur cum in inferiori contra repedant, quia ea pars ad signorum contrarium versus occasum meat. Stant quoque in punctis mediis inter culmen epicicli et imum, tunc enim nec praegredi nec repedare videntur sed veluti stantes. Luna vero non stat, quia cum ipsa repedat non videtur mediare inter praegressum et repedationem. Statuunt vero (ut Alphagranus est autor) Lunam orbillum suum peragrare diebus XXVI, horis XIII, minutis circiter XX, Mercurium mensibus tribus et diebus circiter XVI, Venerem mensibus VII, diebus circiter XXIX, Martem annis duobus, mense uno et diebus circiter VIII, Iovem uno anno, uno quoque mense, diebus circiter XX, Saturnum in anno diebus circiter XIII repedat autem Saturnus e longitudine breviori sive ab imo usque ad partes LXVI, inde praegreditur. Iuppiter LV inde dirigitur, Mars XXII, Venus XIII, Mercurius XXXI. Haec de iis satis, et de sullimatione et deiectione transigamus, solet itaque et stella erratica et lumen sullimari, non tamen una ratione quoties enim medius motus trium superiorum fuerit maior vero motu. Tunc deici descendereque incipit ad partem epicicli inferiorem, nam tunc repedare incipit, quoties contra verus motus est maior medio, tunc sullimari ascendereque inchoat, quia tunc praegredi etiam incipit. Quando vero ambo fuerint aequales, tunc stant stellae in punctis mediis inter culmen epicicli et imum, hoc est in punctis statiariis collocantur. Quantitas vero ascensus et descensus ita colligitur, ut minorem de maiori minuas et quod residuum erit ducas in [in] septem ex ductu proveniens divide per XXII et quod ex divisione evenit erit quantitas sullimationis vel deiectionis, quae ratio docet eum planetam super alterum ascendere, cuius quantitas ascensionis est maior vel cuius quantitas est aliqua, alterius nulla, in tribus superioribus sic deprehenditur. At in Venere et Mercurio idem colligitur sed in comparatione ad motum Solis, quando enim motus Solis est maior motibus illorum duorum tunc descendunt, contra vero ascendut, quantitas vero eodem modo colligitur. Causa patet, quoniam medius cursus Solis est unus illorum omnium. Luna vero ipsa contra ascendit vel descendit, quando quidem ipsa in superiori parte epicicli repedat, si repedare dici posest, in inferiori praegreditur, quare cum verus Lunae motus sit maior medio, ipsa ascendit, contra descendit. Verum de Sole et Luna haec raro queruntur, haec de sullimatione et de iectione. De matutinatione et vespertinatione agamus. Planetae itaque respectu Solis sortiuntur posituras, quoties enim ante Solem exoriuntur non ultra partes CLXXX heoi, hoc est latine matutini appellantur, quoties vero post Solem non ultra partes CLXXX hesperii, hoc est vespertini. Verum in matutinatione et vespertinatione non una ratione sunt stellae ipsae, nan interdum hypaugae graece, latinae absconsae vel subradiatae vel (ut placet aliis) combustae, deinde matutinae sive a luce lucanae deinde acronychae, deinde vespertinae. Hypaugae sunt quando a Solis radiis absconduntur quod occidi Plinius (et iure) interdum vocat. Exoriuntur vero (autore Materno) Saturnus cum e Sole XV recesserit partibus, hoc est cum tot partibus praecedens exoritur, Iuppiter XII, Venus et Mars VIII, Mercurius XVIII. Vespertinae vero sunt cum isto partium numero Solem fuerint subsequutae, acronychae vero cum tunc exoriuutur cum Sol occidit, quae ratio docet tunc eas Soli e regione diametrari. Est tamen differentia, quaedam ut diximus, quod tres superiores cum sunt hypaugi sive absconsi sunt in praegressu cum Soli e regione secundum cursum medium quadrangulantur. Stant prima statione cum sunt Soli acronychi, tunc in medio repedationis collocantur, cum rursum e regione quadrangulantur, iterum secunda statione stant. Qua ratione fit ut superiores sint matutini praegredientes, matutini statiarii et matutini repedantes, acronychi vero solum in medio repedationis. Itemque et vespertini et repedantes et statiarii et progredientes duo inferiores videlicet Venus ipsa et Mercurius, cum non possint e Sole multum elongari, quando quidem maxima Veneris elongatio sit ad partes usque XLVIII. Mercurii ad partes usque XXVIII bis sub Solis radiis asconduntur et hypaugae fiunt, ut quando in culmine epicicli et quando in imo eiusdem, fiunt quidem matutini quando separantur e Sole per repedationem usque videlicet ad maximam eorum distantiam, Veneris videlicet partium XLVIII, Mercurii XXVIII et hoc modo repedant. Hinc ad absconsionem progrediuntur, igitur in eorum matutinationem repedant usque ad punctum medium et statiarium ubi habent e Sole maximam intercapedinem, progrediuntur hic ad ascensionem usque, hoc est usque quo in epiciclo culminant. Hinc efficiuntur vespertini, ubi duplices sunt usque quidem ad maximam elongationem, hoc est usque ad punctum stationis progrediuntur, hic ad absconsionem repedant, haec de communibus quo ad apotelesmata. Animadverte tamen quod multae sunt passiones communes quinque stellis luminaribusque, verum nos accipimus eas maxime, quae sunt apotelesmaticis utiles. Alias autem Ptolemeus declaravit in Libro magnae compositionis et si deus nobis vitam concesserit, faciemus eruditiones communes ad illum librum, eget enim ille liber praeambulis multis.
⟨8⟩ Enuntiatum VIII: De beneficis et maleficis
Iis ita se habentibus, postquam illarum quattuor fluxionum duae quidem sunt effectivae atque seminariae, calidi videlicet et humidi, nam propter has efficiuntur cuncta et increscunt. Duae vero corruptivae ac passibiles, frigidi videlicet et sicci, propter quas eliduntur cuncta atque dissolvuntur. Iure quidem planetarum duos, Iov⟨i⟩s videlicet et Veneris, etiam et Lunam, veluti beneficos veteres assumpsere, tum quod temperantes sunt, tum quod calido et humido plurimum valent. Saturni vero et Martis maleficos, veluti contrariae naturae effectivos, hunc quidem nimiae frigiditatis causa, illum vero nimiae siccitatis. At Solem et Mercurium propter utriusque naturae participationem veluti utraque potentes statuunt, magis tamen ad illos conversos, cum quibus constituuntur.
Tria, ut inquit Graecus sine nomine expositor, sunt invicem communa: complexio, potestas et operatio, e complexione oritur potestas, e potestate operatio. Igitur prius de complexione ac potestate insimul, nunc de operatione stellarum tradit, volens quod cum semina humida sint et calida. Corruptoria autem arida atque frigida stellarum, quae calidae et humidae sunt, eaedem seminales et beneficae aextimantur, quae vero aridae et frigidae, corruptrices atque maleficae. Erunt igitur tres benefice: Luna, Venus, Iuppiter, quod graece agathopiae appellantur. Corruptrices Saturnus et Mars, quae cacopie graece dicuntur, illae quidem stellae beneficae, tum quod temperantes sunt, tum quod calore et humore plurimum valent, hae maleficae contrariam ob naturam. Sol vero et Mercurius communem habentes complexionem, calidi et frigidi, humidi et sicci, benefici et malefici sunt. Sol quidem quod aliquando nobis propinquor calefacit, aliquando distantior refrigerat, similiter humectat et exiccat. Mercurius vero quod amphiristi est generis atque promiscuae naturae, itemque quia naturam subeunt eorum cum quibus configurantur, nam cum beneficis constituti benefici sunt, cum maleficis malefici. Porphyrius adiicit Solem beneficum esse quando benefico aspectu configuratur, maleficum vero quum maleficis configurationibus constituitur. Quantum vero ad Graeca verba attinet, chymata latine, sunt fluxiones sive latitudines, unde (ut Graecus sine nomine inquit) fluxiones, quod graece chymata nuncupantur, vocavit elementa, quia ex eis cuncta effunduntur, itaque per fluxiones qualitates accipit elementarias. Arabes Ptolemaei interpretes causam horum ex Sole ipso videntur assignare, Solem enim in primis statuunt principem, quo et cuncta crescunt et cuncta generantur, quo fit ut Venus Venus] Vcnus et et] ct Luna benefice sint. Venus quidem quia circa Sole perpetuo motu torquetur, Luna vero quia eius lumen e Sole ipso recipit, Iuppiter autem quia temperatus est at Saturnus quia e Sole elongatur frigescit. Mars nimia vicinitate urit, Mercurius quia frequenter hypaugus ac combustus est potius ad naturam malefici vergit, sed haec quae inquit licet frivola sint, nos acceptamus quia probabilia sunt. Adiiciunt alii inter maleficos hunc esse in fortunam maiorem ut Saturnum, illum minorem ut Martem, inter beneficos vero fortunam maiorem Iovem, minorem Venerem. Quod puerile est, cum enim hae stellae per se agant, nec fortunae nec infortunae dici possunt. Itemque cum hae videlicet calidum et humidum qualitates sint aequaliter beneficae, ille frigidum et siccum equaliter maleficae, etiam ex aequo hae beneficae, illae maleficae stellae dicentur, sed adversus Ptolemaeum sunt multi doctissimi viri, qui nullam cœli stellam probant esse noxiam vel maleficam, sed omnem salutarem ac beneficam utilemque et primo Averroes secundo cœli autoritate Aristotelis in Libro de cœlestibus regiminibus ait nullum determinatum genus esse dedicandum stellae uti dedicant Babylonici, qui Saturno plantas et mineras omnemque substantiam frigidam et siccam ascribunt et XII metaphysices prodit Solem esse summe vivificum, unde et antiqui dominum vitae faciunt et tamen sua natura non est beneficus. Tertio secundo cœli probat cœlum et omnes stellas agere in nos motu et lumine, modo motus ipse ac lumen beneficae sunt qualitates. Amplius Picus in X suarum confutationum libro multis rationibus idem confutare enititur, primo quia Saturnus terram, Mars ignem representant et tamen nec terra nec ignis malefici sunt. Secundo atra bilis et rubra bilis utiles sunt corporibus humanis, imo beneficentiores interdum aliquibus quam sanguis vel pituita, sed nihil inordinatum et non vivificum emanat a cœlo, igitur non excitabunt illas ad animalis exitium sed ad conservationem et ita beneficae stellae erunt. Quarto e cœlo omnia emanant effectu, mors ipsa evenit animalibus defectu naturae, igitur non e cœlo. Quinto vel stellae illae beneficae sunt propter elementarias qualitates vel propter occultas, non propter occultas quia Ptolemaeus nullas cœlo tribuit qualitates praeterquam caliditatem, frigiditatem, humiditatem atque siccitatem, quae elementariae videntur, nec propter has quia tales ad mediocritatem constitutae beneficae sunt, cum omnis mixtio inde proficiscatur, igitur nullae maleficae, quando quidem etiam omnes excedentes nocuae et maleficae sint. Sexto si Mars noxius esset ob siccitatem ipsam ubi in domicilio proprio constitueretur, hoc est in Ariete, maleficentior esset, Saturnus in Capricorno, Sol in Leone noxiores, quando quidem fluxiones illorum iis in locis magis increscant, tamen eos omnes sic constitutos beneficos esse profitentur. Multa alia adiicit, quae ad haec reducuntur, quaeque ex confutatione horum facile confutabuntur. Ultimo quidam medici idem confutant quod animalium quaedam sunt exanguia ac frigida et etiam res quaedam frigidae sunt complexione, igitur Saturnus suscitat ad horum incrementum et ita erit illis beneficus, licet nobis maleficus. Albumasar in suis eruditionibus tribus coniecturis beneficentiam et maleficentiam in stellis reperit: observatione, idiotropia et conditione. Observatione quidem quatenus in Solis et Lunae configurationibus stellae ipsae œcodespotiam sortiuntur, nam tunc nonnullas qualitates occultas minaces noxiasque e Saturno Marteque proficisci observavit, e Iove Venereque utiles ac salutares, non quidem illas tales quia calidae vel humidae et id genus, nec has tales propter idem, sed quia illae utiles salutaresque hae noxie minacesque. Idiotropia vero ut Ptolemaeus, nam humidas, temperantes, beneficas esse tradit, siccas distemperantes noxias. Conditione, nam omnis stella quoties bene afficitur bonis in finibus, propria in conditione matutina, celer, cardinalis, beneficae naturam subit. Contra vero ubi male constituitur, maleficae rationem habet. Pro solutione tamen ad opposita animadversione dignum stellas positas ad cœlum inter se et ad nos considerari. Si ad cœlum, cum sint cœli sive membra sive partes, omnes sunt utiles ac salutares. Si inter se, sic omnes etiam bonae ac beneficae, cum nulla alteri noceat nisi quatenus earum vires ad nos vehuntur. At si ad nos, sunt illae per se beneficae, quae per accidens ac conditione possunt effici maleficae. Illae maleficae, quae etiam conditione et accidente beneficae interdum efficiuntur. Quibus facile est obiectiones dissolvere, prima quidem quia nihil malefici stellis ad se et ad cœlum consideratis est ascribendum. Secunda vero quia licet Sol caliditate benefaciat, ariditate tamen maleficus est, ideo duplicis naturae statuunt. Tertiam licet lumine Sol et caetere stellae calorem efficiant, motu omnes qualitates ingenerant, quatenus motu ipso configurationes constituunt e quibus variae proficiscuntur qualitates, nam licet motus quatenus motus calefactius sit, quatenus vero configuratorius varias efficit qualites. Simili ratione Pici rationes eliduntur, prima quidem quia et ad universum et ad se terra et ignis boni sunt, ad nos mali quatenus complexione vitae adversa nocent. Secunda quod solus sanguis vivificus est, caeteri humores per accidens quatenus ad sanguinis dispositionem faciunt, ut medici tradunt. Tertia etiam quia et mors vita ordinate eveniunt propterea potest esse maleficus et ordinatus. Quarta quoque quia licet mors defectu naturae eveniat, natura tamen non deficit nisi propter contrarias dispositiones, quas Saturnus et Mars efficiunt. Quinta etiam quia utroque modo, licet Ptolemaeus uno modo tantum. Qualitates vero elementariae beneficae sunt ad se et ad mixturam, principaliores tamen sunt calor et humor, quatenus illo vivitur, hoc enutritur. Sexta etiam aufertur, quod licet Mars maleficentior efficeretur manifestam ob qualitatem, salutaris tamen redditur quia ab eo spiritualem sortitur beneficentiam ut Albumasar ait, quam beneficentiam licet hic Ptolemaeus non exprexerit in Libro apotelesmaton multoties explicat. Quod tandem medici adiiciunt leve est, quando quidem beneficentia colligenda est pro maiori parte. Immo licet Saturnus exanguibus qualitate sua manifesta beneficus esset, occulta tamen posset malefacere. Intellige stellas non posse malefaciendo vel benefaciendo hominibus hominibus] hominihus nocere nisi per accidens, quia homo est dominus suorum actuum. Unde saepe dixi corpora caellestia animos nostros non naecessitare, imo bonis exhibitis remediis nec corpora necessario alterant. Videmus enim saepe bonis moniti obstaculis estivos calores tollerare, imo illis omnino adversari, quare intellige in toto libro stellas solum disponere nos, non autem necessitare, ut in proœmio dixit Ptolemaeus, et de beneficis et maleficis satis.
⟨9⟩ Enuntiatum IX: De masculinis et fœmenis
Rursum postquam naturarum prima genera duo sunt, mas videlicet et fœmina, atque fœminina vis in humiditate consistat, generatim nanque pars haec omnibus fœminis plurimum innascitur, caeterae autem maribus magis, iure Lunam quidem ac Veneris stellam fœminas nobis tradidere quod plurimum humore praestant, Solem vero atque Saturni, Iovis et Martis stellas masculinas. Mercurii autem utriusque generis communem quatenus ex aequo et aridam et humidam efficit substantiam. Masculescerae etiam aiunt stellas atque fœminescere tum ipsis ad Solem figurationibus, quando quidem lucanae atque praecedentes masculescunt, vespertinae autem et sequentes fœminescunt. Tum quoque per eiusmodi ad finitores, quando quidem iis in figurationibus, quae sunt ab ortu in culmen usque vel ab occasu in imum, veluti in subsolanis masculescunt. Occiduis vero in quadripartiis quemadmodum in libycis fœminescunt.
Prima naturae genera tria sunt: mas, fœmina et hermaphoditus, ut Libro traditur de animalibus, decimo quoque Metaphysices, ideo stellas tria in genera dividit, masculinas, quae graece arrenicae et fœmininas, quae thelycae appellantur et promiscuas sive duplices, quae hermaproditicae dicuntur. Tribus itaque rationibus (ut Graecus sine nomine expositor inquit) stellae masculescunt sive fœminescunt, complexione videlicet, figuratione ad Solem atque positura ad orizontem. Complexione quidem quia videmus muliebre genus humidum atque molle naturae artificio confectum ut videlicet facile effingi possit. Virile vero durum ac intractabile, manifestum quotcumque invenerimus stellas magis humidas eas dicimus fœminas, quotque aridas eas magis masculas, qua ratione fit ut Luna et Venus fœmininae. Mares autem reliquae praeter Mercurium, is namque aridus et humidus existens duplicem naturam habet hermamphroditus nuncupatus. Ad Solem vero figurationibus quia cum lucanae fuerint masculescunt. Apparent enim tunc veluti iuvenculae atque nuper editae vimque habent validiorem, vespertinae vero fœminescunt veluti seniculae. Ad orizontem vero, hoc est finitores, quia omne cœlum quattuor in tractus dividitur, primus est ab ortu in cœli culmen, secundus e culmine in occasum, tertius ab occasu in cœli imum, quartus ab imo in ortum cœli. Ortus graece anatole, cœli medium mesuranesis, occasus dysis, imum antimesuranesis nuncupantur. Cum itaque quattuor sint cœli tract[t]us, duos solares appellat atque masculos, duos quoque libycos lunares atque fœmineos. Qui quidem ab ortu in culmen atque ab accasu in imum porriguntur, sibi invicem conferuntur atque per similes sunt, oritur enim Sol in ortu nobis qui regionem hanc incolimus, oritur vero in occasu antipodis. Culminat nobis Sol in meridie, culminat illis in medinoctio, quare tractus hi sibi invicem conferuntur et perconsimiles sunt, iure itaque masculescunt ambo atque solares sunt. Qui vero e culmine ad occasum atque ab imo in ortum sunt, etiam ratione eadem similes atque se invicem conferentes erunt, quare et ambo fœminescunt et lunares sunt. Stellae itaque constitutae solaribus in quadripartiis atque tractibus masculescunt, in lybicis vero fœminescunt, nec mirum (ut Graecus sine nomine interpres inquit) cur non omne hemisphaerium superius fecit Ptolemaeus masculum, omnemque inferius fœmineum, nam ortus occasui persimilis est, culmen imo, quare si ab ortu in culmen tractus masculescit, ab occasu in imum etiam, si quidem ortus occasui confertur et si e culmine in occasum fœminescit, etiam ab imo in ortum quando quidem culmen imo similiter sit. Quantum vero ad Graeca verba attinet, Ptolemaeus prima genera vocat marem et fœminam, non quidem simpliciter sed respectu hermaphroditorum. Mas enim et fœmina prima genera sunt simplicia, hermaphroditus maris et fœminae collationem continens, quasi ex illis primis constet. Rursum quoque potestatum elementariarum sola humiditas fœminescit quando quidem fœmina mollis atque bene passibilis sit, caeterae potestates omnes ut siccitas, caliditas et frigiditas masculescunt, quia quae vis praestant, dura atque impassibilia sunt. Quales mares sunt, iccirco Venerem et Lunam tantum fœmineas statuunt, quia hae tantum humore praestant. Caeteras stellas omnes masculas, quia alia frigore praestat ut Saturnus, alia calore ut Iuppiter et Sol, alia siccitate ut Mars, Mercurius vero quia utraque interdum exuperat, iure hermaphroditus est. Nec quoque praetereundum praecedentes partes non una ratione esse assumendas quando quidem stella stellam praecedere potest, vel secundum motum diurnum et tunc quae praeoritur praecedens est. Ut si Saturnus in Arietis parte sit XV, Iuppiter X nobis quidem Iuppiter praeoritur quare in partibus praecedentibus erit Saturnumque praecedens vel secundum motum proprium, qua ratione ea stella praecedit, quae plures signi partes peragravit, quo modo Saturnus Iovem praecedet, quia de sui proprio orbe plures peragravit partes. Prisci tamen ut Petosiris et Neocepsus iuxta motum diarium capientes praecedentes partes vocabant, quae prius ascendebant. Solis vero consequentes, quae inferebantur sub terra, haec quantum ad Graeca verba. Sunt qui Ptolemaeum incusant ut Aver⟨r⟩oes quod in cœlo nec sit mas vel fœmina, mas nanque f[et]œmina conditionem sequuntur materiae ut X Methaphysicae autor est Aristoteles et in Libro de animalibus cœlum vero quantum sit materiae expers omnes philosophi testantur, verum haec reprehensione non carent. Stellas enim mares vel fœminas esse, potest intelligi vel in se vel attributione ad nos si quidem in se illud intelligatur, nulla certe erit in cœlo mascula vel fœmina, ut recte sentit Averroes. Si attributione ad nos sic tribus rationibus masculescunt stellae vel fœminescunt, hoc est vires sibi vendicant maris vel fœminae, complexione videlicet, figuratione ad Solem et positura et hoc ratione ipse Ptolemaeus accipit. Proprietates enim quae sunt in nobis effectus in stellis causae sunt, quae in nobis absolute, in illis attributione, qua ratione fit ut nos mas et fœmina dicamur illae masculescere et fœminescere. Nos (ut ita loquar) masculati et fœminati, illae masculantes et fœminantes, quando quidem illae causae nos effectus sumus, et de masculis et fœminis stellis haec sufficiant.
⟨10⟩ Enunciatum X: De diurnis atque nocturnis stellis
Similiter vero postquam efficientium tempus manifestissima intervalla duo haec sunt, diei videlicet masculatum magis quod in illo est callidum atque ardens, et noctis fœminatum quod per ipsam humidum et quies exurgit. Iure quidem nocturnas Lunam ipsam ac Veneris stellam tradidere, diurnas vero Solem ac illam Iovis, promiscuam vero secundum haec eam, quae Mercurii est, et in matutina quidem figura esse diurnam, in vespertina vero nocturnam. At illas duas, quae corruptivae substantiae sunt, utrisque conditionibus coaptaverunt, non tamen secundum easdem naturae causas sed secundum contrarias. Similia siquidem addantur iis, quae sunt temperatae complexionis, maiorem illorum beneficentiam ⟨e⟩fficiunt, dissimilia vero iis addita, quae corruptiva sunt, de illorum malitia plurima ex parte demunt. Hinc stellam Saturni (frigida cum sit) calori diei coaptaverunt. Illam vero Martis etiam quia arida humori noctis, sic enim uterque e complexionis contemperantia cum exurgat, factioni quoque temperanti convenies redditur.
Hactenus de genere sive sexu stellarum, nunc de conditione sive factione transigit, ut vero res haec intelligatur attentione dignum (ut Graecus sine nomine interpres inquit) tempus in duo intervalla maxime distribui, in diem videlicet et noctem, dies quod propter motum Solis super terram calidus est, nox vero propter absentiam humida. Inde dies maris nomen sortitur, nox fœminae, qua ratione fit ut stellarum aliquae diei conditioni coaptatentur atque noctis propter similitudinem, aliquae propter contrarietatem, propter similitudinem quidem diei vel noctis conditioni coaptantur. Quaecunque complexionis temperatae sunt, ut Iuppiter, Venus, Luna et Sol, Iuppiter et Sol diei conditioni, Luna et Venus noctis. Causa autem est quoniam temperatum gaudet simili illo sibi addito et conservatur sui in ipsius temperantia, nec per illius sibi additionem exit temperationis limitem. Praeterea Iovi et Soli temperatis calore si diei calor adiiciatur, eorum temperantia adhuc maior fit, iure itaque hae conditioni diei conveniunt, illae noctis. At Saturnus et Mars conditionibus noctis et diei conveniunt, sed non propter similitudinem sed contrarietatem. Causa autem est quia distemperata gaudent dimissimili, nam distemperato addito simili non custoditur complexio. Ut distemperate calido, si calidum adiiciatur, adhuc calor magis increscit fitque adhuc distemperatus. Itemque si frigide distemperato frigus addatur, adhuc distemperatus reditur, iccirco dissimili gaudent, ut distemperate calido si frigus adiiciatur redditur aequale ac contemperatum, quando quidem contrarium contrario contemperetur, quare Saturnum diei conditioni et Martem nocti coaptarunt. Nam Saturni frigiditas calore diei contemperatur, Martis fervor frigiditate noctis, sic igitur optima est facta distributio ut Saturnus diei et Mars nocti coaptentur. Hemerinae itaque, hoc est diurnae stellae, sunt Iuppiter, Sol et Saturnus. Nycterinae, hoc est nocturnae, Mars, Venus et Luna, at Mercurius promiscuus est, utrique conveniens conditioni, modo diurnae modo nocturnae. Quantum vero ad verba Graeca attinet, quam Graeci astrologi haeresim vocant, nos Iulium Maternum secuti conditionem dicimus, alii factionem, punici haisem nuncupant. Est autem duplex conditio noctis et diei, qua ratione fit ut diarii planetae conditionem diei sectentur, nocturni vero noctis. Arabes haisem planetae aiunt signum quod et sui generis et suae conditionis est, ut haxe Iovis est in Ariete, nam Aries est diarium signum ac nocturnum uti ipse Iuppiter, sed de his postmodum. Porphyrius Porphyrius] Prophyrius suis in eruditionibus alia ratione Saturnum et Iovem asserit diarios esse, Venerem et Martem nocturnos. Ait enim Solem praeesse diei quando quidem complexione, potestate ac operatione diurnat, Lunam simili ratione nocti. Modo Iuppiter et Saturnus Solis sive factionem sive conditionem sectantur, tum quod raro occultantur et longo tempore uti Sol lucent, tum quod rarius et inter se et cum Sole configurantur. Qua ratione fit ut magis solares stellae sint conditionis sive factionis Soli et ita diurnae, Venus vero et Mars sectantur magis conditionem Lunae, primo quod frequentius e Sole occultantur uti Luna ipsa. Secundo quia et inter se et ad Solem saepius configurantur, quo fit ut magis lunares sint et ita factionis sive conditionis nocturnae. At Mercurius promiscuus est, interdum Lunae factionem sectans cum vespertinus est, aliquando factionem Solis cum lucanus, haec de haeresi sive conditione sive factione.
⟨11⟩ Enunciatum Enunciatum] Enuncietum XI: De ipsarum figurationum quae ad Solem sunt potestate
Iam vero et eas praeter configurationes, quae ad Solem sunt et Luna et ipsi errantes tres ipsorum impeculiaribus viribus magis et minus suscipiunt. Luna quidem quod ab apparitione increscens ad dividualitatem primam usque, maiorem efficit humiditatem. Hinc vero usque in plenilunium, caliditatem e plenilunio dividualitatem in dexteram siccitatem, hinc in occultationem usque frigiditatem. Errantes vero et lucani tantum ab apparitione quidem primam in stationem usque humentiores sunt, hinc vero ad acronychum calentiores, ab acronycho vero in stationem usque dexteram arentiores, hinc vero ad occultationem frigidiores. Manifestum autem quod invicem coniuncti quam plurimas qualitatum differentias in id quod nos continet operantur, praedominante quidem ut plurimum propria cuiusque potaestate, conversa vero secundum quantum abiis quae configurantur.
Hactenus de conditione sive factione deque insitis stellarum complexionibus, nunc de ascititiis, quas stellae ipsae per ad Solem configurationem commutant ac alternant. Possunt nanque stellae ipsae observari comparatione ad Solem et ratione ad se. Comparatione quidem ad Solem non non] nno tantum masculescunt vel fœminescunt, sed complexiones mutant, propterea Ptolemaeus inquit. Iam vero et eas praeter configurationes, quae ad Solem sunt et Lunam et ipsi errantes tres, Saturnus videlicet Iuppiter et Mars, ipsorum in peculiaribus iuribus magis et minus suscipiunt, quasi dicat quod stellae ipsae per ad Solem configurationem configurationem] coufigurationem dupliciter evariant, cum in sexu genereque, tum in complexione, qualiter sexu ac genere dictum est. Nunc quo complexiones mutent adiicit et primo in Luna, nam Luna habet quattuor status, ab apparitione enim, hoc est ab exitu de subradiis usque quo fiat semiplena, humentior est ac verna, hic usque ad plenilunium calentior ac aestiva, hic usque in secundum semiplenilunium arentior ac autunnalis, hinc tandem usque in occultationem frigidior ac brumalis. Quod Luna e prima sui apparitione usque in primum semiplenilunium humentior sit, Graecus sine nomine interpres probat, quia videtur modo partu edita. Secundo quia est sicut infans, qui sui prima editione humentior est, sed rationes istae rhetoricae sunt, rationabilius autem prima eius aetas humentior est, quia id primo de novo alicui advenit, quod est sibi naturalius, est autem Lunae naturalius humidum. Amplius calidum in re frigida et humida multiplicatum refellit frigidum sibi contrarium et servat humidum sibi compassibile, sed lumen Solis calidum est, quare cum primum in Luna ipsa frigida et humida multiplicatur, expellit frigus eius et humidum servat et ita Luna restat humida ac calida veluti ver. Amplius quoniam calidum maius quam oportet oportet] opprtet arescit, ut observatio docet, inde e semiplenilunio ad plenilunium calida restat et sicca aestiva, sed quoniam quando crescit arefactio evanescit caliditas, hic ad aliud semiplenilunium restat ut frigida et sicca sit autunnalis. Frigidum vero incretum trahit secum humidum, hinc ad occultationem frigida restat et humida et hiberna, vel (ut Graecus sine nomine ait) Luna prima sui apparitione humescit primo, deinde calescit propter causam traditam, sed quomodo qualitates recipit eodem modo abiicit, recipit primo humorem. Igitur in secundo Lunae statu eum primo abiicit, iccirco restat calida sicca, deinde in tertio Lunae statu amittit calorem secundo loco acquisitum et restat frigida, sicca autunnalis, ultimo siccitatem amittit tertio loco acquisitam et sumit humiditatem et sic in quarto statu restat hyberna, haec de Luna. Quantum vero ad Graeca verba attinet, anatole graece est latine ortus, apud vero Plinium est etiam apparitio, quando enim Luna e radiis Solis editur oriri videtur, melius tamen apparet post hoc apparitione crescente dicothoma fit. Dichotoma autem est graece, latine tum dimidia tum semiplena, post hoc fit Luna panselena, hoc est plena Luna vel tota Luna. Verum dividua sive semiplena fit Luna interdum in sinistra Solis regione ut post novilunium, quoniam ipsa oritur post Solem constituiturque in partibus Solis sequentibus. Ideo in Solis sinistra regione est et tunc semiplena dextera, at post plenilunium ipsa oritur ante Solem in mane estque in partibus praecedentibus et ita in dextera Solis regione demum efficitur occulta sive occidit. Crypsis enim graece est tum defectio tum occultatio tum occasu. Haec quantum ad Graeca verba de Luna et de tribus superioribus agamus. Tres itaque superiores quando in superiori parte epicicli sunt, cum Sole ipso coeunt saltem secundum medios motus, secundum quos nunc loquor et quoniam Sol est illis velocior ab eisdem remoto illi apparent matutini ante Solem exorientes, quo in statu eadem ratione humescunt donec in primam eorum dexteram stationem decurrunt, quo in loco e regione Soli quadrangulantur. Statio prima et est sinistra et est dextra, quatenus enim epiciclus movetur ad partem orientis ordine ad epiciclum, prima statio est sinistra, ordine tamen ad Solem, prima statio est dextra et secunda sinistra. Statio graece est sterigmos, quae et latine est fixio, e prima statione usque quo veniant ad imum epicicli, quo in loco tunc tres ipsi superiores e regione Soli diametrantur diamentrantur] diametrantnr, ipsi calentiores sunt. Tres superiores in imo supercilii constituti sunt immedio repedationis Soli diametri saltem, secundum medios motus atque occidentes oriente Sole et orientes Sole occidente. Propterea acronychi graece dicuntur, quod uno nomine explicari non potest, ex acronycho instationem secundam dexteram motus epicicli vel sinistram ordine ad Solem arentiores sunt, inde ad occultationem frigidiores sunt et causa est dicta in Luna, sed quaerunt cur Veneris et Mercurii nihil meminit. Arabes Ptolemaei interpretes credunt duos inferiores etiam ascititias complexiones admittere atque variari, licet non eodem modo ut explanant, sed pace horum Ptolemaeus solum quatuor ascititias complexiones admittere autumat, Lunam ipsam et tres superiores, inferiores vero minime, cuius causam affert Graecus sine nomine, quia ille non possunt e Sole usque in diametrum distare. Cum Venus et Mercurius propter motus celeritatem semper Soli propinqui inveniantur, huius etiam positonis est Porphyrius philosophus in suis eruditionibus. Solum enim tres ascititias complexiones admittere contendit, caeteros duos minime sed etiam Lunam vult cum tribus convenire, hinc patent et aetates quatuor stellar⟨u⟩m et Lunae. Iuvenculi enim fiunt planetae cum apparent usque ad primam stationem et Luna ad primum dichotomum virescunt. Hinc ad acronychum et Luna ad plenilunium senescunt, hinc ad secundam stationem et dividualitatem Luna, fiunt vero decrepiti in reliquo statu, haec de tribus, sed quoniam planetae possunt ad Solem et ad se comparari de his ad Solem comparatis egimus, de iis modo ad se comparatis transigamus. Planetae itaque coniunguntur vel corpore vel configuratione vel neutro modo, si neutro modo eas qualitates exuscitant, quas apti sunt efficere per comparationem ad Solem, ut si sint in primo cum Sole statu humescunt, si in secundo calescunt, si in tertio arescunt, si in ultimo frigescunt et hoc ait Ptolemaeus. At in conversione ipsa ac peragratione absoluta nulla relatione habita inter eos, eo agunt quo cum Sole configurantur, hoc est pro conditione status quem cum Sole habent at si coniunguntur sive corpore sive configuratione, quamquam multas qualitates nobis afferant. Quatenus ipsi multi sunt, mixtum tamen eventum agent eam in qualitatem, quae a praedominante natura evenit, ut si coniunctione Saturnus praedominetur, qualitas e praedominio saturna erit, eodem modo in caeteris fit. Sententiam hanc Ptolemaeus etiam in Libro centum enunciatorum ita scribit, cum Saturnus Iuppiterque coniunguntur, uter eorum sublimior sit, vide ac iuxta illius naturam pronuntiato, idem etiam in caeteris stellis facito, hoc enunciatum est LXIII. Verum sententia haec in loco presenti sufficientior est, quando quidem quid agant planetae absolute et quid in comparatione invicem hic declarent, at ibi tantum quid agant coniuncti. Hic attentione dignum esset primo quid superior sive praedominans stella sit, secundo de genere, tempore et loco eventorum esset statuendum, sed quoniam de iis in Libro de nostarum calamitat⟨u⟩m causis diximus. Haec satis, sufficit enim nobis haec excitasse quando quidem non res astronomicas sed eruditiones nunc scribamus.
⟨12⟩ Enuntiatum decimum secundum: De non errantium stellarum potestate
Cum consequens sit deinceps et non errantium naturas pro cuiusque propria qualitate percurrere, peculiaritates, quae per simile ad errantium naturas in iis observantur, transigamus et primo ipsas, quae per medium circulum se habent formas.
Hactenus de complexionibus insitis et ascititis deque potestatibus ac operationibus luminum et quinque planetarum perfecit. Transit nunc ad stellas non errantes, quaeque fixae dicuntur, cum non tot differentiis motus moveantur veluti quinque erraticae et de iis eruditiones leves scribit ad apotelesmata tantum proficientes. Verum intractando de iis primo imagines ipsas, quae sunt per medium zodiaci exequitur, quaeque interdum zodia graece, latine a figuris, quas referunt animalium, animalia dicuntur, simia a significationum efficacia signa dicta. Aliquando astra a stellarum multitudine, quae ibidem si dent, latine sydera. Aliquando morphoses a simulacris, quae referunt, latine imagines sive formae. Sunt autem haec Aries, Taurus et caetera, sunt vero imagines XLVIII quarum XXI in septentrionem ipsum assurgunt XV, in meridiem declinant XII, vero per medium zodiaci constituuntur. In iis imaginibus stellas visu notabiles et quae pollentes sunt M et XXII observant, caeteras vel ob lucis imbecillitatem vel ob radiorum obliquam proiectionem (ut Porphyrius inquit) praetereunt. Ordinant vero has imaginum stellas pro lucis praestantia, quando quidem (ut Porphyrius inquit in eruditionibus) aliquae illustres, aliquae splendidae, aliquae fulgentes, aliquae clarae, aliquae limpidae, aliquae dubiae sunt, propterea sex cœtus sive ordines sive, ut alii dicunt et inepte, magnitudines sunt. Illustres a lucis praestantia, primae sunt imprimo, sive cœtu, sive cohorte, sive ordine, sive magnitudine, quaeque posituris per cœlum ipsum disseminatae plurimum sunt, suntque numero XV. Splendidae secunde sive cohortis sive magnitudinis, cum aliquantulum luce e primis deficiant sunt numero XXV fulgentes vero e tertia cohorte etiam aliquantisper luce imminutae numero sunt CCVIII. Clarae quartae cohortis ita se habentes ad tertias uti tertiae ad secundas numero sunt CCCCLXXIIII. Limpidae ea ratione se habentes ad quartas, qua quartae ad tertias numero sunt CCXVII. Dubiae sextae cohortis ita se habentes ad quintas ut illae ad quartas, numero sunt XLIX, quibus si addes nebulosas quinque, tenebrosas sive occultas IX erunt (ut diximus) omnes numero MXXII. Alii vero sex stellarum faciunt magnitudines sive ordines, non apositura, quando quidem situ non ordinatae sint, immo per cœlum ipsum perque omnes illius regiones disseminatae, sed per hoc quod sunt aliquantulae ad terram ipsam, nam diameter stellarum primae magnitudinis continet diametrum terrae quater et eius dodrantem estque proportio diametri ad diametrum, ut XIX ad quatuor quatrupla supertripartiens quartas. Diameter vero stellarum secundae magnitudinis diametrum terrae quater continet et XXIX sexagesimas estque proportio diametri ad diametrum, ut CCLXIX ad LX diameter stellarum tertiae continet diametrum terrae quater et unam octavam, estque proportio XXXIII ad VIII quatrupla videlicet sexquioctava. Diameter stellarum quarte magnitudinis continet diametrum terrae ter et circiter X decimastertias estque propinqua proportio diametri ad diametrum, ut XLIX tripla supra decupartiens tertiasdecimas, estque ut fere proportio XLIX ad XV tripla superquadripartiens decimasquintas, at stellarum sextae diametrum continet terrae bis cum dimidio et fere tribus tricesimissecundis estque fere proportio LXXXIII ad XXXII, haec Alphagranus ferre ad verbum scribit. Verum haec causa a prima parum differt, quando quidem ut Plato in Phaedone scribit, nos non stellarum corpora videmus sed radiorum quasdam reflexiones in aere similes stellae speciem referentes, quasi dixerit radiosas umbras sive splendores, qua ratione fit ut magnitudo stellae non corpus ipsum sit sed illius radiosa umbra et ita haec causa a prima parum differt. Ptolemaeus itaque primo duodecim imagines per medium zodiaci collocatas describit, deinde alias, quae errant a zodiaco, verum non sine magna dubitatione est quod Ptolemaeus proponit, an videlicet signa fixa atque stellas prout sunt in signis fixis describat vel signa mobilia et stellas prout sunt in signis mobilibus VIII cœli prout sunt partes in toto. Videtur enim Ptolemaeus non cognovisse nonum orbem et quanto minus decimum, et si cognovit, de illius vel illorum signis nihil scribit. Ex alio in XIII Magnae constructionis libro ab Abrache per CCC annos praecedente observans, octavum orbem ab occidente singulis centenis annis parte una motum fuisse verificavit, quae ratio docet alium orbem praeter octavum eminere, qui motu diario caeteros rapiat. Cui Thebicius subcessit, qui motum octavae sphaerae suo tempore considerans ac arctiori machinatione observans, singulis LXVI annis una parte perfici constituit. Deprehendit quoque motum octavae sphaerae difformem, quia nunc velocem, alias tardum, qua ratione invenit exactiori consideratione caput Arietis et Librae octavae sphaerae circa caput Arietis et Librae nonae a meridie in septentrionem per quendam circellum, cuius centrum sub aequinoctiali fixum est circumvolui, quem motum accessus et recessus octavae sphaerae vocat, fuerunt et alii qui et aliter observant. Omnes tamen octavam sphaeram hoc gemino motu moveri asserunt, quod quidem absque nona et decima sphaera fieri nequit, iure itaque dubitatione dignum est, quae signa describat, fixa ne vel mobilia octavae spherae, quasque stellas utrum prout sunt in Ariete et caeteris signis nonae vel dicimae fixis, an ut sunt partes signorum mobilium octavae. Quicquid sit de motibus octavae sphaerae deque orbibus eiusdem, de quibus in Libro de nostrarum calamitatum causis satis diximus, nunc videtur mihi Ptolemaeum pertractare de signis octavae sphaerae et de stellis, quae sunt partes talium signorum, veluti membra in membrato, ut oculus in homine et brachium in humero. Signum autem est quod proponit dicere de non errantibus et ita principaliter de stellis non errantibus. At de signis fixis noni vel decimi orbis veri vel ficti posterius dicet, dum de conversione, aequinoctiis, caeterisque signorum peculiaritatibus pertractabit. Nec audiendi sunt, qui dicunt Ptolemaeum loqui de steliis prout sunt in signis fixis primi mobilis, quae stellae tempore Ptolemaei erant in illis ac illorum partibus ut scribit, nunc autem nostro tempore sunt variatae, quoniam siquis velit aequare stellas fixas ad tempus Ptolemaei, qui fuit temporibus Adriani usque ad tempora Antonini, non inveniet loca illarum ita et hoc est signum quod Ptolemaeus per signa accepit imagines. Animadvertimus Ptolemaeum dum de signis primi mobilis loquitur, illa vocasse zodia vel simia aut dodecatamoria, dum de signis octavae illa nuncupasse morphoses. Recte igitur diximus Ptolemaeum accepisse stellas prout sunt partes imaginum et non prout sunt in partibus animalium sive signorum primi mobilis, haec de intentione.
⟨13⟩ Enuntiatum decimum tertium: Stellae Arietis
Stellae quae in Arietis capite constitutae sunt Martis ac Saturni qualitatibus similes qualites habent. Quae in ore, Mercurium sectantur, quadam quoque ex parte Saturnum, quae in pede posteriore collocantur Martis, quae ad caudam Veneris qualitatem sequuntur.
Prima forma sive imago est, quae graece Crios, latine Aries est. Haec est prima zodiaci octavae sphaerae, si dici potest zodiacus. Hanc formam fortasse Ptolemaeus non novit moveri motu accessus et recessus, propterea ait eam per medium zodiaci constitui vel fortasse eum zodiacum constituit in octava sphaera, si duo zodiaci nuncupari possunt, quem moveri Thebitius novit et alii ex austro in septentrionem vel econtra ut dicemus, hanc imaginem dedicant Arieti. Naturales quidem, quod stellae eius Arieti et caeteris id genus praesunt. Perspectivi vero quod lineae protractae a stellis ad stellas Arietem referunt. Poetae vero quia nonnulli aiunt Phrysum incolumen ad Oetam pervenisse et Arietem Iovi immolasse, pellem templo fixisse et Arietis ipsius effigiem a Iove inter sydera constitutam fuisse, ut Hyginius est autor, haec de imagine generatim. Per partes vero Ptolemaeus notat stellas capitis, stellas oris, stellas posterioris pedis atque stellam caudae, quasque qualitates habere velit. Ex verbis suis facile patet, nam stellae capitis habent vires Martis et Saturni, quae oris principaliter Mercurii aliquantulumque Saturni, Saturni] Saturui quae pedis Martis, quae caudae Veneris, in cornibus quidem enim illustriores chaldaice sarchae nuncupantur, in lumbis vero tres parvae splendidae tamen quae chaldaice albutove appelantur. Apud Hyginium omnes Arietis stellae sunt numero XVIII, quando quidem in capite habeat stellam unam, in cornibus tres, in cervice tres, impede priori de primis unam, in interscapilio quatuor, in lumbis tres, in cauda unam, sub ventre unam, in pede posteriore unam, igitur numero XVIII. Ptolemaeus praetermisit reliquas et tantum VII adnotavit, videlicet quatuor capitis quarum tres in cornibus sunt, in capite una, illam oris, illam posterioris pedis atque illam caudae et ita VII tantum caeteras tanquam imbecilliores praeteriit. Verum unum dubitatione dignum est, quod Hyginius nullam stellam collocavit in ore at Ptolemaeus ait eam stellam, quae est in stomate, sectari Mercurium et aliqua ex parte Saturnum et ita in ore collocat unam, stoma enim graece, latinae os. Mihi tamen (pace aliorum dixerim) videtur quod Ptolemaeus velit per stoma aluum sive ventriculum, quem et stomacum vocant quique latinae est os, non quidem extrinsecum quod cibum capit, sed intrinsecum quod cibum concoquit, qua ratione fit ut isti non differant, imo idem velint. Graecus sine nomine suis in eruditionibus Arieti stellifero iuxta ordinem partium dedicat regiones, prioribus quidem partibus Babyloniam, capiti Elœma, dextere Persen, sinistre Syriam ventri loca illi affinia, aversioni faciei Babyloniam rursum, pectori Harmeniam, humeris Thraciam, ventri rursus Cappadociam et Susiam et Maria rubra et Rhyparam, posterioribus vero adiicit Aegyptum et Persicum oceanum.
⟨14⟩ Enunciatum XIIII: Stellae Tauri
Stellarum vero Tauri, quae quidem ad illius abscissionem positae sunt, Venere temperationis esse dicuntur, quamvis Saturnium etiam quiddam una mixtum habeant. Vergiliae vero Lunae ac Iovis naturas imitantur. Earum autem, quae in capite sunt, illa ex succulis fulgida ac rutila, quae Fax dicitur, martiam efficaciam habet. Reliquae saturniam, quamvis aliquantulum Mercurii habeant. Quae in summis cornibus positae sunt, solius Martis naturam sequuntur.
Taurus graece et latine est secunda imago VIII orbis, etiam per illius signiferi signiferi] signifcri medium procedens, hanc Tauro dedicarunt, naturales quidem quod stellae Tauri tauro, bobus bubulis et id genus praesunt. Perspectivi vero quod lineae protractae ex stellis ad stellas Taurum claudunt. Poetae vero Taurum inter sydera constituunt, quod Europam incolumem transuexit Cretam, ut Euripides dicit. Nonnulli aiunt cum in Bovem fuisset conversa, ut Iuppiter ei satisfacere videretur, inter sydera constituisse, quod eius prior pars appareat ut Tauri, sed reliquum corpus obscurius videatur, haec de imagine ipsa generatim, per partes vero Ptolemaeus adnotavit stellas abscissionis. Vergilias, quae in ore sunt VII, licet VI tamen notabiles, de succulis facem et alias et quae in summis sunt cornibus. Qualitates vero sic describit quod stellas abscissionis vult venereas esse Vergilias lunares ac Iovias, Facem martiam, caeteras Succulas saturnias et aliquantulum mercuriales, quae in cornibus martias. De numero Hyginius asserit praeter Vergilias XIIII esse, nam in cornibus singulas habet stellas sed in sinistro clariorem utrisque oculis singulis, in fronte media unam ex quibus locis cornua nascuntur, singulas, quae septem stellae Hyades nuncupantur, latine (auctore Plinio) Succulae. Stellarum nomina, haec sunt Ambrosia, Eudora, Padyle, Coronis, Polyssor, Phyleto, Thyene, harum illustrior graece Lampadias, latine Fax nuncupatur, chaldaice Aldebram. In sinistro genu priore habet stellam unam et super ungulas unam, in dextro genu unam et in inter scapilio tres, novissimam earum caeteris clariorem, in pectore unam, quae cor Tauri dicitur, igitur praeter Vergilias sunt XIIII. Quantum vero ad verba attinet, Taurus ab antiquis sic formatur in caelo, ut pars eius posterior tamquam a reliquo corpore abcissa latere dicatur. In hac abcissione stellae sunt latentes, quarum Hyginius nihil meminit, quia clarae non sunt, Ptolemaeus autem veneream efficaciam illis prebet. Hyades alii volunt in ore, alii in fronte, alii in Tauri capite constitui. Vergiliae vero, que graece dicuntur Pliades, babylonice Atoragae, quod extra movent quando aestas incipit oriantur etiam ab aliis ponuntur in ore, ab aliis in fronte, unde vero dicantur hae Pliades, illae Hyades, Hyginio relinquo. Quantum vero ad astrologos attinet, has stellas, qui hora geniturae cum Luna horoscopantes habuerit, magnus et clarus erit. Quas si Iuppiter feliciter irradiaverit exercitum ducet ac terra marique multa geret, demum offenso principe mala morte peribit. Licet autem ut dictum est Ioviae naturae sint, tamen qui eas ortus sui tempore in occiduo cardine habuerit, a maleficis stellis percussas naufragus morietur. Quod si beneficae etiam stellae illas feliciter invehuntur, nihil ominus repentina illi mors ex nimio coitu aut inter convivia crapulasque portenditur. Quando etiam siquis Lunam in Pliadibus lumine vacuam nascens habuerit a Marte aut Saturno hostiliter percussam, oculis capietur. Graecus sine nomine huic imagini suis in eruditionibus iuxta partium ordinem varias ascribit regiones, capiti quidem mediam locaque huic proxima, Pliadem, ciprum, lateri sinistro Arabiam et loca circa, humeris Persen et Caucasam regionem. Subcurvationi ascribunt, odoratui Aethiopiam fronte elœmain, cornibus Carcedoniam, mediis partibus Armeniam, Indicam, Germaniam, haec de regionibus.
⟨15⟩ Enuntiatum XV
Stellarum vero quae in Geminis sunt, quae quidem ad pedes constitutae sunt, similes Mercurio vires habent quadam etiam ex parte Venerem imitantur. Limpidae, quae in fœmoribus collocantur, Saturno similes sunt. Ex duabus, quae in capitibus splendescunt, splendescunt] splendescuut altera quae in anteriori capite est, quae Apolinis stella dicitur Mercurio similis est. Altera, quae in capite posteriori fulget, quae Herculis stella apellatur, Marti.
Tertia stellati signiferi imago est quae grecae Didymi dicitur, latine Gemini sive Gemelli. Hanc naturales philosophi geminis adiiciunt, quod hominibus praesunt et potissimum gemellis. Perspectivi vero quod lineae tractae ex stellis ad stellas Geminorum figuras claudunt. Poetae Castorem et Pollucem imaginem ferunt esse hanc quod omnium fratrum amantissimi, neque de principatu contaendentes neque ullam rem sine consilio agentes, a Iove inter notissima sydera constituti sunt, haec generatim de geminis. Per partes vero Ptolemaeus annotavit stellas pedum, quas principaliter mercuriales, secundario venereas vult esse stellas fœmoris dicens esse saturnias, has Hyginius ponit in genibus quod forsitan Ptolemaeus sentit. Nam meros graece latine est tum fœmur, tum cossa, tum inguen, tum crus, etiam et genu. Itemque animadvertit stellas amborum capitum, quae communi nomine a Babyloniis Albegat nuncupantur, speciali vero, quae in capite anteriori caput Canis, quae in posteriori caput subsequens Geminorum. Graece vero, quae in capite anteriori stella Apollinis estque Mercurio similis, quae fulget in capite posteriori stella dicitur Herculis, Marti conveniens. Hyginius numerat stellas XVIII, quas (si placet) lege. Graecus sine nomine huic adiicit regiones differentes, anterioribus partibus Indicam et loca huic finitima. Itemque Celticam, Galaciam, Tratiam atque Bœotiam, partibus mediis Aegyptum, Libyam, Romanos, Arabiam, Syriam, haec de regionibus.
⟨16⟩ Enuntiatum XVI
Stellarum vero Cancri, illae quidem duae, quae ad pedes sitae sunt. Easdem, quas stella Mercurii vires habent, Martis quoque naturam quadam ex parte sequuntur. Quae sunt ad Chelas, Saturni ac Mercurii qualitates retinent. Nebulosa vero vertigo, quae est in eius pectore, quod Praesepe vocatur, Martis Lunaeque vires habet. Stellae vero, quae afini vocantur, ad ipsum Praesepe constituti, Marti ac Soli similes esse perhibentur.
Quarta caeli stellati imago est quae graece Carcinus dicitur, latine Cancer. Hanc Cancro naturales statuunt, quod Cancris et caeteris id genus praeest. Perspectivi, quod lineae tractae e stellis ad stellas Cancri describunt figuram, poetae quod Iunonis beneficio super astra collocant. Stellae Ptolemaei, quae ad pedes, Mercurium praecipue et aliquantulum Martem sequuntur. Quae sunt ad Chelas (Chelae dicuntur illa duo rostra quae mordent) Saturnum ac Mercurium, eae dicuntur a Chaldeis Azubent. Nebulosa vertigo, quae chaldaice est Meelieph, graece Nepheloides Systrophe, a nostris Praesepe, martia ac lunaris est, caeterae patent. Hyginius enumerat stellas XVIII, quas lege. Regiones vero huic subiectae (ut inquit Graecus) sunt, anteriori oribus quidem Bactriana, sinistris Zacythus, Acarnania, posterioribus vero Aethiopia Schina. Capiti etiam Maeotica palus et qui circa incolunt et Erythrea insula et Hyrcannicum mare et Hellespontus et mare Libycum et Brectanica et Thule insula, pedibus Armenia, Cappadocia, Aradus, Cos. Ultimis Cancri, in ventre Troglodyxia, Ionia, Hellespontus.
⟨17⟩ Enunciatum XVII: De stellis Leonis
Stellarum vero quae circa ⟨L⟩eonem sunt, duae illae, quae ad caput describuntur Saturno Saturno] Sarurno similes sunt, aliquantulum etiam Martis habent. Tres illae, quae ad collum constiuuntur, Saturno etiam similes sunt, quadam etiam ex parte Mercurio. Lucida, quae est ad cor, vocata Regulus, Marti ac Iovi similis est. Lucidae stellae, quae ad lumbum caudamque formantur, Saturno Venerique. Quae in fœmoribus item Saturno similes sunt, quadam etiam ex parte Mercurio.
Quintam stellati signiferi imaginem Leoni dicarunt, quae et graece Leon, latine Leo dicitur. Naturales quidem quod leonibus et ferocibus animalibus rapacibus atque audacibus, veluti leopardis, pantheris et id genus praeest. Perspectivi vero quod lineae e stellis ad stellas ductae leonis claudunt effigiem. Poetae vero hanc imaginem tribuunt leoni, tum quod omnium ferarum princeps extimatur, propterea Iuppiter ipsum ad sidera transformavit, tum quod cum leone Herculis fuit prima certatio, et quamquam apud Hyginium stellae notabiles sint XVIIII, illae quas Ptolemaeus notat sunt duae capitis, quae chaldaicae Ancharath, quas saturnias et aliquantulum martias vult esse, tres colli, quas quoque saturnias et aliqua ex parte mercuriales vult esse. Lucida, quae est ad cor Leonis, quae a nostris Rex sive Regia, Basiliscus a Graecis nuncupatur. Hanc Marti ac Iovi similem appellat, quamque si quis hora geniturae cum Luna crescente habuerit in horoscopo aut in ipso caeli medio, ad magnas facultates magnaque imperia promovebitur, nec enim temere vocata est Regia. Quoties Mars aut Saturnus ad eam pervenerit, rixas contentiones contentiones] contentioncs et gravia illi bella concitabit. Itemque sunt lucidae stellae ad lumbum caudamque Saturno Venerique similes et quae in fœmoribus Saturno similes et aliquantulum Mercurio, has Ptolemaeus annotavit. Recentiores in occulis observant duas, quas Circuph vocant, in pectore quattuor dictas Albagem, in cauda est quae Astrapha chaldaice dicitur. Graecus sine nomine Leoni regiones adiicit diversas, capiti quidem Celticam et continua loca, anterioribus Leonis partibus Bithynia dextris Macedonia et affinia loca, sinistris Propontis, pedibus Galaciam, ventri Celticam atque Traciam, clunibus Phœniciam, Adriam, Libyam, mediis Phygiam, Syriam, caudae Pysenum, haec de regionibus.
⟨8⟩ Enunciatum XVIII: De stellis Virginis
Stellarum vero quae ad Virginem sunt, quae quidem ad caput atque ad apicem australis alae constituae sunt, Mercurii naturam referunt habent etiam Martis aliquantulum. Reliquae stellae eiusdem alae, quae quidem lucidae sunt et quae ad cingulos pudendorum figurantur, Mercurii et [dendorum figuratur Mercurii et] quadam ex parte Veneris naturam sequuntur. Stella lucida, quae est ad alam septentrionalem, quae dicitur Vindemiator, Saturni Mercuriique qualitates habet. Quae autem vocatur Spica, Veneris qualitates retinet habet etiam Martis aliquantulum. Quae ad summos Virginis pedes, quaeque dicuntur in ipsa veste constitutae, Mercurio et quadam ex parte Marti similes esse perhibentur.
Sexta imago alata formatur in cœlo, cuius altera ala ad austrum declinat, altera in septentrionem assurgit, haec graece Parthenos, latine Virgo dicitur, dedicant autem potissimum hanc Virgini. Naturales quidem quod mulieribus et praecipue virginibus praeest. Perspectivi vero quod omnes lineae ductae virginis speciem describunt. Poetae vero vel quod Iovis et Themidis filia ad sydera transformata est, ut Hesiodus est autor vel quod Astrei et Aurorae nata, quo tempore aurea floruere secula. Hygnius huius stellas annotavit XVI. Ptolemaeus vero etsi a partium Virginis posituris plures annotaverit, nominatim tamen annotavit eam, quae graece est Protrygeter, a nostris Vindemiator, a Chaldeis Almuzedie Alaraph. Itemque eam, quae a nostris Spica, a Graecis Stachys, chaldaice est Azimon Alazel. Harum et loca et idiotropias adiicit, quae omnia patent. Regiones huic subiectas non annotavit Graecus.
⟨19⟩ Enuntiatum XIX: De stellis Librae
Stellae quae sunt ad ipsa summa cornua Librae ioviae mercurialisque qualitatis sunt. Quae vero ad media saturniae, quadam ex parte martiae sunt.
Veteres Scorpium ita in cœlo effigiavere, ut duo illum cœli signa occupare vellet, et priorem quidem eius partem, quae a nostris Libra dicitur, Chelas Graeci vocavere. Hanc signiferi partem Librae tribuunt. Naturales quidem quia ponderibus, aequitati, iustitiae, caeterisque id genus praeest. Perspectivi vero quod e stellis ad stellas lineae si ducantur, Librae figuram claudunt. Per huius signi partem apparet via stellulis, quae graece Sporades dicuntur, descripta, quae ad meridiei regionem declinat, applicansque ad septentrionis verticem, cuius latitudo ab VIII Librae parte usque in Scorpii tertiam ampliatur, ut Albumasar est autor, hanc nonulli viam combustam vocant. Physici vero gala sive (ut latine loquar) lac lacteamque viam, quandoque alii velint lac cœlum per medium dividere transiens per Sagittarium et Geminos, stellas quas Ptolemaeus annotavit patent.
⟨20⟩ Enuntiatum XX: De stellis Scorpii
Stellarum vero, quae in ipsius Scorpii sunt corpore, lucidae, quae in fronte perlucent, martias vires habent, Saturni etiam aliquantulum. E tribus stellis in Scorpii interscapilio distinctis, media illa rutila, quae lucidior est, Antares dicta martia est, aliquantulum etiam iovia, haec cor Scorpii nuncupatur. Quae in caudae inter nodiis sitae sunt, saturniae quadamque ex parte mercuriales sunt. Quae in aculeo mercuriales martiaeque. Quae sequitur nebulosa vertigo, Martis Lunaeque naturam sequitur.
Octavam cœli imaginem tribuunt Scorpio, quia illius stellae scorpio et animalibus venenosis et eius generis praesunt. Amplius linae e stellis ductae scorpii figuram claudunt et licet Hyginius XIX stellas annotaverit, Ptolamaeus nominatim observavit eam, quae graece Antares, a recentioribus Latinis cor Scorpii appellatur et eam quam Graeci Nepheloide Systrophen, id est nebulosum globum vocant, Chaldei Alacha, caetera patent.
⟨21⟩ Enuntiatum XXI: De stellis Sagittarii
Stellarum Sagittarii, quae quidem est ad Sagittae cuspidem posita martiam lunaremque efficaciam habet. Quae vero sunt in arcu ad manubrium, iovias martiasque vires habent. Globus stellarum, quae in eius sunt corpore, Solis et Martis naturam imitantur. Quae sunt in commissura atque in dorso, Marti similes sunt, quadam ex parte Mercurio. Quae in pedibus, Iovi Saturnoque. Stellae ad caudam positae in figuram quadranguli, Veneris naturam sequuntur, habet et Saturnium quiddam.
Nonam cœli formam Sagittario, qui graece est Toxotes dedicant, tum quod eius stellae ariolis, balistariis, monstris, miraculis ac portentis praesunt. Itemque et tonitruis et instrumentris, quibus vulnera fiunt. Tum quod lineae e stellis ad stellas ductae Sagittarii figuram describunt. Quae de clara sunt verum quantum ad graeca attinet, capulum idest ubi manus circumcapit intellige.
⟨22⟩ Enuntiatum XXII: De stellis Capricorni
Stellarum Capricorni, quae quidem ad cornua positae sunt Venerem imitantur, licet Martis nonnihil habeant. Quae in ore collocantur, Saturno similes sunt, quadam etiam ex parte Veneri. Quae sunt in pedibus atque in ventre, Martem Mercuriumque imitantur. Quae ad caudam, Iovem atque Saturnum.
Decimam formam Capricorno, qui graece est Aegoceros tribuunt, tum quod capris et caeteris id genus praeest, tum quod lineae e stellis ad stellas designatae, figuram claudunt Capricorni. Graecus sine nomine regiones adiicit huic ad vespertinam et meridianam regionem omnia latera Aegei maris et circa incolentes atque Corinthum, cingulo Sycion, dorso Magna maria, caudae Iberiam, capiti Thyrrenum pelagus, ventri circundantes incolas, mediis Aegiptum, Syriam.
⟨23⟩ Enuntiatum XXIII: De stellis Aquarii
Stellarum Aquarii, quae quidem ad humeros ponuntur, quaeque sunt in eius sinistra atque in veste, Mercurio Saturnoque similia faciunt. Quae in fœmoribus, magis Mercurio, minus Saturno similes sunt. Quae vero in cauda atque in lini dorso, Saturno et aliqua ex parte Iovi similes sunt. Quae ad effusionem aquae, Saturni naturam sequuntur, nonnihil etiam Iovis habent.
Undecimam cœli figuram Aquario tribunt, qui graecae est Hydrochoos, tum quod fluminibus, fontibus, aquis, foxis ac lacunis stellae illius praesunt, tum quoque quod lineae a stellis ad stellas ductae, Aquarii figuram claudunt. Graecus regiones addit huic subiectas, precedentibus Syriam, mediis Euphratem et Tygrin, Aegyptum et Libyam et flumina Aegyptia et Indum flumen, medio Calpen, Tanain atque caeteros fluvios, pedibus Austrum et Zephyrum.
⟨24⟩ Enuntiatum XXIIII: De stellis Piscium
Stellarum Piscium, quae quidem sunt ad Piscis Australis caput, eadem quae Mercurius efficiunt, Saturni quoque aliquantulum habent. Quae vero in dorso, eadem quae Iuppiter et Mercurius agunt. Stellae quae ad Piscis Australis caudam atque lineolam australem, saturniam naturam retinent, quadam ex parte Mercurium quoque imitantur. Quae sunt in dorso et spina Piscis Septentrionalis, Iovis similis sunt, nonnihil Veneris etiam habent. Quae sunt in lino septentrionali, Saturni ac Iovis naturas suquuntur. Lucidae nodi cœlestis stellae martiae sunt, quaedam etiam ex parte mercuriales.
Ultimam cœli formam Piscibus tribuunt, qui graece sunt Ichthyes, tum quod piscibus caeterisque id genus stellae illius praesunt, tum quod sic in cœlo figuratur. Quantum vero ad graeca verba attinet, Pisces gemini sunt et alter quidem notius idest australis, alter vero boreus, idest septentrionalis, propterea de utroque Pisce Ptolemaeus loquitur. Amplius animadversione dignum, quod Pisces hi quodam filo colligati figurantur, quod alii linum, alii lineolam, alii ligamentum vocant, propterea de lineola hac stellae, quae sunt ad Piscis Australis caudam atque lineolam australem, saturniam naturam retinent. Itemque animadvertendum in hac cœli parte, hoc est inter Pisces et Arietem, esse stellas quasdam in orbe dispositas, quas Graeci Syndesmon, Latini nodum cœlestem vocant, propterea inquit lucidae nodi cœlestis stellae. Graecus sine nomine mediis Piscium partibus atque caudae adiicit Rubra maria, Persen et affinia loca, mare quoque Arabicum Boristenen, partibus praecedentibus Indicam, Euphraten et Tygrin. Haec de Piscibus atque de stellis fixis zodiaci VIII orbis, quaeque ad nullam eiusdem zodiaci regionem vergunt, sed sunt (ut dixit) per illius medium collocatae. Utrum vero detur zodiacus alter praeter hunc realis vel imaginarius, secundo De nostrarum calamitatum causis disputavimus, fortasse enim quaedam adiiciemus in fine ad rem nostram utilia.
⟨25⟩ Enuntiatum XXV: De assurgentibus in septentrionem
Formarum vero, quae in septentrionem assurgunt, lucidae quidem stellae, quae ad Minorem Ursam sunt, Saturni qualitati similem qualitatem habent, aliquantulum etiam venerea similitudinis. Quae vero ad Ursa Maiorem, Martis similitudinem referunt. Crinitus stellarum chorus, qui est sub huius caudam, Lunae Venerisque qualitatibus persimilis est. Lucidae stellae, quae sunt ad Draconem, saturniae martiaeque efficaciae sunt. Stellae Cephei sunt ioviae, itemque saturniae. Quae ad Bootem sunt, mercuriales saturniaeque. Rutila et illustris stella cui nomen est Arcturo, Martis ac Iovis qualitatem retinet. Quae in septentrionali Corona dispositae sunt, eadem quae Venus ac Mercurius agunt. Quae ad eum, qui in genibus collocantur, Mercurio similes sunt. Quae in Lyra sunt, Veneri ac Mercurio. Stellae quae Gallinam constituunt, eamdem Veneris ac Mercurii naturam sequuntur. Quae sunt ad Cassiopem, Saturni ac Veneris. Quae ad Perseum, Iovis et Saturni qualitates retinent. Globus stellarum, qui est ad capulum gladii, martius est. Lucidae stellae, quae in Heniocho, Marti Mercurioque similes sunt. Quae in Serpentario, Saturni qualitatem retinent, habent et Veneris quiddam. Quae in ipso Serpente collocantur, qualia Saturnus et Mars efficiunt. Quae ad Sagittam positae sunt, Martis naturam imitantur, nonnihil etiam Veneris habent. Stellae Aquilam constituentes martiae ac ioviae naturae sunt. Quae Delphinum describunt, Saturno Martique similia operantur. Lucidae stellae quae ad Equum sunt, Marti ac Mercurio similes sunt. Quae in Andromeda, veneriae. Quae in Triangulo, mercurialis qualitates esse perhibentur.
Hactenus de formis per medium zodiaci constitutis Ptolemaeus eruditorio more prodidit, nunc et de assurgentibus in septentrionem, septentrionem] septentriouem quando quidem septentrionalis regio pollentior nobis sit atque prima, nec de stellis harum formarum scribit nisi eruditionis causa. Supponit autem loca verificata earum, ut diximus et dicemus. Animadversione dignum (ut Arabs Ptolemei interpres dicit) stellas per medium zodiaci constitutas esse pollentiores et primae virtutis, septentrionales vero esse secundae virtutis, tantoque pollentiores quanto zodiaco propiores sunt ac minus deviae, australes vero tertiae, tantoque imbecilliores, quanto australiores. Causam vero affert ex iis, quae dicta sunt in perspectivisque stellae agunt ad nos per radios cadentes recte et quoniam radii stellarum zodiaci angulos efficiunt ad nos rectiores et post illos sunt radii septentrionales, ideo et virtutes simili ratione constituuntur ad nos, qua et anguli radiorum. Verum incolentibus meridiem et circa et ultra aequinoctium, australes stellae vires maximas emittunt atque pollentiores quam mitterent septentrionales, propter causam eandem, sed de viribus stellarum in fine dicemus, nunc vero supponamus ad nos septentrionales formas esse secundas et post illas zodiaci esse examinandas. Amplius animadvertendum eiusmodi formas, quae fabulose traditae sunt a poetis, non absque rationes in cœlum translatas esse, nam et si ipsi fabulose in cœlum transferant et rei veritate nulla fuerit translatio illa, colorem tamen habet haec eorum ficta translatio, quando ea, quae sunt generis eius apud nos ad sua cœli signa referantur. Non multis ante annis cum Saturni Martisque coniunctio in Tauro horridissima hyeme frigora effecisset, observavimus magnam bobus calamitatem attulisse et quamquam ovis tollerando frigora est imbecillior, in boves tamen vaehementius pestis illa desaevit, propter signum cœleste ad quod terrestris bos refertur, quae coniunctio si fuisset in Ariete nimirrum in in] iu oves saevius grassata esset. Observavi non semel defectus Solis et Lunae insignis humanis horridissimas calamitates hominibus excitasse. Hismet temporibus observavi defectionem in ipsa navis imagine et non multo post secuta fuit magna navium iactura atque naufragium. In hominum natalibus quando pericula exquiruntur si malefica stella minitetur e Geminis, nimirum malum id pro signi natura infertur ab homine, cum signum illud humanum sit. Cui vulnus in capite a malefico planeta infligitur, is Arietem habuit male fortunatum in genitura, praeest enim Aries capiti. Rerum agri scriptores tradunt non edi a muribus viris eius uvas, quae noctu putata fuerit Luna plena Leonem peragrante. Quae res docet fabulas, has quibus poetae in cœlum transferunt ipsas res, non esse aniles sed ratione naturali fulcitas. Supponamus igitur et nomina imaginum et figuras, ut Aratus et Hyginius scribunt, quia nobis ad eruditiones iuvenum satis erit. Quantum vero ad graeca verba attinet, illa cœli sive forma, sive imago, sive signum, quae graece Draco est, a nonnullis Serpens aut Anguis dicitur. Stella, cui Graecum nomen est Arcturo, chaldaice dicitur Azimech Apamer. Stellae Coronae chaldaice sunt Malfelcare. Illud signum quod a maioribus tum Graecis tum Latinis Lyra dicebatur, nunc Vulturem cadentem nostri vocant, chaldaice vero vocatur Asange. Illa cœli etiam imago, quae Heniochus graece est, a nostris Auriga vocatur. Illa quoque, quae graece est Ophiochus a nostris Serpentarius dicitur. Item et quae graece est Aetos, latine apud multos recentiores Vultur volans dicitur. Haec de stellis, quae in signis ab orbe signifero in septentrionem assurgentibus constituuntur dicta sunt.
⟨26⟩ Enuntiatum XXVI: De in austrum declinantibus
Earum vero, quae in australibus zodiaci imaginibus sunt, lucida quae in Piscis Australis ore fulget operationes venereis mercurialibusque similes facti. Quae in Pristice, saturniae sunt. Earum autem quae ad Orionem stella, quae in humeris collocatur, Martis Mercurioque similis est. Quae aliae lucidae stellae ibidem sunt, Iovis ac Saturni naturas imitantur. Earum quae in Flumine, ultima quidem et fulgida iovia est, caeterae suturniae. Quae in Lepore, saturniae ac mercuriales esse perhibentur. Quae in Cane, venereae sunt omnes praeter eam quae in orae lucet, quae iovia est aliquantulum etiam Martis habens. Quae in Procyone est lucida stella, Mercurii qualitatem habet nec non et Martis aliquantulum. Stellae quae ad Anguem fulgent, saturniae sunt atque venereae. Quae in Cratere, similiter venereae sunt, quadam etiam ex ex] ax parte mercuriales. Quae ad Corvum, martiae ac saturniae. Quae in navi Argo perlucent, Saturni ac Iovis qualitates sequuntur. Quae ad Centaurum, hoc est stellae illae, quae in parte humana corporis sunt, Veneris ac Martis efficaciam habent, quae vero splendescunt in parte equina, tum Veneris tum Iovis vires assecutae perhibentur. Quae ad Lupum sunt lucidae stellae, Saturnum imitantur habent et Martis quiddam. Quae in Thuribulo, venereae sunt atque ex parte aliqua mercuriales. Stella quae splendescit Corona in australi, tum Mercurii tum Saturni qualitati similem qualitatem habet.
Haec sunt quae Ptolemaeus scripsit de potestate stellarum fixarum tam per medium signiferi collocatarum, quam ad alteram regionum vergentium. Quantum vero ad Graeca verba attinet, ea cœli sive forma sive imago, quae latine est Pristix, graece est Cetus, quae Piscis cuiusdam refert effigiem et in cœlum translatus fuit, quod e Neptunno missus sit ut Andromedam interficeret, sed cum a Perseo sit interfectus inter sydera collocatur. Eam vero quae Orion graece est, recentiores Fortissimum cognominant quod in forma strenui militis in cœlum translatus sit, concessumque ei est ut super fluctus curreret et in terra super aristas, eoque Neptunni filius fingitur. Eam, quae graece est Potamos, nostri Flumen, multi etiam Eridianum vocant, cuius lucidissima stella Canopus appellatur. Canopus autem insula est, quae flumine abluitur Nilo, huius stelle meminit Ptolemaeus hic. Ea quoque cœli species, quae graece est Lagoos, latine Lepus dicitur, haec inter sydera constituta est quia insula Lero leporibus occupata est. Est etiam in cœlo duplex Canis alter qui graece Cyn, cuius una stella quae in ore lucet Canicula dicta est, a Chaldeis Asceher e qua et dies caniculares descendunt, est qui graece Procyn, latine Anticanis dicitur, quod ante Maiorem Canem exoriri videtur. De hac inquit Hippocrates sub cane et ante canem molestae sunt potiones. Primus canis nostris temporibus est in Cancri parte VII, hic Procyn dicitur et latine Canis Minor et chaldaice Alhahar, eo quod primo occultatur et primo exoritur, occultatur enim cum Sol, VII Cancri partem peragrat et apud Ptolemaeum per XVIII partes ante et XVIII post quanto numero partium solaris orbis est. Qua ratione fit ut dies procyonales sint numero circiter XXXVI, quae ratio docet dies hosce incipere die Iunii fere III, quo videlicet Sol partem Geminorum XXI, ea enim pars est ante VII Cancri peragrat, quo numero partium distat per XVIII a VII dies vero caniculares qui post Canem stallam perficiuntur, incipiunt fere XIII Iunii, quo primam Cancri partem Sol ingreditur, medium est XVIII, partem Cancri quum peragrat, quia Canis Maior nunc in XVIII Cancri parte est, prima videlicet Iulii, finis vero vigesima Iulii, quia tunc Sol numero pa⟨r⟩tium XVIII e medio distat, haec astronomi dicerent. Verum medici, qui res sensu diiudicant, tunc caniculares dicunt quando quando] quaudo maximus viget calor, quo tempore summa humidi naturalis fit resolutio, hac de causa molestas esse potiones autumant, quod resolutio resolutioni adiicitur. Sunt cœlestium rerum scriptores non absque ratione moti, qui asserunt tunc incipere procyonales dies, hoc est antecaniculares quum Procyon exoritur. Procyon enim in parte Cancri septima nunc est, exoritur vero matutine quum praecedit Solem partibus circiter XIII, quae ratio docet tunc exoriri quando Sol peragrat Cancri XX partem fere, nam et tunc apparet et tunc lucana est, primoque exoritur peragrat autem Sol XX partem Cancri die fere tertio Iulii, quare tunc incipiunt dies procyonales. Canis vero Maior nunc est in XVIII parte Cancri, exoritur autem lucane cum Solem praecedit XIII fere partibus, praecedit autem Solem tanto partium numero cum Sol primam Leonis partem peragret et tunc exoritur Canis Maior et tunc caniculares dies incipiunt et ita die XIIII Iulii fere incipiunt, quod tunc Sol fere primam Leonis partem peragrat, sed de fine procyonalium et canicularium omnes fere sentiunt tunc esse, quando Sol transfert se ad signum commune, hoc est in Virginem, tunc enim fere dies qualitatem mutant et ad aliam accedunt complexionem, hoc autem est circiter medium Augusti, quod tunc Sol Virginem ingreditur. Hinc patet differentia dierum procyonalium a diebus canicularibus esse dies XI, propterea inquit Hippocrates sub Cane, hoc est diebus Iulii XIIII et ante Canem, hoc est dies procyonales per XI ante, molestae sunt potiones. Galenus vero quadam plactica computatione libro secundo Elementorum capite primo dies procyonales et caniculares iunctos vult esse XL, quosque X Iulii incipere XX Augusti desinere. Quidam medici astronomiae atque graecarum litterarum inexpertes aiunt tot dies esse infaustos hyeme contrariis videlicet temporibus quo Sol per oppositum Caniculae decurrit et hoc Hippocratem sentire aiunt, cum dicunt sub Cane et ante Canem, accipiunt enim ante pro contra. Haec enim penitus deliramenta sunt, quando quidem Hippocrates dicat sub Cane et Procyone modo Procyon est Canis Minor, qui praeoritur ante Canem cum VII videlicet parte Cancri his temporibus Maior Canis cum parte Cancri XVIII, approbo tamen diebus hyemis frigidissimis molestas esse potiones, non tamen ex textu Hippocratis ibidem colligo sed alibi pluries. Haec dicta sunt obiter non quidem ad necessitatem sed ad doctrinae amplitudinem. Ea cœli etiam imago, quae graece est Hydros, latine est Anguis, a recentioribus vero nescio qua ratione ductis, magnanimus vocatur. Alia quoque tum graece, tum latine Crater dicitur. Alia, quae latine Corvus, graece est Corax. Quae Argos graece, latine Navis est. Alia tum a nostris, tum a Graecis Centarus. Quae vero graece est Therion, latine est tum Fera, tum Belua, tum Lupus. Quae Thymiatherion graece, latine est Acera sive Thuribulum, a nonnullis Ara dicitur. Quae quoque graece est Stephanos, latine est Corona, haec quo ad nomina imaginum tam Graeca quam Latina. Ex iis perspicuum est XLVIII esse imagines sive formas, vel (ut graece loquar) morphoses XII quidem per medium signiferi collocatas XXI, ad septentrionem assurgentes XV, ad meridiem declinantes. Poetae vero adiiciunt Circulum Lacteum multas ob fabulas, quem Ptolemaeus hic praetermisit et ubique in isto enim stellae sunt, quae graece Sporades, latine stellae parvae disseminatae ac minutae dicuntur. Verum facile tollitur quod Ptolemaeus has imagines ad rerum eventa praeordinat iudicanda, quorum index non est gala, hoc est lac ipsum, poetae vero ad colores inter quos potest esse lac. Hinc iure patet septentrionalem cœli regionum esse prestabiliorem meriodionali, tum quod illius imagines sunt prestantiores tum quod plures et pluribus stellis refertae. Illud tamen nos ancipites facit, quod cum nullum sit arenarum granum in terra quin sydus sibi comperet in cœlo, ut inquit Hermes, videbitur propter hoc multo plures esse cœli formas, quando species terrenae plures sint quam XLVIII. Videtur itaque (ut Porphyrius inquit) quod una eademque cœli sive forma sive species pluribus animalium ac rerum specibus presit, verbi causa corvus non tantum corvis sed etiam corniculis picis graculis et caeteris proximis praeest. Gallina quoque cœlestis non solum gallinis praeest, sed perdicibus fasianis et id genus. Canis etiam cœlestis canibus vulpibus et id genus, sic igitur hae XLVIII species sufficiunt pro rerum speciebus protegendis, sed de ordine stellarum aliqua ut Arabs Ptolemaei interpres tangit transfigamus. Cœlestium rerum rerum] rernm primae et pollentissimae sunt lumina, Sol videlicet et Luna et (ut Porphyrius inquit) veluti principes, Sol quidem quod luce et magnitudine excellit, Luna vero quod finitima et lucentior aliis. Secundae sunt quinque stellae errantes sive planetae, primo quia nobis propriores sunt quam fixae, secundo quod pluribus motibus moventur. Agunt enim stellae lumine et motu, modo et si fixarum nonnullae lucentiores sint, tamen paucioribus motibus moventur, iccirco planetae pollentiores perhibentur, et inter planetas pollentiores sunt tres superiores, quod cum Sole variis configurationibus iunguntur, caeteri inferiores sunt semper fere combusti atque e Sole attriti. Tertiae sunt fixae et ultimo loco habendae non tamen una ratione, nam esse stellae, quae primae sunt magnitudinis, primo loco habendae sunt, caeterae pro ratione magnitudinis statuendae. Amplius inter has eae priores, quae minus e zodiaco distant. Adhuc et distantium eae priores, quae ad septentrionem vergunt. Rursus et quae indirecto apicis sunt primo habendae. Itemque et ea fixa, quae est cum planeta iuncta vel configurata latitudine et longitudine, pollentior est ea, quae est solivaga etiam et quae cardinalior pollentior est. Habent quoque cum Sole et horoscopo potestates differentes fixae ipsae, verbi causa cor Leonis in primo quadrangulo cum Sole humectat, in secundo calefacit, in tertio exiccat, ultimo infrigidat, ut de ipsis planetis diximus. Similiter et cum horoscopo masculescunt enim fixae et fœminescunt non aliter per habitum ad Solem et ad horoscopum quam planetae, quando eiusmodi stellae planetas imitentur, haec de ordine. Ulterius et de viribus fixarum stellarum sive imaginum quaedam etiam transigamus et primo quae fixarum pollentes sint regibus creandis. Diuturna nanque observatio docuit stellas quasdam maximas afferre felicitates solere quoties nascentes aliquo in orientis aut medii cœli cardine, aut cum ipsa parte fortunae aut cum Sole Lunaque partiliter reperiuntur, sed quamvis lucidae stellae permultae sint et in variis signis diversisque cœli locis positae, quae tamen regiae atque augustae dicuntur, et perpaucae sunt et in quatuor tantum dodecatemoriis collocatae, hoc est Tauro et Leone, et in his oppositis signis, Scorpio et Aquario. Hae in primis (ut dixi) quando in geniturae cardinibus partiliter inventae sunt, maximas facultates decernunt, quando natum ita extollunt ut legionibus praeficiant et moderandis populis principem ac regem statuant, licet ipsae sit obscuris parentibus atque humili loco natus, ut Ptolemaeus inquit in Libro C enunciatorum, enunciato XXIX, sunt autem stellae hae, quae verbo Arabico Beubemiae dicuntur, latine corda fixarum imaginum, veluti cor Tauri, quae chaldaice Aldebaram, graece Lampadias nuncupatur, haec nostris temporibus M.D.V. partiliter invenitur in Geminorum parte fere secunda, hanc in cœli medio ferunt habuisse Nicolaum Piccininum Ianii filium. Est et alia, quae et cor Leonis a nostris dicitur, a Graecis Basiliscus, hoc est Regulus, a Chaldeius vero Calbeleced, quae nunc in Leonis ipsius parte fere XXII collocatur. Hanc stellam, qui hora geniturae cum Luna crescente habuerit in horoscopo aut in ipso cœli medio, ad magnas felicitates magnaque imperia promovebitur, propterea regia vocata est. Hanc sic in cœli medio nonnulli observatores Sixtum Pontificem quartum habuisse aiunt. Tertia est cor Scorpii, quamquam Chaldei Chalbaladrab vocant, graece vero est Antares, quae nunc est in Sagittarii parte secunda fere, haec martia est, aliquantulum est iovia. Ferunt quoque et hanc Mutium Sfortiam, qui Mediolani ducatum adeptus est, in genitura horoscopantem habuisse cum Marte et Luna bene constitutam. Quarta vero ea est, quae Chaldaice Fomahant, latine postremum fusionis aquae, haec Saturni naturam sequitur, nonnihil etiam Iovis. Quaeque nunc collocatur in XIX Aquarii parte, hanc nonnulli mathematici culminasse in natali Catemalatae aiunt. Inter has enumerant Arabes Ptolemaei interpretes in comentariis Libri C enunciatorum enunciato XXIX omnes stellas primae magnitudinis, quando hae ob lucis praestantiam Beubemiae, hoc est quemadmodum corda caeterarum perhibeantur. Ut enim cor certa membra calore et viribus excellit, ita stellae primae magnitudinis lucis praestantia cunctas superant, praecipue si parum e signifero distent, has siquis geniturae hora in hoscopo aut cœli medio aut cum luminari conditionario, hoc est cum Sole de die et Luna de nocte, aut cum loco sortis habuerit, ad magnas facultates atque imperia promovebitur. Observavimus et nos in natali cuiusdam magni Spicam, quae graece est Stachys, chaldaice Azimon Alazel sive Azimec, horoscopasse et cum Luna et Marte bene se habere. Hic (ut credo) nulla alia cœli constitutione tam magna gessit et inopinate. Adiicit tamen Ptolemaeus enunciato illo, quas tamen plerunque calamitatibus insigniunt nisi et planetae ad felicitatem conveniant, cum enim maleficae stellis his disconvenerint, calamitosum finem plerunque parant, recte itaque Arabs has stellas primae molis Beubemias, hoc est corda caeterarum vocat et inter regias collocat. Haec de viribus regiis, et de viribus ad naturae occulta aliqua adiiciamus. Thebitius de proprietatibus stellarum quatuordecim stellas pollentes esse asserit cum suis in terra comparibus. Prima est caput Algol, quam Chaldei Rasdagol vocant, haec nunc M.D.V. supputando fere inventa inventa] inveuta est in Tauri parte decimanona, huic stellae terrestris stella conveniens est adamas, herba quoque eidem peculiaris est arthemisia. Haec stella cum sit saturnia, plumbum sibi subiicit, etiam cum Veneris participet aliquantulum aurum habet, sed cum apud alios sit iovia, stannum sibi adiiciunt. Post hanc sunt Vergiliae, quas Graeci Pleiades, Chaldei Achoragias vocant, huius quoque lapis est crystallus aut diacedus. Herba vero semen feniculi tritum cum argento vivo, hae cum ioviae sint et lucares, praesunt argento et stanno, hae ad annos nostros sunt partiliter in Tauri parte trigesimaprima. Tertia est quae chaldaice Algomesia, graece Procyon, latine Canis Minor sive Antecanis. Haec ad annos nostros supputatur in Cancri parte decimaoctava, huius quidem lapis est achates, herba vero flos solsequiae, hoc est cicoreae cum flore pulegii, quae cum martia sit, ferro praeest. Quarta est extremum caudae Ursae Maioris, quae chaldaice Benenaceth nuncupatur, haec ad annos nostros est in Virginis parte decimonona, cuius lapis est magnes, herba flos cicoreae cum ferro arthemisiae, quae cum sit martia ferro praeest. Quinta est Vultur cadens, quae a maioribus nostris tum Graecis tum Latinis Lyra dicebatur, c⟨h⟩aldaice Ruega. Haec annis nostris in Capricorni parte septima fere existit, huius lapis est quem aliqui chrysolithum dicunt, alii ab auri colore chrysoium, herba quoque saturegia et fumiterra, sibi aurum adiiciunt cum sit venerea. Sexta cœli stella est Canis Maior, quae a Chaldeis Alhabor dicitur, haec nunc septimam Cancri partem peragrat, huius lapis quidem berillus est, herbia verba sabina cum arthemisia, dragontia et parum de lingua colubri, quae cum sit iovia et martia stanno et ferro praeest. Septima Hyrcus, quae chaldaice dicitur Halaiot, haec nunc quartamdecimam Geminorum partem decurrit, huius lapis quidem est zaphyrus, herba vero semen marubii cum aliquantulo mentae et arthemisiae atque mandragorae, quae cum martia sit, praeest ferro et stanno. Octava ex Hyadibus, quas Latini veteres Succulas dixerunt, est illa rutila, quae graece est Lampadias, chaldaice Aldebaram, haec annis nostris partem Geminorum secundam discurrit, huius quidem lapis est rubinus, herba vero titimalus cum eiusdem semine, quae cum martiae sit efficaciae, ferrum habet. Nona est cor Leonis, quae nunc est in Leonis parte vigesimasecunda, huius quidem lapis est granata, herba vero celidonia cum mastice, quae cum martia sit aciovia, stannum habet et ferum. Decima Spica, quae chaldaice est Azimech, quaeque est in parte Librae sextadecima, huic lapis smaragdus, herba vero salvia cum trifolio et promarulla et arthemisia et mandragora, quae cum venerea sit, aurum habet. Undecima lucida coronae septentrionalis, quae chaldaice est Alpheta, haec nunc est in Scorpii parte quarta, huius lapis est topacius, herba vero rosmarinus cum aliquantulo trifolii et hederae, haec cum sit venerea, habet etiam aurum ut dicunt. Duodecima cor Scorpii in secunda Sagittarii parte nunc constituta, huius lapis est sardius et cum illo est ametistus, herba vero aristologia longa cum modico croci. Tertiadecima est cauda Capricorni, quae chaldaice dicitur Deneb et aliquando Aladrab, collocata quidem nunc in quartadecima parte Aquarii, huius lapis est Macedonius, herba maiorana, latine amaracus, nepita, radix mandragorae cum arthemisia, haec praeest plumbo et stanno, quod saturnia et iovia est. Quartadecima est Vociferans, quae chaldaice est Alrameh, nunc in Librae parte sextadecima, cuius lapis est aspis viridis cum guctis sanguineis, herba plantago cum eius radice folio et semine, quae cum iovia ac martia sit, ferro et stanno praeest. Virtutes autem harum stellarum ad actiones humanas valent ut asserit Thebitius, nam qui primam stellam, quae est caput Algol, inconvenientibus geniturae locis habuerit u.g. in horoscopo vel in medio cœli cum Luna vel coniunctam vel benefica configuratione affectam, sitque vel bene se habens cum beneficis, vel a maleficis libera, hic fortis est et audax, animi invicti, contra inimicos valens, felix in inneribus atque securus. Qui vero secundam stellam, hoc est Vergilias, horoscopantem vel culminantem cum Luna coniunctam vel configuratam beneficae, a malis non affectam vel a beneficis affectam habuerit suo in natali, hic aptus erit cognoscere abscondita et naturae occulta cognoscet atque thesauros inveniet. Algomesia ingenitura simili modo affecta, natum gratiosum efficit. Qui extremum caudae Ursae Maioris (quae ut diximus chaldaice est Benetraceth) inconvenientibus geniturae locis cum Luna iunctam vel configuratam beneficae atque cum beneficis bene se habentem et non male cum maleficis habuerit, is in itineribus securus et in rapinis astutus erit. Qui Ruegam in convenientibus geniturae locis cum Luna et caeteris stellis maleficis maleficis] maleficls et beneficis (ut dictum est) habuerit, is in omnibus actionibus valebit. Qui Alhabor simili constitutione cœli in genitura habuerit, is vires habebit inducendi pacem inter reges magnates et inter virum et uxorem, caeterosque cuiusque conditionis viros, gratus quoque erit omnibus hominibus. Qui natus erit Alaioth simili ratione constituta, is exaltabitur ad magnas glorias regibus pergratus erit ac potentatibus et statum magnum sibi comparabit. Qui Aldebaram simili ratione affecta nascetur, his divitias congregabit et ad magnas glorias assurget. Qui stella cordis Leonis ita disposita generatur, hic melancholias et phantasmata non patietur et moribus temperabitur et gratus reddetur cunctis. Qui Spica simili ratione collata nascetur, indivitiis crescet lites vincet et a malis facile liberabitur. Qui Ailpheta eadem ratione servata, hic amicitas acquiret et amorem, castitatem, mundus quoque et benevolus reddetur hominibus. Qui stella cordis Scorpii bene constituta nascetur, is bono colore efficietur intellegens ac laetus, quamvis non sapiens erit sane memoriae apud proceres. Qui cauda Capricorni similiter affecta nascetur, in causis suis litis gratiam obtinebit divitiis crescet. Qui Alrameh simili ratione constituta edetur, hic sanguinis fluxum non patietur. De motibus vero et orbibus pauca transigamus et primo dicamus stellas fixas inter se anaphorice nunquam moveri, hoc est, semper sunt in aequali distantia inter se, hoc est, non quod nunc sexangulae, nunc triangulae nunc diametrae, sed semper una et eadem ratione distantes vel proximae. Rem hanc Ptolemaeus noster per considerationem Abrachis declarat, nam licet ipse Abraches de stellis fixis paucas admodum observationes reperuisset ante se factas, quia eas tantum, quae fuerunt Arsatilis et Timocharis, quibus tute credi non poterat figuras tamen stellarum adinvicem tam eaurm, quae in zodiaco sunt, quam caeterarum extra zodiacum collocatarum, quas ipse Abraches novit, ad huc hodie invariabiliter mansisse videmus. Nam stella in labro meridiano Cancri et stella lucida, quae antecedit caput Hydrae ac stella lucida in Cane Antecedente simili ratione constituuntur, nunc qua et temporibus Abrachis. Amplius caeterae stelle, quas ille observavit simili ratione nunc et tunc collocantur, modo cum inter Ptolemaeum et Abrachen CCLV anni fluxerint et figurae stellarum eadem ratione collocentur nunc qua et tunc, iure Ptolemaeus concludit stellas has fixas esse et anaphorico motu minime moveri, sed cum e Ptolemaeo ad nos anni circiter MCCC et XL fluxerint et stellae quas Ptolemaeus observavit eadem ratione constitutae sint, certiores sumus nunc anaphorice nunquam motas fuisse nec movendas fore. Secundo dicunt et sensu patet, stellas fixas et caeteras stellas moveri motu diurno ab ortu in occasum XXIIII horis fere. Hoc nulla alia ratione patet, nisi quod cor Leonis, quae oritur sensu patet occidi et in XXIIII horis fere exoriri. Tertio dicunt stellas fixas moveri secundum subcessionem signorum ab accasu in ortum, sed secundum diversas observationes, nam Ptolemaeus supponens radices motus illarum ab Abrache, qui per CCC circiter anno eum praecessit, ex differentia locorum conclusit stellas fixas moveri in C annis gradu uno et per consequens in XXXVI millibus annorum totum circulum peragrare. Thebitius vero ex differentiis locorum inter ipsum et Ptolemaeum stellas fixas moveri in LXVI annis gradu uno affirmavit, sic igitur ambo et fere omnes antiqui convenere stellas fixas moveri secundum subcedentiam signorum, licet quantitates motus diversimode observarint. Quarto asserunt stellas fixas difformiter moveri, hoc est nunc tarde nunc velociter, ita ut caput Arietis stellarum et Librae circa punctum aequinoctii circumvolui, nunc a meridie in septentrionem nunc contra per circellum quendam circa aequinoctii punctum descriptum, quem motum accessionis et recessionis appellavit, supposuitque declinationem semidiametri circelli ab aequatore esse graduum quatuor et minutorum circiter decem et octo, quem quidem motum fieri aiunt in annis circiter septem milibus. Animadverte quod tota aetas nostra Alfonsi et aliorum supponunt revolutionem stellarum fixarum fieri in XLIX milia annorum, accessus vero et recessus circulationem in VII milibus, quae ratio docet septies circulatione trepidationis facta, stellas fixas XLIX milia annorum fuisse revolutas semel quamquam de quantitate non sit nunc multa cura, hunc motum non novit nec asseruit Ptolemaeus quamquam olfecerit. Stellas igitur fixas iis tribus differentiis motus moveri maior pars sapientum asserit, ad salvandas istas tres differentias motus, quidam antiquorum, ut autor est Ioannes de Regiomonte VII epitomatis libro, dixerunt sufficere unum orbem. Movebantur autem quod sphaera haec stellata perpetuo ab ortu in occasum movetur, illae nanque tres differentiae unico motu salvantur quod enim motus ab occasu in ortum sit diversus re a motu diurno. Contra naturam videtur esse motoris, qui suapte natura per e dextro per ante movet in sinistrum secundo cœli, quare motum illum nulli cœli tribuunt sed veris polis stellatae sphaerae duos gyros imaginarios describentes in VI aut VIII aut IX aut XXVI milibus annorum, secundum diversas observationes habentes diametrum IX vel X partium. Salvant stellarum fixarum accessum vel recessum circa punctum aequatioris et retardant illarum motum a locis in quibus praesuerant, quae ratio docet, ut illae tres motus differentiae non sint re diversae, sed tres unius motus numero rationes secundum imaginarios circulos. Per hanc imaginationem quidam recentiores nostri credunt Aristotelem et Averroem concordare cum apparentiis astronomicis, ut quod non detur alia sphaera supra octavam, quod stellata sit primum mobile ut pluribus locis colligi potest, sed quicquid velint philosophi, miror hos valde. Aristoteles enim et Averroes, quos credunt omnia scivisse et omnia observasse, XII Metaphysicae per numerum differentiarum motuum concluserunt uni stellae multos orbes, quamquam omnes concentricos, ita ut secundum Calippum de numero orbium sit aliter sentiendum, aliter secundum Eudoxum. Omnes tamen pro numero differentiarum motuum de numero orbium pariter concludunt, ita quot motus differentiis Lunam moveri observarunt, tot orbes sibi Aristoteles autoritate illorum asserit et in caeteris id genus similiter. Igitur quot differentiis motus stellae fixae adinventae sunt, moveri tot orbes oportet asserere, aliter demostratio Aristotelis XII Metaphysicae nulla esset, sed quoniam scio haec eorum figmenta esse dicta ad ostentationem, qua fere omnes tangimur, nolo aliter confutare, quando nec ipsi nec nos intelligimus quod velint. Bene tamen opinor tempore Aristotelis motum stellarum fixarum non fuisse cognitum nisi secundum unam differentiam, hoc est ab ortu in occasum quando caeteras differentias unus homo, imo nec plures cognoscere possunt, imo usque ad annos Ptolemaei non fuit verificatus motus accessus et recessus. Averroes vero quamquam fuerit multis annis post Ptolemaeum, quia eius mos fuit in contradicendo hic omittatur. Alii vero doctissimi mathematici pro differentiis iis tribus, quas per ceperunt observatores in motu fixarum, tres orbes autumant VIII videlicet IX et XX quidem primum mobile vocant, aiunt motu diurno XXIIII horis moveri IX vero singulis XXXVI vel XLIX milibus annorum vel plus vel minus secundum varias observationes VIII singulis septem milibus secundum motum accessus et recessus et haec est communis fere opinio de orbibus. Ego vero pro his tribus differentiis motus salvandis VIII sphaeram in duos orbes tantum divido. Quemadmodum enim sphaera Solis pro differentiis motus quibus Solem moveri observarunt diviserunt in tres, ita sphaeram VIII in duos et ut haec Solis sphaera est una et tres, una quidem pro quanto omnes unum proximum intendunt finem, tres vero pro quanto variis rationibus illum attingunt, ita VIII sphaera est una et duae, una quidem quia ambae in unum finem ordinantur, videlicet motum stellarum fixarum, plures vero pro quanto pluribus rationibus illum attingunt. Haec quidem pro ratione motus accessionis et recessionis illa vero pro motu praegressionis, ea vero qua stellae fixae praegrediuntur supereminet, quando motus hic sit nobilior, deferens vero sphaera illa, quae defert fixas inferior est quando hic motus minor sit. Utrum vero superior vel inferior sit deferens stellas problema neutrum est. Motui diurno non tribuo sphaeram propriam, quando motus sit totius cœli et omnium sp⟨h⟩aerarum et orbium ac si esse motus animalis cuiusdam, ut Averroes etiam autor est. Ex iis constat primo ultra sphaeram octavam non esse aliam supravenientem sphaeram, nisi secundum imaginationem mathematicorum, qua imaginantur paralellos et circulos et id genus. Secundo patet octavam sphaeram esse unam et non simplicem, quando ambo orbes in unum dirigantur finem sed cum ratione diversa, ideo gemina est. Tertio etiam patet supra orbem stellatum deferentem esse orbem non stellatum, quando ille non stellatus sit propter stellam, quoniam in illius motum ordinatur, ambo enim ad unum diriguntur finem superior tamen excellentiori modo. Quarto patet aliquod non stellatum esse praestabilius stellato ut orbis ille superiorem praestantior inferiori quoniam movet stellas nobiliori motu et de potestate fixarum haec sufficiant.
⟨27⟩ XXVII: De horarum deque quatuor angulorum potestate
Potestates quidem igitur, quae per se stellis competunt, tali observatione observatione] obsernatione ab antiquis receptae sunt. At anni horis quattuor existentibus, vere videlicet aestate, autunno et hyeme. Ver quidem humiditate magis superhabundat, quod caliditas tunc per aerem iam frigefactum incipit se diffundere. Aestas vero caliditate, quod Sol tunc ei loco, qui est ad apicem nostrum, appropinquat. Autunnus siccitate, quod praeteritus fervor humida arefacit. Hyems frigiditate, quando Sol eo loco, qui est ad apicem nostrum, plurimum distet. Quapropter cum nullum sit ipsius signiferi circuli quatenus circulus est naturale principium, ab aequidiario veris, dodecatemorion incohatum Arietis, nec non caeterorum initium supposuerunt, quemadmodum vita animalis, quando ver ipsum excessivam humiditatem recentem efficiat et deinceps constituerunt reliquas horas, nam et omnium animalium prima aetas humiditate superabundat similis veri, ipsa enim mollis est et tenella. Secunda vero usque in virilitatem, caliditate aestati similis. Tertia et iam in senectutis initio ariditate, similis autunno. Ultima in corruptionem usque frigiditate similis hyemi.
Nunc de potestate quattuor temporum anni Ptolemaeus exequitur, quae Sol ipse motu proprio per signiferum ab occasu in ortum anno efficit, sunt autem haec ver, aestas, autunnus et hyems. Ver quidem humidum magis, nam cum vaehemens frigiditas hyberno tempore contrahatur a solari caliditate, tunc dissolvitur et inde humiditas excrescit. Aestas vero calida cum Sol ad apicem pervenerit, autunnus arridus, aestivo fervore sugente et assumente humiditatem, hyems frigidus Sole distante ab apice. Hac de causa assimilant quidam zodiacum animali, ut enim in animali quatuor sunt aetates. Prima quidem humidior ut infantium, secunda vero calidior ut iuvenum, tertia vero aridior ut virorum, quarta frigidior ut senum. Eodem modo in zodiaco quattuor sunt horae solares proportionem habentes complexionesque cum complexionibus, haec Ptolamaeus tradit, ut Graecus sine nomine resumit, sed duae sunt dubitationes, quas graecus suis verbis resolvit. Prima quod de qualitatibus temporum medicus pertractat non astrologus, secunda quod ait circulum non habere principium, constat enim orizontem esse circulum et tamen ex ipso ortu principium sumit. Graecus solvit primam quod medicus qualitates temporum pertractat quatenus alterant nostrum corpus et ita in ordine ad corpus humanum, astrologus vero in ordine ad Solis motum. Secundam vero solvit per hoc quod licet signifer, quatenus circulus non habeat principium et finem, quatenus tamen aequinoctium vernale humiditatem excitat, quae anteire dicitur caeteras qualitates, principium sumpserunt antiqui eo e signo in quo est principium veris. Haec sunt quae Graecus brevibus resumit pro Ptolemaei expositione, si qua vero alia dicat digna relatione, in translatione textus observata sunt. Hinc patet primo esse quattuor anni tempora, quae graece horae dicuntur, quattuor quoque aetates his horis similes, quattuor elementa etiam eisdem per similia, demum et quattuor complexiones. Sequitur quoque quod prima signiferi quarta humida sit generatim, secunda calida, tertia arida, quarta frigida. Nec te turbet quod Ptolemaeus in quarto Apotelesmatum libro septem velit esse aetates iuxta numerum septem planetarum, nonnulli medici novem, quando Ptolemaeus hic aetates enumerat pro praedominio simplicis qualitatis tantum. Restat modo etiam ut quaedam Arabis Ptolemaei interpretis non praetermittamus, quando ille etiam balbutiendo quaedam utilitate et fructu plena dixerit et primo examinemus anni horas. Igitur ver a praedominio aerem humidum efficit, quod calor veris temperans gelicidia liquefacit traitque humidatem a centro ad circunferentiam, qua ratione aer ipse humiditatem sibi imbibit, et si contra hoc Galenus ipse adducatur, qui ver esse temperatum approbat, dicemus temperantiam esse ad iustitiam, quae stat cum cremento et praedominio humoris, haec de vere. Aestas quoque ipsa calefacit, nam Sole tunc per apicem nostrorum capitum decurrente, maiori mora super terram peragrat itemque et angulos rectiores efficit qua duplici causa calefacit aerem magis, haec de aestate. Autunnus vero aridus est, nam cum fervor aestivus humiditates omnes exuccaverit, ut aquarum minutio ostendit, inde ariditas exurgit, haec de autunno. Hyems autem frigida est magis, tum quod noctes longiores sunt in quibus Sol sui absentia calorem partium efficit, tum quod radii Solis omnino obliqui videntur et angulos obtusos efficiunt. Cum itaque Sol peragratione XII signorum has horas efficiat, sintque horae quattuor, iure signifer quattuor in quartas dividitur. Prima quidem quam Sol peragrat vere constat ex Ariete, Tauro et Geminis, secunda vero ex Cancro, Leone et Virgine, tertia ex Libra, Scorpio et Sagittario, ultima ex Capricorno, Aquario et Piscibus. Quae ratio docet has anni horas esse aequales quidem una ratione, inaequales vero alia ratione. Ratione quidem habita ad Solis peragrationem aequales quidem sunt quando quattuor illae quartae aequales sint, ut Ptolemaeus scribit in Libro magnae compositionis. Ratione vero habita ad qualitates quas Sol sua peragratione efficit, interdum inaequales, quando veris hora sit quandoque longior quandoque brevior, similiter in caeteris et cum unumquodque latitudinem habens, habeat principium medium et finem in natura. Ver habet principium, quod est quodammodo naturae hyemis, medium sive statum aut summum, quod est naturae veris et finem qui est naturae aestatis et in caeteris horis idem fieri potest. Unaquaeque enim cum suis vicinis communicat in extremis, hinc perspicuum est antiquos e Solis motu annum recte fecisse, cum enim Sol sui peragratione anni horas efficiat, hae autem sunt partes anni, iure completa signiferi peragratio annus est, peragratio vero unius partis signeferi dies. Si enim tota peragratio annus est partilis erit dies, dies enim tantum est tempus, quanto Sol unam signiferi partem peragrat de CCCLX et quamquam Sol pluribus diebus zodiacum peragret, quia in CCCLXV et horis sex, antiqui tamen numerum huic proximum perquisivere ob facilitatem supputandi, quando non multum singula in peragratione erroris sit. Mensis vero est e peragratione Lunae, cum enim Luna duodecies in anno Soli coniungatur, duodecim fuerunt menses. Tempus enim quo Luna ab uno congressu in alterum accedit mensis est, hic patet primo tantum esse signi spatium, quantum e Sole mense uno peragratur, hoc est donec Luna redeat ad congressum, quantum enim Sol una die peragrat, gradus sive pars est. Ideo signum est duodecima pars zodiaci, gradus CCCLX eiusdem et XXX signi et usque huc divisio est naturalis. Divisio vero gradus in IX minuta et minuti in IX secunda est constituta ad supputandi commodum. Hinc constat ut uno in anno sunt quattuor horae, ver, aestas, autunnus autunnus] autnnnus et hyems, ita uno in mense e Lunae peragratione atque uno in die e motu Solis communi. Luna enim uno mense XII peragrat signa, quae Sol peragando horas quattuor faciebat, igitur et Luna haec eadem peragrans has efficit. Uno vero in die Sol has quattuor efficit horas, ab ortu quidem in culmen peragrans ver diarium efficit, e culmine in occasum aestatem, ab occasu in imum autunnum, ab imo in ortum hyemem, hac ratione fit ut sint horae annuae, menstruae et diariae. De his in Libro de criticis et in Libro de nostrarum calamitatum causis satis diximus, haec pauca satis sint. Quantum vero ad Graeca verba attinet, Ptolemaeus signum vocat dodecatemorion et vult illud esse dodecatemorion in quo aequinoctium vernum fit, nam signum hic vult esse duodecimam sectionem et primum esse primam sectionem. Aliter enim loquitur de signis stellatis, aliter de sectionibus. Stellata quidem signa zodia sive morphoses vocat et fiunt rationibus dictis, sectiones vero duodecime peragratione Lunae, principio sumpto ab aequinoctio, recte igitur dodecatemorion pro quanto est duodecima pars circuli. Hinc recentiores sumunt revolutiones annuas, nam si principium est e prima sectione, hoc est ab aequinoctio verno, quoties Sol redit ad eundem punctum, annua erit mundi revolutio. Hinc qualitates anni predicunt, sed dispositio haec pertractata est in Libro de nostrarum calamitatum causis, haec de temporibus anni.
⟨28⟩ XXVIII: De quattuor angulorum potestate
Itidem etiam quattuor orizontis terrae locorum e quibus venti ipsi flantes exortus habent. Qui quidem locus est ad ortum, aridus est ipse magis quando per ipsum exorto Sole. Ea, quae e nocte humida erant, primo tunc exccicari incipiunt. Ubi ab eodem quoque venti spirantes (quos familiari verbo subsolanos dicimus) aridi sunt et sicci. Qui vero ad meridiem est locus, ipse calidissimus est, tum propter inflammationem meridiationum Solis, tum quod ea, quae sunt secundum illius regionis declinationem ad meridiem magis declinant. Ubi ab eodem venti flantes (quos communiter australes appellamus) calidi sunt et fœcundi. Locus autem, qui ad occasum, ipse est humidissimus quando per ipsum Sole iam occubente, ea quae a die affecta fuere, primum humescere incipiunt, ubi ab eodem exorti venti (quos amplo verbo Favonios vocamus) recentes sunt et humidi. Locus, qui ad septentrionem collocatur, ipse frigidissimus est, quia caliditatis solaris causae culminantes per declinationem a nostra habitatione ab ipso plurimum distant, veluti contra meridiem ille collocatur. Ubi ab eodem flantes venti (qui communiter borei dicti sunt) frigidi sunt et frequentes.
Secat Ptolemaeus signiferum ipsum quattuor in partes ducendo lineam ab ortu in occasum et aliam ab imo quod sub terra est in culmen quod est meridies. Inde quattuor angulos fecit, quattuor quoque tractus, quae et quadripartia dicuntur, ab ortu quidem in culmen, e culmine in occasum, ab occasu in imum, ab imo in ortum. Angulus quidem primus tractusque in illum terminatus ab imo incipiens vim habet aridiorem, argumento quod Sol ipse incipit exugere e terra humiditatem nocturnam cum per eam regionem decurrit. Meridies vero tractusque ab ortu in culmen calidior, tum propter Solis meridiationem tum propterea quod regio illa ad meridiem vergit, e culmine incipiens in occasum ductus humidior, quod Sole ipso occubente iam res e die affectae in humorem vertuntur. Imum sive septentrio frigidior tractusque ad ipsum terminatus ab occasu incipiens, tum quod e Solis meridiatione regio illa plurimum distat tum quod ad contrarium meridiei collocatur. Addit quoque praeceptum utile et philosophis et medicis circa ventos, volens quattuor esse ventos quattuorque e locis illis exortus illorumque naturam subeuntes. Subsolanus, qui graece est apeliotes, ab ortu tractuque illius flat aridus existens. Auster, qui graece est Notus, a meridie tractuque meridiano calidus. Ab occasu tractuque occiduo Favonius, qui et Zephyrus est graece humidus. Ab imo tractuque septentrionali flat septentrio, qui graece est Boreas, frigidus. Quae ratio docet Aristoteles in Meteoris recte sensisse, cum omnes ventos reducat ad quattuor et tandem ad duos. Verum quot sint venti et quomodo sint collocati et quibus nominibus dicantur et qui sunt illorum effectus, in libris quos scripsimus in Meteoris perquirantur. Patet etiam propter haec ventorum hunc quidem masculescere videlicet austrum, nam calidus est, caliditas vero vis est masculina. Huic quoque contrarium etiam masculescit quoniam frigidus, frigiditas autem vis est activa, caeteri quod vires habeant fœmininas fœminescunt. Itemque horum duo fœcundi sunt et genitales, Auster et Favonius, ille quidem propter caliditatem, hic vero propter humorem, calidum quidem et humidum fœcundae sunt qualitates. Caeteri duo steriles quando frigiditas et siccitas inepte sint ad fœcundiam. Nec turbet te quod Avicenna et peripateticus et medicus magnus Austrum ponat calidum humidum, Boream frigidum siccum, Subsolanum et Favonium temperantes, licet subsolanum aridiorem, quando ille cœlestem conditionem terrenae coppulaverit. Ptolemaeus enim ventorum naturam tantum iuxta cœli regiones statuit, quae pro terrae conditionibus variari possunt, unde recentiores Soli regionem tribuunt orientalem DAC Lunae vero occiduam CBD. Sol enim generatim omni regioni orientali praeest, Luna omni occiduae. Speciatim quadripartio AC praeest Venus quadripartio CB Mars, tractui BD Saturnus, tractui DA Iuppiter, Mercurius vero cum sit ambigui generis nulli addictus est, sed ei cum quo miscetur prevalet. Haec nunc omittantur quia an vera sint poterius dicemus, et de potestate angulorum satis nunc sit dixisse.
⟨29⟩ XXIX: De fructu perquisitorum
Est autem horum pertractatio plurimum fructuosa ad ipsas complexiones omni ex parte colligendas atque frequenter particulatim diiudicandas. Perspicuum namque est quod pro horarum aut angulorum aut aetatum conditione syderae potestatis efficacia aliqua ex parte evertitur, quando stellae ipsae propriis in conditionibus constitutae puriores vires exercebut pollentioremque efficatiam sibi comparabunt, veluti quae secundum naturam calefaciunt, in calidis conditionibus collocatae et quae humectant in humidis si sint. At in contrariis positae statibus commixtas exuscitabunt vires atque imbecilliores, ut calidae in frigidis et in sicis humidae. Itidem et in caeteris proportione qualitatum miscibilium in ipsa mixtura.
Tres sive conditiones sive affectiones sive complexiones stellae sortiuntur comparatione ad Solem, aetatem quidem quia orientales vel occidivae vel statiariae qualitatem ab horis anni efficaciam ab angulis. Quando orientales iuvenculae sint occiduae seniculae, statiariae viriles, calidae in aestate calidiores, frigidiae temperatiores, similiter in aliis. Cardinales quoque si in cardine fuerint proprio efficaciores, in contrario imbecilliores, verbi causa Mars lucanus in cœli medio collocatus in aestate multam portendit uredinem. Si œcodespotes sit plenilunii vel interlunii, at occiduus Saturnus in imo collocatus in hyeme. Si œcodespotes sit interlunaris vel plenilunaris, frigidissimam portendit hyemem. Recte igitur Ptolemaeus ait pertractionem hanc esse fructuosam ad complexiones harum colligendas et ad per illas diiudicandas. Recte quoque Graecus sine nomine ait has ad Solem rationes esse generales, stellarum qualitates speciales ideo pollentiores illae sunt, hae imbecilliores quando universale trahat secum particulare. Nunquam enim Mars œcodespotes menstruae coniunctionis cardinalis in medio cœli orientalis faciet hybernum mensem calidum, propterea quod temporis conditio pollentior est, quamquam multum illius frigiditatis remittat et de fructu horum haec satis.
⟨30⟩ XXX: De conversis atque aequinoctialibus deque solidis bicorporeisque signis
Iis ita praeexpositis erit etiam consequens addiicere ipsorum signiferi dodecatemoriorum assignatas naturales peculiaritates, quando quidem cuiusque ipsorum efficax complexio similitudinis rationem iis horis habeat, quae tum vigent. Emergunt insuper ipsorum proprietates nonnullae ea e connexione, quae est ad Solem et Lunam caeterasque stellas, quas deinceps explicabimus. Praeordinantes tamen seorsum, quae potestas unicuique dodecatemoriorum tantum competat et ratione habita ad se et mutuatim. Differentiae quidem igitur ipsorum primae sunt in ea, quae conversiva dicuntur atque aequidiaria et in ea, quae solida et bicorporea nuncupantur. Conversiva enim duo sunt. Primum quidem a caliditate trigintipartium Cancer est, secundum vero ab hyberna conversione Capricornus. Haec autem ab accidente nomenclaturam sortiuntur, nam Sol quando ad horum principia venit, in contrariam convertitur latitudinem, faciens aestatem quando in Cancrum assurgit, hyemem vero cum in Capricornum declinat.
Quamquam nos de zodiaco et signis multa disputa ulus libro tertio De nostrarum calamitatum causis enunciato octavo. Hic tamen plura adiicere utile erit, tum illis quae ibi diximus tum rei naturae in se. Videtur itaque mihi cum licentia dicendi aliter si aliter occurret, apud Ptolemaeum esse duplicia signa imagenes quas morphoses vocat et sectiones, quae dodecatemoria appellat, nam quaelibet sectio duodecima pars est, cum in quamlibet possit circulus duodenus desinere. Dodecatemoria ipsa immobilia facit, cum non nisi motu diario moveri velit, in quibus et conversiva et equinoctia et solida et bicorporea et talia docet colligere. Ad ipsa thema cuiusque rei principii supputandi quoque regulas praecipit, ut tabulae eius demonstrant. Morphoses vero non tantum communi, hoc est diario motu in libro tertiodecimo Magnae compositionis asserit moveri, sed secundum subcessionem signorum immobilium singulis centenis annis parte una moveri observavit. Motum vero trepidationis et si olfecerit tamen non asseveravit. Quod si ita est, oportet utraque signa in octavo cœlo statuere, morphoses quidem reales ut explicavit, dodecatemoria vero imaginatione. Accepto nanque puncto aequinoctii vernalis in octavo cœlo concepto, primum dodecatemorium trigintipartium erit Aries, redit enim Sol in anno ad punctum eundem, Luna quoque interim duodecies cum Sole congreditur, ideo dodecatemorius zodiacus ille immobilis est. Singulum vero trigintipartium quando Sol die singulo unam fere partem decurrat in XXX totum peragrat. Hanc quidem primam sectionem Arieti veteres ascribunt, primo quod ut Aries vires maximas in capite habet, elevat nanque caput pro viribus exercendis, ita quoque Sol dum trigintipartium illud dodecatemorium decurrit ad nos assurgit viresque exercere incipit in sublime. Secundo vero quod Sol decurrens per ipsum Arietibus ominatur exercetque in illo vires altitudinis Mars domicilii, caeterae stellae exercent caeteras iurisdictiones. Secundum vero dodecatemorium tringitipartium Tauro assignant, similitudine videlicet et idiotropia. Similitudine quidem, quod dum Sol per ipsum decurrit, valde nobis apparet, adeo quod tam caput quam collum manifestat nobis, vis vero Tauri in collo potissimum est. Idiotropia vero quod Luna in illo constituta in Tauris vires exercet exaltationis, Venus domicilii, caeterae caeteras. Tertium dodecatemorium Geminis dedicant, similiter similitudine et idiotropia, nam cum Sol faciat in illo aliquid veris et aliquid a statis, geminum fecerunt. Idiotropia vero quando Mercurius in illo constitutus, in hominibus gemellis vires exercet domicilii, caeterae caeteras, propterea humanum dictum est. Quartum trigintipartium dodecatemorium Cancro dant. Primo quod ad signum id quando Sol pervenit repedat admodum Cancri, breviores vias faciens. Cancer enim incertam habet primam partem, denique ad utramque partem gressum dirigit, ita ut prior pars sit posterior et e contrario. Secundo quia Luna in illo constituta exercet vires domicilii in Cancris, Iuppiter vires exaltationis, caeterae quoque caeteras. Quintum trigintipartiuum dodecatemorium Leoni adiiciunt, quod quando Sol per ipsum decurrit nimium calorem efficit, vires quoque tunc maximas habet ut Leo iter animalia. Amplius quod dum per hoc peragrat vires exercet domicilii erga Leones, caeterae etiam stellae caeteras. Sextum trigintipartium dodecatemorium dant Virgini, tum quod Sole per ipsum decurrente suo ardore terra exusta sterilescit, tum quod Mercurius in illa collocatus circa Virgines exercet vires domicilii, caeterae stellae caeteras. Septimum trigintipartium adiiciunt Librae. Primo ab aequilitate noctis ad diem, unde Lucanus ad iustae pondera Librae. Secundo quod Venus iusta religionem, quae aequalitas est inter deum et homines, in Libra collocata vires exercet domicilii, Saturnus vero exaltationis. Octavuum trigintipartium tribuunt Scorpio. Primo quod tunc quum Sol per ipsum decurrit, videtur faciem a nobis avertere, caudamque ostendere aut quod sicut Scorpius inter animalia prolificus est, ita per id tempus semina iaciuntur et ad prolem parantur. Secundo quod Mars ibidem existens iuxta Scorpios exercet vires domicilii. Nonum trigintipartium afferunt Sagittario. Primo quod Sol decurrens per ipsum fulgura mittit atque sagitas, secundo quod Iuppiter primam per medietatem decurrens, iuxa homines vires exercet domicilii et per secundam supra equos. Decimum trigintipartium Capricorno sanciunt. Primo quia capram faciunt Iovis et ab eo tempore pluviae multiplicationem, secundo quod Saturnus ibi collocatus exercet vires domicilii supra capras, Mars exaltationis, caeterae stellae caeteras. Undecimum trigintipartium comparant Aquario, primo quod dum Sol per ipsum decurrit aquae pluviaeque nimium increscunt unde et Eridanus exoritur, secundo quod Saturnus exercet vires domus super aquatica quum per ipsum ambulat. Duodecimum trigintipartium Piscibus sacrificant, primo quod Sol propter nimias quas fecit pluvias, pisces mirum in modum adauxit. Secundo quod Iuppiter in eo constitutus exercet erga pisces vires domicilii, Venus exaltationis, caeterae stellae caeteras. Haec igitur duodecim intervalla dicta sunt graece semeia, latine signa, quod Sol caeteraeque stellae per ipsa decurrentes aliquid nobis signant. Interdum graecae zodia, latine animalia, quod ipse Sol peragrans ipsa gerit XII animalium similitudines, ut igitur caput et cauda Draconis vires detinent luminum apud recentiores. Ita intervalla haec vires sibi comparant a decursibus stellarum per ipsa, non quidem a stellis, quae perpetuo in eis sunt, sed a positura et comparatione ad mundi partes. Sol igitur ita decurrens motu proprio e capite Arietis zodiacum facit in anno hunc immobilem veluti in die paralellum sectum quidem in duodecim partes, quarum quaelibet trigena est. Zodiacum quidem facit in anno, gradum in die, dodecatemorium in mense. Est autem zodiacus hic quem Sol anno cursu describit XII gradibus latus, pro quanto planetae maior deviatio ab ecliptica est partium sex CCCLX longus, quia tot fere diebus Sol ipsum peragrat. Zodiacus igitur huiusmodi non in novo cœlo apud Ptolemaeum est, sed in ipso octavo licet modo alio, quando signa duplicia sint, morphoses videlicet et dodecatemoria, haec quidem ad imaginationem, illa vero realiter. Rem hanc Ptolemaeus hic absolvit dicens iis ita propositis, erit etiam consequens adiicere ipsi signiferi dodecatemoriorum assignatas naturales peculiaritates, quando quidem cuiusque ipsorum plenior complexio similitudinis rationem iis horis habeat quae tum vigent. Ecce quomodo vires tribuit iis a motu Soli facientis horas anni. Deinde vires etiam tribuit eisdem ex aliis stellis et inquit emergunt insuper ipsorum proprietates nonnullae ea e connexione, quae est ad Solem et Lunam caeterasque stellas, ut domus exaltatio fines, hae namque iurisdictiones signis ipsis competunt, ut explicabimus. Sic igitur iis signis duplici ratione vires competunt et a peragratione Solis, per quam et signorum et animalium nomina sortiuntur, et a proprietatibus sive iurisdictionibus, quas caeterae stelae in illis retinent. Haec Ptolemaeus ubique sentire videtur, verum ubi stellae fixae trepidario motu moventur, oportet fortasse concedere dodecatemorium hoc, zodiacum realem esse supra stellatum constitutum, sed haec in aliud tempus differantur. Nunc vero ad eruditiones iuvenum haec dixisse sat est, tractaturus itaque Ptolemaeus eruditiones dodecatemoriorum, de his tria proponit dicere, ut conversionem, quae graece est trope, aequinoctium sive aequidiarium, quod graece est isemerinon, et bicorporeum, quod graece est disomon, et solidum, quod est stereon. Hec enim competunt unicuique dodecatemorio et per se et ratione habita inter ea ut declarabitur, quando bicorporeitas et soliditas competant signis ratione habita ad prima ac ultima signa, conversi[i]o et aequalitas ratione habita ad se, addita quoque nonnullas peculiaritates, ut ab aliis observatae sunt. Sunt igitur primae differentiae quattuor quando dodecatemoriorum, alia sint tropica, hoc est conversiva. Alia aequinoctialia vel aequidiaria, quae graece dicuntur isemerina. Alia solida sive sterea, alia disoma, hoc est bicorporea. Conversiva vero duo sunt, primum quidem a caliditate trigintipartium Cancer est, in hoc enim aestiva fit conversio. Secundum vero ab hyberna conversione est Capricornus, dicta quidam tropica, quia quum Sol in eorum capita devenerit aerem convertit in contrariam naturam atque ad aliam latitudinem. Naturam quidem contrariam, quia quando in Cancrum assurgit aestatem facit post ver, quando in Capricornum, hyemem post autunnum. Latitudinem vero, quia quando Sol per Cancrum decurrit redit in regionem meridianam, quum per Capricornum convertitur in regionem septentrionalem. Cancer itaque et Capricornus tam a naturae eversione quam motus per diversas regiones alteratione tropica nuncupantur, sed dices in Ariete fit mutatio quando in Ariete ⟨h⟩yems ab ipso vere finitur, in Libra aestas ab autunno, igitur Aries et Libra tropica etiam erunt. Grecus sine nomine respondet Ptolemaeum velle contrariam fieri mutationem, modo aestas et hyems contrariae sunt horae solum, ver et autunnus etiam, hyems et ver non contrariae sed affines, similiter aestas et autunnus. Itemque in omni conversione dies convertitur de diminutionem ad auctionem, diminutio et auctio motus sunt contrarii, in aequinoctio vero est aequalitas diei et nulla mutatio. Recte igitur Cancer et Capricornus tropica dicunt, tum quod in illis fit conversio de contraria in contrariam naturam, tum etiam quod ibi dies mutatur de contrario in contrarium, haec autem in Ariete et Libra minime fiunt haec de tropicis.
⟨31⟩ XXXI: De aequinoctialibus
Duo vero nuncupatur aequidiaria a vernali quidem aequinoctio, primum dodecatemorium Aries est ab autuunali vero Libra. Nomina etiam sortiuntur haec ab accidentibus, nam quum Sol in horum capita pervenerit aequat ubique noctes diebus.
Secunda divisio est in aequinoctialia sive aequidiaria, et sunt haec duo Aries primum do⟨de⟩catemoriorum in quo videlicet aequinoctium fit vernale. Secundum Libra, in quo aequinoctium fit hybernum, dicta quoque aequinoctialia, quia quum Sol in horum capita pervenerit, aequat ubique noctes diebus. Sunt qui velint et rationabiliter in Arieti fieri aequidiarium, quando crescit dies noxque imminuitur, erit igitur motus temporarius ad diem et cum motus sortiatur nomen a termino, recte in Ariete fieri aequidiarium autumant in Libra aequinoctium, contrariam ob causam motus enim temporis est in nocte. De aequalitate dierum non pauca Ptolemaeus ait in libro Magnae composotionis, sed cum nos utriusque astronomiae eruditiones polliciti simus, quaedam de aequalitate et inaequalitate dierum transigamus. Dies igitur duplici ratione accipitur et natura, qua ratione naturalis appellatur, et arte sive proposito aut voluntate, qua et artificialis nuncupatur, hic quidem mota sive revolutio Solis est ab ortu orizontis in eiusdem occasum. Nox vero contra eiusdem Solis absentia ab orizontis occasu in eiusdem ortum, qua ratione fit ut bis in anno sit aequinoctium, Sole videlicet tenent e caput Arietis et caput Librae, nam Sol cum caput cuiusque illorum tenet, in vigintiquattuor horis circulum equinoctium describit, qui toti universo aequalis est. Dies vero naturalis est revolutio aequinoctialis cum Sole circa terram cum additione partis zodiaci, quam Sol interim motu proprio peragravit. Ad cuius declarationem supponamus principium diei naturalis esse commodius assumendum ab introitu Solis supra meridianum circulum regionis, tum primo quod transitus Solis in meridianum unicuique regioni cuius est semper est aequalis, introitus vero Solis in orizontem ubique inaequalis, tum secundo quod celerius dies incohati a meridie aequantur quam ab ortu, ut regulae supputationum docent. Describant itaque in centro e circulus aequinoctius ABCD meridianus regionis sit AC, cum itaque dies incipiat naturaliter ab A puncto meridiani, revolvatur aequinoctius circulus circa centrum regionis e motu videlicet diario ab A in idem A per BCD puncta. Punctus A licet in meridianum redeat singulis vigintiquattuor horis, non tamen dies est cum A in eundem redit punctum, nam Sol in his horis venit in F partem describens, AF sed cum dies non compleatur nisi Sol redeat in punctum pristinum meridiani, oportet ultra revolutionem aequinoctii addatur tota portio FA quam Sol motu proprio peragravit. Igitur dies naturalis est revolutio aequinoctii cum tanta parte zodiaci, quantam Sol motu proprio peragravit dictus fortasse naturalis, quia in omnibus regionibus sensibiliter est fere idem et aequalis. Iis perpensis perspicuum primo diem naturalem dici una ratione verum, alia ratione medium, nam cum dies naturalis sit revolutio aequinocii cum additione motus Solis, motus vero Solis bifariam sit, verus et medius, ut in rationibus Solis dictum est, si additio sit veri motus Solis, naturalis dies verus naturalis est, si medii motus, dies naturalis est medius. Dies vero naturalis verus una ratione dicitur apparens inaequalis, alia ratione aequatus. Pro quanto enim Sol incipit motum e meridiano et in illum desinit temporibus inaequalibus, dicuntur dies eiusmodi inaequales, pro quanto vero inaequalitas temporum non est vulgaribus semper nota, vocantur apparentes. Aequatus vero est reditus Solis ad eundem meridiani punctum, addita vel minuta aequatione. Ubi nanque motus aequinoctii est maior aequatio demitur, ubi minor adiicitur cum enim in anno Sol aequinoctium describat videlicet singulis CCCLXV fere diebus, quibus CCCLXV revolutiones constant. Ideo singuli dies habent singulas aequinoctii revolutiones et cum illud quod exuperat per omnes distribuat, talem divisionem et distributionem aequalem in omnibus dicunt dierum aequationem. Hoc die aequato propter commoditatem regulae utuntur supputandi. Cur autem dies apparentes sint inaequales, quamquam sit nunc extra propositum, ut utrique generi astronomiae satisfaciam duplex videtur ratio. Prima est quod aggregatum ex aequinoctio et parte zodiaci a Sole peragrata semper est inaequale, cum enim dies naturalis contineat aequinoctii revolutionem cum additione partis zodiaci, quam Sol motu proprio peragravit, aequinoctii autem revolutio semper est aequalis. Additio illa minime, quando Sol singulis diebus aequalem de zodiaco non pertranseat, iure revolutio aequinoctii et additio illa, hoc est aggregatum ex utrisque est inaequale. Aequalibus enim inaequalibus additis, quae resultant inaequalia sunt, ut communis animi conceptio primi elementorum tradit. Cum igitur tale aggregatum nulli aequetur, nec tempora revolutionum erunt aequalia, et ita dies tales inaequales perhibentur. Secunda ratio est quod dato quod Sol de zodiaco semper aequalem partem peragret, cum zodiaci partes non habeant aequales ascensiones nec in recta nec in obliqua sphaera, quando aliqua pars zodiaci rectam, alia obliquam habeat ascensionem, iure dies eiusmodi inaequales erunt. Nam si duobus aequis temporibus quibus bis aequinoctius circulus revolvitur, addantur duo tempora inaequalia quibus exoriuntur partes eiusmodi addendae singulatim, tempora vel dies tales inaequales resultabunt. Insuper etiam ex hisce perspicuunt quod licet quantum ad vulgarem apparentiam videantur vigintiquattuor horas tantum continere, cum non principiatur paululum illud quo Sol movetur, quantum tamen ad rei veritatem singulus dies habet aliquid ultra vigintiquattuor horas, tanto quidem maius quanto est additum illud quod in fine anni aggregatum, horas efficis vigintiquattuor, et licet de his multa tradant illi, qui scribunt in Libro magnae compositionis. Haec tamen ad eruditionem iuvenum satis sint et de aequinoctiis haec sufficiant.
⟨32⟩ XXXII: De solidis et bicorporeis
Reliquorum vero octo dodecatemoriorum, quattuor quidem solida nuncupantur, quattuor vero bicorporea. Solida quidem sunt quae post conversiva atque aequinoctialia collocantur, ut Taurus, Leo, Scorpius, Aquarius, nam cum Sol in haec transit, initiatarum horarum humiditates caliditates, siccitates atque frigiditates fortius atque firmius sentimus. Cum status ipsi naturaliter tunc potentiores fiant, nosque immoremur in ipsis iam et hanc ob causam fortitudinem ipsam sensibilius percipiamus. Bicorporea post solida constituuntur, ut Gemini, Virgo, Sagittarius et Pisces, argumento quod inter solida et conversiva collocantur et quod naturali idiotropia utriusque status finis videlicet et principii participent.
Tertia signorum divisio est in sterea, hoc est solida, et disoma, hoc est bicorporea. Solida quidem sunt, quae post conversiva atque aequinoctiolia collocantur, ut Taurus post Arietem, Leo post Cancrum, Scorpius post Libram, Aquarius post Capricornum, dicta quidem solida quod qualitates, quas annuae horae initiant, confirmant. Taurus quidem veris humiditatem quam Aries initiavit, Leo caliditatem quam Cancer incohavit, Scorpius siccitatem quam agere cepit Libra, Aquarius frigiditatem quam Capricornus suscitavit. Bicorporea post solida statuuntur, ut Gemini, Virgo, Sagittarius et Pisces, dicta quidem bicorporea quod utriusque qualitatis corporeae participia sint, Gemini quidem humiditatis et caliditatis, Virgo caliditatis et siccitatis, Sagittarius siccitatis et frigiditatis, Pisces frigiditatis et humiditatis, qua ratione etiam a compluribius multiformia nuncupantur quod multarum formarum idiotropias retinent. Animadversione dignum (ut Graecus sine nomine inquit) quod alii diviserunt dodecatemoria in quattuor, alii in tria, Ptolemaeus in quattuor, ut in solida, bicorporea, conversiva et aequinoctialia, alii vero in tria quod omnis anni hora habet principium, medium et finem. Principium quidem graece trope dicitur, latine conversio, quod quum Sol in illum transit, aerem convertit in alium statum. Medium signum vero solidum est, quod qualitatem initiatam in aere firmat atque roborat. Finis vero disomon, hoc est bicorporeum, quod praeterita hora et futura participet. Qua ratione constat Arietem tropicum, Taurum solidum, Geminos bicorporeum signa esse. Itemque constat iuxta haec aequinoctialia non differ a tropicis, imo aequinoctiale omne esse tropicum, et de solidis et bicorporeis satis.
⟨33⟩ XXXIII: De masculinis et fœmininis animalibus
Rursus vero ratione eadem sex quidem dodecatemoriorum statuunt naturae masculinae atque diurnae, totidem autem feminae atque nocturnae. Atque statuitur iis quidem ordo, ut alterum iuxta alterum sit, ita ut semper prope noctem dies sit consideremus et prope fœminam mas. Assumpto videlicet principio dictas ob causas ab Ariete ipso, similiter etiam mare et principe et praesidente collocato quando agens potestate patiens ipsum excellat. Iure ex dodecatemoriis Arietem et Libram masculina simul et diurna constituerunt, quando aequinoctialis circulus per ipsa transiens, primum et omnium pollentissimum motum efficiat. Reliqua vero alia deinceps consequenter alterum iuxta alterum modo dicto ordinantur.
Quarta signorum divisio est, quod alia sunt masculina, alia fœminina, diurna atque nocturna, ita ut sex sint masculina, sex fœminina, ad huius declarationem Ptolemaeus ex naturalis philosophia duo petit. Primum quod iuxta marem fœmina sit semper statuenda et prope diem nox, hoc et observatio ipsa docet et philosophia naturalis approbat. Petit secundo, ut mas semper sit primo loco collocandus, quando agens sit patiente prestantius, haec duo ex philosophia ipsa accepit. Tertium a mathematico, videlicet quod ab Ariete principium sit assumendum, quibus statutis, Aries erit mas, quia primo loco collocatus, Taurus fœmina, quia iuxta Arietem marem et in caeteris simili ratione servata dicatur. Aliam rationem sibi ex mathematica comperat Ptolemaeus, quod Aries videlicet et Libra masculina sint, quoniam pollentissima quando per ipsa transeat aequinoctialis circulus, quo motus pollentissimus agitur videlicet diurnus. Pytagorei (ut Graecus sine nomine refert) aliam divisionis afferunt causam, quod parem numerum Pytagorei fœminam faciunt, argumento quod facile secatur et patitur, imparem masculum, quia est insecabilis ac passioni non idoneus. Unde par fœmina, impar masculinum perhibentur, quare omnem signum impar masculinum, omnem par fœminum faciunt, initio accepto ab Ariete. Porphyrius in suis eruditionibus inquit masculina signa sunt factionis Solis, Saturni et Iovis, sunt autem masculina, quae ab Ariete super fœmina iuxta marem fœmina vero factionis Lunae, Martis et Veneris, sunt autem, quae a Tauro alterum iuxta alterum, ut diximus. Proprie autem excipitur a fœminis Capricornus, ut et si fœmininum sit, a Saturno accipitur tanquam suae factionis signum. Pisces a Iove a masculinis vero excipitur Aries qui Martis est factionis et Libra quae Veneris. Mercurius vero in Geminis et Libra factionem habet, quando ipse hermaphroditus sit ancipitisque generis. Haec de masculinis et fœmininis signis.
⟨34⟩ XXXIIII: De masculinis et fœmininis et conversivis geniturae signis
Insuper quoque assumpserunt quidam ordinem masculinorum et fœmininorum ab exoriente dodecatemorio, quod horoscopum vocant, principium a masculino facientes. Quemadmodum enim et conversivorum principium quidam accipiunt a signo quod in genitura ipsa tenet Luna, argumento quod haec celerius quam alia convertatur, sic quoque ab horoscopante masculinorum summunt initium, cum subsolanum id sit. Similiter alterum iuxta alterum rursus ordinem componentes.
Antequam de masculinis et fœmeninis deque conve⟨r⟩sivis geniturae signis agamus, thema geniturae dodecatemorium ut explanem oportet, quando utrique generi prodesse promisimus, etiam multa Ptolemaei latibula dilucidentur. Cœlum itaque singula hora vel minutia horae eiusmodi figuratur themate quod dividitur quattuor in tractus, quos dividit horizon atque meridianus. Singulus horum tractuum tris in portiones secatur, gemina sectione facta supra ipsum, iuxta numerum ascensionum ascendentis in sphaera recta. Qua ratione fit ut totum cœlum in duodecim intervalla secetur, quae domicilia vocantur, verbi causa sit horizon regionis ABCD intersecans punctum zodiaci, qui est in contactu ortus regionis et in contactu occasus, qui intersecet meridianum regionis NOPQ super polos mundi, constat hos circulos cœlum quattuor in tractus secare videlicet DA et AB et BC et CD qui interdum quidem aequales sunt, quoties caput Arietis vel Librae horoscopat, frequenter vero inaequales, horoscopantibus aliis. Ulterius linea aequinoctii NO et linea OP dividantur in punctis LM et CF, divisione videlicet per partes aequales, quae partes horae aequalis vocantur. Trahanturque usque ad opposita puncta HG atque IK intelligendo circulos magnos transeuntes per dictas divisiones atque polos mundi. Erit tunc quaelibet zodiaci portio inter singulos duos circulos proximos domicilium unum, haec iuxta Ptolemaeum in tertio Apotelesmatum. Hunc modum constituendi thema Ioannes Montiregius, qui nostris temporibus clarissimus excipitur, multis captionibus enitritur capere. Verum quia nos eruditiones facimus quandoque suas rationes elidemus si vita producetur et in speculationibus scribere ausi erimus. Nunc vero pro iunioribus crassiuscula haec eruditio satis. Sunt qui cœleste thema hunc in modum describunt, sic enim figuratum facilius capitur continet quoque duodecim domicilia uti primum, circa itaque presens thema quid sint cardines primo aperiamus. Cardines, qui graece sunt centra aut goni, quattuor sunt, ortus qui, graece est anatole, culmen sive medium cœlum, quod graece est mesuranesis, occasus, qui est dysis, imum sive subterraneum quod contra cœli medium collocatur, quod graece est antimesuranesis. Distat occasus ab ortu horis temporariis duodecim semper quando cuiusque diei spatium duodecim in horas semper secetur, qua ratione fit ut hae inaequales habeantur, cum nunc inminuantur quando dies minusculi efficiuntur, nunc increscant quum maiusculi. Quae ratio docet culmen ab ortu quattuor temporariis horis distat, ortum ab imo etiam totidem, ab imo occasum totidem, ab occasu culmen totidem, nisi quod tractus qui supra terram sunt, horis temporariis diariis distant quattuor, qui sub terram nocturnis. Fit propter haec manifestum singulum domicilii spacium esse horarum temporariarum duarum, supra terram quidem diurnarum, sub terram nocturnarum. De horis temporariis et aequalibus alias dicemus, haec de positura cardinum et de signis cuspidantibus sive cardinalibus sive culminantibus agamus. Est itaque primum et principuum illud quod horoscopans Graeci dicunt, nostri ascendens sive oriens. Dicunt autem ex XII illud signum horoscopare sive ascendere doctissimi mathematici sive in genitura sive in uniuscuiusque principio, quod edito primum partu horizontem regionis tangit aut in tempore cuiusque principii exoritur. Verum cum signum sit res plactica sectum in partes triginta, quos gradus recentiores vocitant, ea signi sive particula sive gradus quae tum horizontem tangit, cum primum res editur, horoscopus sive partilis horoscopatio dicitur sive gradus ascendens. At culminans signum, hoc est in cœlo medio, esse dicitur, quod tunc culmen tangit, cum est unicuiusque principium, ut horoscopet Aries culminabit Capricornus, nam medium cœlum est ab horoscopante decimum signum. Occidens ab horoscopante est signum septimum, imum ab eodem est signum quartum, verbi causa horoscopante (ut diximus) Ariete culminabit Capricornus, occidet Libra, in imo erit Cancer, haec plactica computatione intelligas. Partiliter vero crassiuscula tamen ratione horoscopet quintadecima pars Arietis, tunc computa caetera signa, quae sequentur per CCLXX in quocunque signo CCLXXI pars fuerit inventa, haec medium cœlum sortita est. Itemque a parte horoscopi computa per caetera signa CLXXX et in quocunque signo CCLXXI pars fuerit inventa haec medium cœlum sortita est. Itemque a parte horoscopi computa per caetera signa CLXXX et in quocunque quocunque] quocuuque signo CLXXXI pars fuerit inventa, in ipso signo constituitur occasus. Rursus a parte horoscopi computa per ordinem XC et ubi XCI pars ceciderit illic imum ponitur. Haec sive centra sive cardines sive cuspides more Materni per partes aequales crassiuscula quadam ratione perficimus. Si quis autem per ascensiones partiliter atque exactius vellet erigere, regulas supputandi perquirat, et de potestate cardinum agamus. Ptolemaeus itaque ubique primarias potestates praebet culmini, deinde ortui, tertias occasui, ultimas imo, quod culmen praeferendum sit ortui docet nos stella culminans, agit enim in nobis pollentius, ut in Solis culminatione aperta ratione colligitur, eo namque culminante et calor et lumen pollentissime vigent. Itemque virtutes e stella culminante ad nos per radios feruntur rectiores, Maternus vero vires primarias ortui prebet, secundas culmini, tertias occasui, novissimas imo, nec ratione caret, nam Aristoteles ortui praebet vires dextri, culmini vires anterioris, occasui vires sinistri, imo vires posterioris, dextrum autem pollentius est sinistro anteriore et posteriore. Amplius ortus est regula caeterorum locorum, loca enim illa, quae ortui annexionem habent, pollentiora diidicantur, quae ab ortu aversa sunt, deiecta perhibentur. Quicquid velint tanti viri illud clarissime constat, cardines ipsos geniturae primaria loca esse. Ortus quidem quia in eo virtus principii residet inter primaria loca recipitur, modo Plato vires maximas tribuit principio. Itemque et si radii stellae lateraliter multiplicentur ad nos, rectiores perhibentur. Culmen vero et imum quod in eis mediorum vires collocantur licet culmen imum exuperet, tanto quidem quanto superior pars maior est inferiori. Amplius stellae in his constitutae locis, radios ad nos producunt rectiores. Occasus autem quod in eo consistit potestas finis atque sinistri radii quoque rectiores eduntur e stella occumbente, tanto tamen occasus excedit imum quanto locus supra terram exuperat locum sub terra. Ne vero tanti viri contrarii extimentur, videtur mihi quod Ptolemaeus in re vitae culmen anteponat ortui, quando vita calore constet, stella autem calidior est in culmine quam in ortu. Absolute tamen ortus praeferendus est omnibus quando maxima vis detur principio, ut Plato ait, et de convenientia cardinum loquamur et dicimus quod quando unus cardo est signum mobile. Frequenter caeteri cardines mobilia signa tenent et quando unus cardo solidum signum tenet, caeteri similiter et cum unus cardo in bicorporeo signo collocatur, caeteri etiam. Amplius stella in uno cardinum radios emittit aequilateros quadrangulares singulis aliis mediis et diametros opposito, ut stella in ortu omnibus aliis aequilateros occasui diametros. Idem in caeteris, quae ratio docet omnes esse pollentissimos, caeteris autem in locis si sint stellae aequilateros radios non emittunt. Haec de convenientia, haec de cardinibus quattuorque cœli primariis locis, et de octo aliis locis agamus, nam de illis loqui possimus quo ad situs et quo ad quantitates, quo quidem ad situs primus locus ab ea parte in qua fuerit horoscopus per triginta partes situm extendit. Secundus ab horoscopo locus initium accipit ab trigesima horoscopi parte, situm extendens per triginta residuas partes. Tertius ab horoscopo locus a LX horoscopi parte initium accipiens in XC definit. Quartus ab horoscopo locus in imo accipiens initium a XC parte horoscopi profectum usque in partem CXX pervenit. Quintus ab horoscopo locus a CXX horoscopi parte initium accipiens usque in XC partes extenditur. Sextus a CL parte initium accipiens in CLXXX usque extenditur. Septimus a CLXXX parte profectus usque ad CCX extenditur et illic definit. Octavus a CCX parte horoscopi profectus usque in CCXL partes desinit. Nonus a CCXL parte profectus usque in CCLXX partes desinit. Decimus a CCLXX parte initium accipiens usque in CCC partes desinit. Undecimus a CCC parte profectus usque in CCCXXX partes constituitur. Duodecimus a CCCXXX parte profectus usque ad CCCLX partes finitur. Haec computatio plactica ratione perficitur iuxta Materni supputationem, quando Petosiris et Neocepsus e quibus Maternus accepit, solum horoscopum ad horam rei principii aequabant. Principia autem caeterorum locorum per proiectionem partium constituebant, veluti fit in parte fortunae, nec aliter rerum eventa praedicebant. Si quis autem more Ptolemaei haec agere cupit, qui principia locorum iuxta numerum temporum aequat, regulas suas supputandi perquirat, et de quantitate cuiusque loci transigamus. Quantitas itaque loci cuiusque trigintipartia est, ut Ptolemaeus sentit, verum XXV infra loci lineam, quinque quoque supra, verbi causa ascendens quinque partes habet in XII loco ultra finitoris lineam, XXV vero infra finitorem, simili ration[n]e et II locus partes quinque in primo habet XXV in II et in caeteris similiter agatur, sed quae partes sint hae alias dicemus et de connexione et aversione agamus. Locorum itaque septem horoscopo annexi sunt, quattuor inconnexi sive aversi, tertius quidem ab horoscopo locus horoscopo connectitur sexangula configuratione, quartus vero quadrangula, quintus triangula, septimus diametra, nonus triangula, decimus quadrangula, undecimus sexangula. Qua ratione fit, ut recte Graeci tertium ab horoscopo locum faciant deam, quintum bonam fortunam, nonum deum, undecimum bonum daemonem, habent enim cum horoscopo beneficas affinitates. Quattuor vero horoscopo inconnexi sunt, ut secundus, sextus, octavus atque duodecimus, haec nulla configurationis ratione cum horoscopo coniunguntur, propterea aversa loca sunt, hac ratione recte Graeci secundum locum anaphoram vocant vel infernam portam. Octavum in diametro huius epicataphoram, sextum vero ab horoscopo loco malam fortunam, duodecimum huic diametrum malum demonem, heac de connexione et aversione. De ordine dicamus, ordo itaque sic habetur ut prima loca cardines sint, secunda loca accedentia ad cardines, cardines] caidines ut secundus, quintus, octavus atque undecimus. Tertia quasi deicta et cadentia sunt, quae cardines praecedunt, ut duodecimus ab horoscopo locus tertius, sextus atque nonus. Illa quidem accendentia dicuntur quod stellae per ea accedunt ad cardines, haec cadentia sive deiecta quod per ipsa stellae a cardinibus cadunt. Qua ratione fit, ut stella tam in accedentibus quam in cardinibus collocata fortis dicatur. In cardinibus quidem quia iam in solio residet, in accedentibus vero quia ad solium assurgit, caeteris in locis imbecillis erit, quando e solio cecidit nec accessura sit. Maternus tamen sic ordinem rerum statuit, horoscopus inquit praecedit occasum, hac ratione forsitan quod vis principii maior est vi finis. Culmen praecedit imum, quando loca dextra et supra terram praecedant sinistra et subterranea. Undecimus locus idest bonus daemon fortunae praefertur, idest quinto loco, simili ratione Deus, hoc est nonus, deae hoc est tertio praeponitur. Epicataphora, hoc est octavus, anaphorae praeponitur, propter rationes has, verum iis rationibus non obstantibus mala fortuna, hoc est VII locus malo daemoni, hoc est XII ab horoscopo loco. An vero ordo Materni contrarius sit ordini primo alibi diximus. Iis ad amussim pensitatis Ptolemaeus in praesenti enunciato non tantum in totum capere masculina et fœminina signa, sed etiam cuiuslibet geniturae horoscopum masculinum capere docet atque ita continuatim unum uni, apponendo (ut diximus) fœminam iuxta marem et noctem iuxta diem, haec quantum ad sexum locorum. De conversivis solidis et bicorporeis agamus post haec petentes ex observationibus mathematicis, Lunam ipsam caeterarum stellarum esse celerrimam, quae ratio docebit ut illud ipsum signum conversivorum sit principium quod tenet Luna geniturae tempore, quando ipsa sit conversioni et celeri mutationi aptissima. Rursus etiam (ut Arabs Ptolemaei interpres ait) virtus Lunae sequitur virtutem Solis, uti virtus uxoris sequitur virtutem mariti, qua ratione fit ut quemadmodum motus naturalis generalis et annuus motum Solis sectetur, ita motus particularis menstruus cursum Lunae. Quando Sol XII uno anno peragret signa Luna uno mense, ut igitur e Sole sunt in anno quattuor tropica iuxta quattuor horas, tia e Luna immense erunt quattuor etiam. Iure itaque antiqui e signo quod geniturae tempore tenet Luna principium conversivorum assumpserunt. Verbi causa teneat Luna Taurum, Taurus erit signorum tropicorum immense primum, Leo secundum, Scorpius III, Aquarius IIII, quae ratio etiam docet ut primum solidorum immense sit Gemini, secundum Virgo, III Sagittarius, IIII Pisces. Itemque bicorporeorum immense primum erit Cancer, II Libra, III Capricornus, ultimum Aries, haec Ptolemaeus hic.
⟨35⟩ XXXV: De masculinis et fœminis quadripar[i]tiis
Sunt qui universa quadripartia dividentes matutina quidem atque masculina ab horoscopo usque in culmen esse putant. Itemque et pro contraria illi positione, eaquoque quae ab occasu sunt usque in imum. Reliqua vero duo quadripartia vesperascere atque fœminescere autumant. Dedicarunt etiam dodecatemoriis ipsis alias innumeras nomenclaturas ab eorundem formis, dicentes alia quadrupeda, alia sylvestria, item alia principalia, alia fœcunda et caetera id genus. Quae cum inde causam et declarationem perspicuam habeant, superfluum putavimus connumerare et quando talium formationum necessitas continget, in principiis eorum ubi surget utilitas commemorare poterimus.
Quattuor (ut diximus) in quadripartia divisum est omne cœlum. Ab horoscopo usque in culmen tractus (ut inquit Porphyrius) subsolannus est, a culmine ad occasum notius, ab occasu in imum libycus, ab imo in ortum Boreus. Primus et tertius masculescunt dictas ob causas, caeteri fœminescunt, quare ea signa, quae in tractu sunt masculino mascules⟨c⟩unt, quae in fœminino fœminescunt. Demum a numerosa et vana veterum signorum divisione et multiplicatione se excusat, quando ipse promittat de illis dicere ubi oportebit, haec Ptolemaeus tradit de dodecatemoriis. Picus in Libro confutationum VI refellere videtur divisionem signorum in XII, tamen dum incipit contra divisionem signorum loqui capite IIII ad aliud orationem convertit, in quo nunc non est disputandum, sed quando de iurisdictionibus stellarum loquemur. Illud tamen quod ex longa oratione collegi videtur esse contra divisionem signorum, hoc modo ulla signa illa XII, hoc est duodenaria divisio signorum est a natura in cœlo ipso aut ad commodum supputationum exquisita. Si quidem ad commodum exquisita, nulla ratio erit cur stellae in eodem signo iunctae, sint magis iunctae quam in diversis signis dummodo minoribus distent partibus. Si a natura erit haec divisio in XII, non erit a natura divisio cuiusque signi in XXX partes et si divisio signi in XXX partes erit a natura, divisio cuiusque partis in LX minutias non erit naturalis et ita omnis cœli divisio ad commodum supponnis erit ficta. Pace tanti viri dixeri haec ratio non cogit, iam imprimis logices eruditionibus scitum est divisionem esse numerum quemdam partium numerus autem partim est e natura ipsarum rerum numeratarum, partim ab anima numerante. Ita duodenaria divisio signorum quantum quidem ad formalem animae numerationem ficta est et ab anima ad commodum supputationum adinventam. Quantum vero ad hoc quod Luna duodecies cum Sole congreditur, XII fuerunt signifieri intervalla, singulum tantum quantum Sol peragret, donec Luna ad congressum redeat, quantum quoque ad simil⟨it⟩udines, quas Sol in illis gerit, nec non ad proprietates, quas habent stellae in eis, haec XII signorum divisio a natura est. Simili ratione divisio in XXX gradus est a natura quo ad motum Solis, quo XXX diebus signum peragrat. Divisio tamen gradus in LX minutias, penitus ad supputandi commodum inventa est, sed de iis diximus iam hoc in libro et in codicillo de criticis et si in scientia motuum accidet scribere plenius dicemus. Multa alia a recentioribus de signis scribi solent, quae nunc omitto, parti quia ficta sunt et nullam rationem naturalem habunt, partim quia siqua sunt ratione dicta, omnium mathematicorum principes Ptolemaeus in propriis locis ubi necessitas aderit, pollicitus est uberrime pertractare, partim etiam quia tirunculis loquor ad quorum eruditionem haec sufficiant, et de signis tanta.
⟨36⟩ XXXVI: De connexis signis et primo de configuratis dodecatemoriis
Connectuntur autem partium signifieri illae primo, quae configurationem invicem habent. Sunt autem hae, quaecumque diametram stationem habent, duos rectos angulos comprehendentes sexque dodecatemoria ac partes CLXXX. Et quaecumque triangulam habent stationem, continentes unum rectum angulum atque tertium unius recti, quattuor dodecatemoria et partes CXX. Et quaecumque quadrangulari dicuntur, continentes unum rectum angulum triaque dodecatemoria et XC partes. Et etiam quaecumque sexangulam faciunt stationem, duas partes unius recti continentes, duo dodecatemoria ac partes LX.
Hactenus de potestate stellarum et signorum egit Ptolemaeus eruditiones, nunc ad configurationes figu⟨r⟩orum, quae graece dicuntur syschemata, transit et ait quadrupliciter ipsas partes configurari: diametratione, quadrangulatione, triangulatione atque sexangulatione. Ut vero haec facile intelligantur ea, quae Graecus sine nomine diligentissime accepit, cum ordine et doctrina afferamus, et primo a musica accipimus tres rationes proportionum, quarum prima diatessaron appellatur, secunda diapente, tertia ex his constans diapason. Diatessaron quidem in sexquitertia ratione est, diapente in sexquialtera, diapason in dupla, haec petitio ex musica constat. Petimus Petimus] Petimns secundo ex geometria, diametrum duos rectos angulos continere, sex quoque signa partesque CLXXX, triangulum continere unum rectum atque tertium unius recti, signa quatuor atque partes CXX quadrangulum unum rectum, signa tria partes quoque XC sexangulum duas unius recti partes, duo signa atque LX partes, haec petitio partim ex geometria partim ex astronomia patet, nec probanda est sed supponenda. Quae ratio docet ut aliqui anguli sint unius recti et tertii, alii unius anguli, alii duarum partium unius recti. Itemque alii partium CLXXX, alii CXX, alii XC, rursus alii signorum sex, alii signorum IIII, alii signorum trium, alii duorum. Ex iis patet primo in eiusmodi configurationibus servari rationes proportionum musicae, ut diametri ad triangulum proportio. Diapente, hoc est sexquialtera, est quando signa sex contineat quattuor semel et medium, duo recti unum et tertium similiter et CLXXX contineant CXX et semel et medium. Trianguli vero ad quadrangulum ratio est diatessaron, hoc est sexquitertia, quando signa quattuor, quae triangulum continent ad tria quadranguli, sit proportio sexquitertia, similiter unius anguli et tertii ad unum angulum. Itemque et CXX ad XC eadem ratio est. Quadranguli ad sexangulum diapente ratio est, quando trium ad duo signa sexquialtera sit ratio et unius anguli ad duas tertias similiter et XC ad LX etiam, sic igitur in eiusmodi configurationibus servatur ratio et quo ad angulos et quo ad signa et quo ad signorum signorum] siguorum partes, qua ratione fit ut non plures sint signorum figurae, quando in his Solis et nullis aliis ratio proportionis regularis servari possit in aliis vero minime.
⟨37⟩ XXXVII: De sufficientia figurarum
Quam vero ob causam hae solae distantia observatae sine ex his sane quispiam erudietur, quando quidem diametrae ex ipsa configuratione ratio omnino elucescat. Fit enim in una recta concursus acceptis videlicet duobus maximis a gemina convenientia partium et subpartium, partium quidem ad diametrum duorum rectorum et medii et tertii, quod quidem in duo, quadranguli rationem facit, quod vero in tria, sexanguli atque trianguli. Subpartium autem ad quadrangulum unius recti, ratione sexquialtera inter eaque accipiuntur servata et subtertia, proportionem quidem sexquialteram ratio sexanguli ad quadrangulum facit, sub tertiam autem ratio quadranguli ad triangulum.
Diametra configuratio est tamquam avuncula et regula e qua caeterae proficiscuntur, quod declaratur per rationem partiam et sub partiam. Per partiam quidem, quia quando ex arcu diametri dimidium acceperimus, quadrangula proficiscetur figura, quando tertium proficiscetur sexangula et quando duas partes, triangula relinquetur relinquetur] relinqnetur ratio. Per subpartiam vero quia e ratione sexangula semel cum dimidio accepta proficiscitur quadrangula, itemque hac accepta et tertio fit triangula, rursus hac sumpta cum altera parte fit diametra. Igitur diametri ad triangulum sexquialtera est ratio, ad quadrangulum dupla, ad sexangulum tripla. Rursus diametri ad triangulum ratio est sexquialtera, trianguli ad quadrangulum sexquitertia, quadranguli ad sexangulum sexquialtera, haec est e partium ratione proportio. E subpartium vero contra, sexanguli ad quadrangulum ratio est subsexquialtera, quadranguli ad triangulum subsexquitertia, trianguli ad diametrum ratio est sub sexquialtera, hae rationes servantur et quo ad signa ipsa et partes et angulos. Recte itaque Ptolemaeus diametram rationem avunculam sive regulam caeterarum accepit, quando ex ipsa omnes proficiscantur in eam omnes recolligantur.
⟨38⟩ XXXVIII: Quae beneficae quaeque maleficae configurationes
Harum vero configurationum triangulae quidem atque sexangulae beneficae nuncupantur, argumento quod constant ex similaribus dodecatemoriis, hoc est aut omnibus masculinis aut omnibus fœmininis. Diametrae vero et quadrangulae maleficae, quia secundum contrarietatem similarum positionem habent.
Quatuor (ut diximus) configurationes signorum sunt, sed duae benefice sunt sive (ut graece loquar) symphonae, hoc est consonantes propter signorum concordiam, quando omnia sint aut fœminia aut masculina, cuiusmodi sunt triangulae atque sexangulae. Duae vero maleficae vel (ut graece loquar) asymphonae, hoc est disconvenientes propter signorum differentiam, ut quadrangulae et diametrae. Haec pauca Ptolemaeus loquitur de configurationibus signorum, sed quoniam haec pauca sunt, repetamus de iis secundum Maternum et dicamus primo plactice. A signo utique ad aliud signum septimum quod fuerit, hoc est diametrum, veluti diametrum Arietis est Libra, Librae vero Aries, Tauri diametrum est Scorpius atque Scorpii Taurus et caetera omnia signa simili modo. Triangulum est a signo e quo initiamus signum quintum, ut ab Ariete usque ad Leonem triangulum, a Tauro usque ad Virginem triangulum similiter, sic per omnia signa, quod cumque signo in quinto fuerit, hoc triangulum est. Verum triangulum est et dextrum et sinistrum, dextrum est quod ab eo signo a quo incipimus retro, sinistrum vero quod ab ante, ut puta Arietis dextrum triangulum est Sagittarius, sinistrum vero Leo. Huius vero causa esse potest, quod pars supra terram pollentior est, subterranea imbecillior, iccirco supra terram signa pollentiori in situ sunt, sub terranea in imbecilliori et quoniam dextrum pollentius est sinistro, iure signa precedentia in dextro situ constituta sunt, sequentia in sinistro. Quadrangulum est ab eo signo a quo inchoamus quaerunt, ut Arietis quadrangulum est Cancer et Cancri Libra et Librae Capricornus et Capricorni Aries, sed quid sit quadrangulum dexterum et quid sinistrum, simili ratione sicut in triangulis diximus inveniens. Sexangulum est ab eo signo, a quo initiamus tertium, ut Arietis Gemini, quid vero sit sexangulum dextrum et quid sinistrum, sicut caetera invenies. Haec de configurationibus plactice, et de his partiliter agamus et primo quid sit coniunctio. Omnia signa XXX diximus habere partes, si itaque has XXX partes duodecies iunctas in unum feceris, numerum perficis CCCLX partes, quae per omnia XII signorum corpora dividuntur. Quaecunque itaque integro partium numero iuncta CCCLX partes fecerint, ipsa sibi invicem coniunguntur a parte horoscopi. Quaecunque LX pars fuerit, ipsa sexangulum latus demonstrat. Si itaque sexies LX miscueris, integrum CCCLX numerum parties, qui itaque integris sex partibus iunctis omnes CCCLX numerus impletur, II coniunguntur e prima parte horoscopi profectum CXX partem, hunc locum triangulum constituimus. Nam si CXX partes triplicaveris primum integrum, CCCLX partium numerum complemus, a parte prima profecti in XC partem, hunc locum quadrangulum facimus, quoniam quadruplicantes XC partes integrum CCCLX partium numerum habemus. At quaecunque loca nulla vel duplicatione vel triplicatione vel quatriplicatione integrum CCCLX partium numerum perficiunt, haec abiecta atque aversa dicuntur, haec de aspectibus sive configurationibus partilibus, sed quoniam et signa et stellae in signis constitutae sese inspiciunt, utile et necessarium in iunioribus iudicavi, ea omnia quae Porphyrius philosophus in suis eruditionibus de stellarum aspectibus scripsit referre. Vocat autem aspectum martyrian graece, latine testimonium, quod rationabile est, quando planeta aspiciens testificetur planetae aspecto. Triangulum itaque configuratio est per quinque, quando sint media signorum tria, quadrangulum configuratio est per quatuor, quando media signorum duo sint. Diametrum sive oppositio per VII, quando sint media signa quinque, sexangulum per tria, quando sit medium signum unum. Considerare autem oportet quod si aspectus sint secundum partes, perfectae configurationes sunt, at si secundum signa, imbecilles, ut triangulum partes CXX, quadrangulum per XC sexangulum per LX oppositio per partes CLXXX, nam frequenter secundum signa configurantur non autem secundum partes, haec de aspectibus, et de dextris et sinistris secundum Porphyrium Porphyrium] Prophyrium agamus. Dextrum itaque dicunt triangulum et quadrangulum e quo defluxit stella, sinistrum vero ad quod procedit ut Sole existente in Leone, dextrum triangulum est quod per Arietem ad Leonem, sinistrum vero quod per Sagittarium, dextrum quadrangulum quod per Taurum in Leonem, sinistrum quod per Scorpium. Septem enim radios unaquaeque emittit stellarum, tres quidem ad superius, tres ad inferius, unum ad oppositionem, ut stella in Ariete collocata emittit ad signa praecedentia sexangulares, triangulares et quadrangulares radios, totidemque ad sequentia, unum tantum ad diametrum, quorum quidem dextri ad superius atque praecedentia sunt, sinistri vero ad inferius atque sequentia, et de applicatione quam Porphyrius parallagen vocat dicamus. Parallagen sive applicationem dicunt, quando secundum gradus figurationem aequitibiam petunt stellae, ut si Sol in Arietis parte XIX, Saturnus in Librae parte XX collocentur, petit enim Sol partilem diametrationem Saturni, et de coniunctione, quae graece est synaphe et collesis, hoc est adhaerentia stellarum, secundum eundem transigamus. Coniunctio utique erit quando partiliter secundum quancunque figuram coniunguntur, collesis vero sive adhaerentia quando stella stellam praecedit ut velox tardam, non pluribus distans quam partibus tribus, quo partium numero nulla quinque stellarum uno die movetur. In Luna tamen aliqui sentiunt non pluribus quam XII partibus, scilicet quo partium numero uno die naturali movetur, collesin sive adhaerentiam esse observandam, qua ratione dicerent Lunam haerere stellae, si X partibus eam praecederet, dummodo non pluribus XII elongata fuerit, et de defluxionem, quae graece est apporroia etiam dicamus. Defluxio itaque est unde stella ad stellam fertur, coniunctio vero ad quam fertur stellam aut radium, ut Luna sit in Scorpii parte XX.
Saturnus in eiusdem parte prima, Iuppiter in eiusdem parte vigesima quinta, manifestum quoniam defluxionem Luna habebit a Saturno, Iovi vero coniungetur. Itemque sit Luna in Scorpii parti vigesima, Saturnus in Aquarii parte prima, Iuppiter in Leonis parte vigesima quinta, habebit itaque defluxionem Luna a prima Scorpii parte, cui radios emittit quadrangulares Saturnus ipse, coniungetur vero cum vigesimaquinta parte Scorpii a Iove irradiato ultra precedente, aliter et de defluxione tradit Porphyrius. Quando stella a stella defluit velox a tardiori, sive coniunctione prope facta sive a coniunctione, quae est secundum figuram, defluxionem assignant, dummodo plures quam habebant ad figuram partes medias habere incipiunt, et de interceptione, quam Porphyrius perischesin vocat, agamus. Intercipi itaque aiunt quoties in tali figura constituitur stella, ut sit Luna in Virgine, Mars in Ariete constitutus, tunc continet Leonem atque Libram. Nam radius Martis, qui ad Leonem triangulum, qui vero ad Libram diametrum circumfigurant. Luna igitur e maleficis radiis intercipitur, unde quando malefici intercipiunt aut Lunam aut horoscopum, nulla beneficarum rationem habente utilem ad interceptionem, parvo tempore natos vivere ferunt, rursus interceptionem sic assignant. Interceptio est quando duae stellae unam mediam intercipiunt, nullo alio radium proiiciente in illarum medium, haec si a maleficis fuerit, obsessio appellatur, si a beneficis, vocatur honor, et de media proiectione, quam Porphyrius mesembolesin vocat, transigamus. Media proiectio est quando in medias partes proiicit stella radium, ut Luna existente in Leonis parte decima et Marte in eiusdem sig⟨n⟩i parte vigesimaquinta, mediabunt itaque partes XV e Leonis decima usque in XXV. Si igitur Iuppiter contingat esse in duodecima parte aut pluribus a gradu X usque in XXV, in medium radium proiiciet. Similiter autem ubi Luna sit in decima Leonis parte, Iuppiter in XXV, Mars in Arietis parte duodecima aut pluribus ut diximus, in medium Mars proiiciet videlicet inter Lunam et Iovem, et de participatione, quam Porphyrius metocheteusin vocat, agamus. Participationem aiunt, quando stella coniungitur alteri stellae et illa rursus alteri, transfertur enim occasus unius ad occasum alterius. Hanc nostri et (non inepte) translationem vocant, quam sic describunt, translatio est cum velox stella e tardo defluit et transfert naturam illius e quo seperatur ad illud cui coniungitur, ut si iungitur velox tardo et ille alteri velox transibit inter ipsos, ut Mercurius sit in Leonis parte octava, Luna in Geminorum parte decima, Iuppiter in Piscium parte duodecima. Nam Luna e sexangulo Mercurii seperatur ad quadrangulum Iovis accedens, propterea defert ab uno in aliud lumen, simili ratione fieri potest de translatione corporali, quod omitto, et de conductione quam quoque Porphyrius synagogen vocat nostri collectionem agamus. Conductio est quando uni stellae differentes stellae copulantur colligit enim stella eiusmodi ambarum vires, et de conterminatione, quam homorosin vocat ipse. Conterminatio est quando in eisdem finibus stellae collocantur et hoc sive corpore sive configuratione, ut quando feruntur in fines eiusdem stellae aut ad illos radios emittunt. Et de societate, quam ipse metochen vocat, agamus. Societas est quoties stella in signo est, cui domicilii rationem habet et cum ea alia sit in eodem cui iura exaltationis tenet, hanc nonnulli peritissimi mathematici receptionem dicunt, quam sic describunt. Receptio est cum stella in alterius iurisdictione collocatur, verum quae per domicilium vel exaltationem fit, pollentior perhibetur quaeque per coniunctionem fortior ea, quae per aspectum, verbi causa Sol et Mars in Ariete se recipiunt, cum Mars domicilii ius, Sol exaltationis habeant. Item sit Iuppiter in Cancri finibus Saturni et econtra Saturnus in Librae finibus Iovis, hi quadranguli se recipiunt, verum prima receptio pollentior est, tum quia corporalis tum quia potiorum iurisdictionum, et de cursivacuitate, quam ipse cenodromian dicit, loquemur. Cursivacuitas est solum in Luna ut quando ipsa nulli iungitur, hoc est neque per signa neque per partem neque per figuram neque secundum adhaerentiam neque in alterius trigintipartio collocatur neque synodum cum Sole facit, et de illustratione, quam ipse actinobolian vocat, latine radii emissionem, sed (ut uno verbo nos hanc vocemus) illustrationem appello. Illustrat stella sequens precedentem secundum figuram, ut quae in Ariete illustrat eam, quae in Capricorno quadrangulariter et eam, quae in Sagittario triangulariter. Item et precedens illustrat sequentem, sed hoc differt splendicare ab illustrare, nam illustrare est ad precedentem et sequentem, splendicare non nisi ad precedentem, quando splendor ad anterius aspectus est solum illustratio ad utrumque. Verum illud animadvertendum illustrationem et splendorem esse plactice secundum signa et partiliter secundum gradus, quemadmodum de aspectibus dictum est. Sunt quidam (ut Porphyrius narrat) qui ad radiorum emissionem sive illustrationem duo esse observanda asserunt, primo quod sit ad sequentem stellam et non ad precedentem, secundo quadrangulariter vel diametraliter, ut si stella in Ariete sit, in eam quae in Cancro est radios emittit. Nam stella Cancri si malefica sit, anaeretica, hoc est interfectiva est stellae Arietis. Similiter stella in Ariete emittit radios ad stellam, quae est in Libra, nam quae in Libra est, anaeretica est, sed secundum triangulum vel sexangulum nulla est radii emissio. Trasyllus radii emissionem anaeresim, hoc est interemptionem, vocat. Interire vero in quadrangulis figuris presentes aut in oppositionibus distantes horoscopi, triangulae vero figurationes ad interemptionem non accipiuntur, sic igitur vir hic radii emissionem maleficam figuram appellat, sive sit ad superius sive sit ad inferius. Ptolemaeus in tertio Apotelesmatum libro in de vitae temporibus, ait stellam ad sequentia radiosam facere emissionem ad praecedentia vero horariam, quae res nostro tessarologio perquiratur, et de splendoribus, quos lampenas dicit Porphyrius, agamus. In splendoribus propriis dicuntur stellae manere, quando in domicilio proprio aut triangularitate propria aut exaltatione propria aut finibus propriis stella collocatur, est enim stella isto modo constituta pollentissima. Etiam si a Solis radiis esset cooperta quod si orientalis sit aut in exaltatione existens Lunam aspiciet, celebrem atque regalem facit genesim, et de comitatu, quem Porphyrius doryphoriam nuncupat, transigamus. Comitatus tria sunt genera. Primum quidem quoties aliquam stellam in domicilio proprio aut exaltatione propria constitutam, altera similiter in domicilio proprio aut exaltatione propria manens secundum figuram comitetur. Ad plantam ilius partem radium emittens, ut si in Leone Solem constitutum Saturnus ex Aquario diametratione comitetur aut Iuppiter triangulatione ex Sagittario aut rursus Iovem in Cancro collocatum, Mars ex Capricorno diametratione comitetur, vel in Sagittario Iovem existentem ex Ariete Mars triangulatione comitetur aut Mercurius ex Geminis diametratrione. Itemque aut Lunae in Cancro collocatae Mars a Scorpio trianguletur aut Iuppiter vel Venus a Piscibus. Rursus aut Lunae in Tauro constitutae Venus aut Iuppiter a Piscibus sexangulabunt aut in Cancri parte vigesima adinventae, Venus aut Iuppiter a Piscibus sexangulabunt aut in Cancri parte vigesima adiventae, Venus a Tauro sexangulabitur aut a Piscibus Iuppiter aut Venus triangulabuntur. Qua ratione fit ut felix illa sit genitura, in qua comitans stella conditione convenerit stellae cui comitetur. Secundum genus genus] geuus est secundum radii emissionem, comitantur enim invicem stellae, quando sibi ipsis radios emittunt, ut si in horoscopo sit stella aut in decimo ab horoscopo loco collocata in alterius domicilio, dummodo eiusdem sint factionis. Sol tamen ad precedentem ipsa Luna adsequentem emittunt proprie. Tertium genus est quando superlata stella stellam aut in horoscopo constitutam aut in medio cœli in diurna quidem genesi diurna, in nocturna nocturna comitetur sive secundum precedentiam sive sequentiam, iuxta quam figuram Sol patitur comlattum a precedente. Luna a septima parte supralata, Solem tamen non offendunt comites si per XV partes precedunt quamquam sint orientales et pollentes, quo partium numero etiam Sol potest esse comes stellae, quae supra orizontem fertur, simili etiam ratione et Luna ipsa. Adiicit etiam Porphyrius comitatus fieri secundum fractionem quando diurnae nocturnas comitentur, aut contra quando nocturnae diurnas, haec sunt quae ex Porphyrii philosophi eruditionibus accepimus, quamquam multa omisimus propter brevitatem nec non multam utilitatem, si qua tamen utilia erunt propriis in locis asseremus. Illud tamen dubitatione dignum putant, secundum quas partes sive gradus observandi sint aspectus, triplex enim gradus sive pars. Unus quidem recentiores appellant aequalem, ut partem sive gradum signiferi temporibus ascensionis vel descensionis non consideratis. Quae hac ratione aequalis est, quia per divisionem aequalem signiferi in CCCLX partes relinquitur et iuxta partes eiusmodi Ptolemaeus Porphyrius et omnes Graeci sortem docent colligere. Alius est pars temporis sive gradus ascensionis, qui est pars rectae et obliquae ascensionis et eiusmodi partes ubique e Ptolemaeo chrona sive tempora dicuntur. Iure dubitatio non parva erit an aspectus iuxta partes aequales signiferi, an tempora ascensionum sint colligendi. Quicquid velint recentiores, haec est indubitata Ptolemaei sententia, ut ex Porphyrio et graeco sine nomine aperte colligitur, quod radii sive aspectus sive configurationes per gradus aequales signiferi extendi debeant, dirigi autem per ascensiones vel rectas vel obliquas aut mixtas pro conditione loci. Nam si in ortu vel occasu per obliquas, si in culmine aut imo per rectas, si in tractibus mediis per ascensiones mixtas dirigi debent. Rationes vero tantae rei nunc omittimus.
⟨39⟩ XXXIX: De praecipienti[ti]bus et obtemperantibus signis
Similiter autem praecipientes et obtemperantes dicuntur partes, quaecumque secundum aequalem ab eodem et utrolibet aequinoctialium punctorum distantiam elongantur, eo quod in aequis temporibus ascendunt et descendunt et quod aequalibus in parallelis sunt. Harum vero quae quidem aestivo in hemicyclo sunt, praecipientes nuncupantur, quae vero in hyemali, obtemperantes, nam cum Sol per illas decurrit, maiorem efficit ipsa nocte diem, per has autem minorem.
Secunda signorum sive partium signorum connexio sive familiaritas est qua haec praesident, illa obtemperant praesiidet enim prima Arietis pars et XXX Piscium obtemperat. Item et secunda similiter praesidet Arietis et XXIX Piscium obtemperat et sic deinceps usque in aliud aequinoctium. Vult igitur binas assignare causas huius familiaritatis, ut Graecus sine nomine exponit, unam qua omnino interse invicem afficiuntur, alteram qua alia praeeminent, alia obtemperant. Afficiuntur quidem invicem quod aequis temporibus ascendunt aut descendunt, cuius causam affert quod in aequalibus parallelis sunt. Praesident vero quae in hemicyclo aestivo sunt, hoc est a capite Arietis usque ad finem Virginis, quando Sol in illis constitutus diei faciat incrementum obtemperant autem quae in brumali, cum Sol per illa decurrens diminutionem diei faciat, modo venerabiliorem auctio diminutione, quare signa aestivi hemicycli praesident, signa reliqui hemicycli obtemperabunt. Nec credas tu quodlibet brumale signum cuilibet aestivo obtemperare, sed singulum singulo, ut Pisces Arieti, Aquarius Tauro, Capricornus Geminis, Sagittarius Cancro, Scorpius Leoni atque Libra Virgini. Itemque et pars parti, ut XXX Piscium primae Arietis obedit et XXIX secundae et sic deinceps. Quantum vero ad Graeca verba attinet, semeion acceptum est pro puncto non pro dodecatemorio, ut Graecus sine nomine exponit, unde et apud Aristotelem in Libro de generatione, signum pro puncto accipitur quando inquit continuum esse divisibile secundum omne signum. Causa huius expositionis est quod non quaelibet pars Arietis praesidet cuilibet Piscium, sed singula singulae, propterea semeion, hoc est punctorum, intelligendum est.
⟨40⟩ XL: De respectantibus et aequivalentibus signis
Amplius autem aequivalere dicunt invicem partes, quaecumque ab eodem atque utrolibet conversivorum punctorum aequedistant, argumento quod cum in ipsorum alterum Sol devenerit, dies diebus, noctes noctibus atque propriarum horarum intervalla axaequat. Haec autem et respectare se invicem dicuntur, cum ob ea quae dicta sunt, tum etiam quod quaeque earum ad illa finitoris punta occidit ex quibusmet exoritur.
Tertia connexio est aspectus, quo videlicet signa respectare se et invicem aequivalere dicuntur ut Cancer Geminis, Leo Tauro, Virgo Arieti, Libra Piscibus, Scorpius Aquario, Sagittarius Capricorno. Itemque prima Cancri pars aequivalet XXX parti Geminorum II vero XXIX et sic deinceps per ordinem usque ad finem, hoc autem Ptolemaeus probat loco a contrario. Dicebamus signa praesidere quando Sol per illa decurrens diem efficiebat maiorem nocte, igitur ubi Sol diem diei et noctem nocti aequat, signa illa erunt aequivalentia. Quod sese respectent, duplici ratione docet, tum ob ea quae dicta sunt de aequilitate dierum et paralellorum, tum quod ab eisdem punctis orizontis partes signo et occidunt et exoriuntur. Verbi causa a quo puncto occidit et exoritur prima Canc⟨e⟩r impars, ex eodem occidit et exoritur XXX Geminorum, quare dies in quo Sol per primam Cancri partem decurrit, equabitur diei in quo Sol per XXX Geminorum peragat, quando partium exortus et occasus sit unus paralelli quoque aequales. Graecus sine nomine vult Ptolemaeum per semeion punctum intelligere, ut legatur conversivorum punctorum et non signorum, et hoc propter causam dictam.
⟨41⟩ XLI: De inconnexis
Inconnexae autem atque aversae dicuntur partes, quaecunque earum quae praenarrate sunt connexionum, nullam penitus invicem rationem habent. Hoc est neque praecipientes neque obtemperantes neque respectantes neque equivalentes itemque neque aliqua dictarum quattuor rationum configurantur, hoc est neque diametro neque triangulo neque quadrangulo neque sexangulo, iuxta quam rationem hae penitus aversae habebuntur, quaecunque aut per unum aut per quinque dictorum dodecatemoriorum distant. Quando per unum quidem non configurentur, nam duo interse collocata angulum continent unius, quae vero per quinque ad inaequalia omnem circulum dividunt, aliis figurationibus per aequalia inmensi circuli divisionem facientibus.
Tres connexiones declaravit inter signa Ptolemaeus. Per primam signa ipsa syschematizomena, hoc est configurata dicuntur, quaeque ratio sychema graece est, latine configuratio. Alia graece est (ut Graecus inquit) oiceiotes, latine familiaritas, qua ratione ipsa signa prostassonta, hoc est praecipientia, et hypacuonta, hoc est obtemperantia, voc[c]antur. Tertia est quae graece dicitur blepos, latine respectus, qua signa ipsa dicuntur bleponta, hoc est respectantia, et isodinamunta, hoc est aequivalentia. Quae ratio docet, ut quae signa vel signorum partes nulla harum rationum connectunt, haecasyndeta, hoc est abiuncta sive aversa sive inconnexa dicantur. Unde pro regula ponit quod partes, quae aut per unum aut per quinque signa distant, inconnexae atque aversae sunt. Per unum quidem, quoniam quae figuram faciunt, debent angulum claudere qui videlicet sit ad minus duarum partium recti, modo ut in Geometria demonstarum est, quae distant per unum angulum eiusmodi nullatenus claudunt, quae vero per quinque distant omnem circulum cœlestem qui est XII signorum et partium CCCLX ad inaequalia secant. Cum quinque pars sit XII in aliquota et XC quae continentur in quinque signis sit pars in aliquota numeri CCCLX, caeterae vero divisionem faciunt totius cœli per aequalia ut declaratum est, iure igitur cœlestes figurae quattuor sunt, diametrum videlicet, triangulum, quadrangulum et sexangulum. Picus in libro sexto suarum confutationum refellit haec omnia, quae Ptolemaeus de aspectibus sive configurationibus dixit, et quo ad aspectus ipsos et quo ad rationem qua aspectus concessit, quae licet tacta sint in Libro nostrarum calamitatum, quia hic proprium est locus utile putavi referre potiora illius viri. Arguit itaque ipse aut per aspectus stellae ipsae matantur aut radiis illarum una mixtis effectus terreni alterantur. Stellas mutari ad aspectuum mutationem nemo philosophus dicet quando stellae aeternae nullas externas recipiant mutationes, ut Aristoteles est autor. Quod si dicatur e configuratis stellis proficisci radios commixtos, tali ratione ut inde nos ipsi alteremur, hoc autoritate Plotini frivolum est, primo quia miscibilia sunt aut corpora aut liquores aut affixae corporibus qualitates aut (ut uno verbo dicam) activa et passiva, ut scribit Ar⟨i⟩stoteles in Libro de generatione, constat autem radios nulla horum esse, ut omnis philosophus asserit, iure ipsos misceri frivolum erit. Secundo dato quod radii misceantur videtur quod radii e stellis proficiscentes, quae non nisi uno signo distant, debeant magis misceri quando agentia propiora sint, igitur mixtura maior. Tertio radii non possunt mutare idiotropiam nisi stellae ipsae e quibus proficiscuntur naturam mutent, modo in stellis nulla mutatio spectatur nullaque realis alteratio, igitur nec in radiis, haec contra aspectus ipsos dicit. Quantum vero ad rationem aspectuum ipse declarat omnes rationes quibus aspectus asserunt esse frivolas et discurrit per omnes, sed quoniam non tetigit rationem Ptolemaei ut Graecus exposuit, contra Picum hoc unum habuisse satis sit ipsum veram rationem aspectuum non recte exposuisse, qua Ptolemaeus motus est, ut nos in comentationibus iis exposuimus. Ubi animadvertendum est Ptolemaeum duplici ratione affirmasse aspectus, prima quidem fuit observatio, ut in proœmio Apotelesmatum docuit. In Luna quidem observavit observavit] obsernauit quod quando ipsa e Sole est quadrangula, mutationes aerias efficit, quando diametra, maiores et in aliis configurationibus similiter. Simili ratione et in caeteris stellis et cum Luna et Sole et inter se observavit, quod quando ad angulos figurae alicuius deveniunt, tempora mutant. Si enim Picus observasset haec, ut Ptolemaeus et caeteri ante ipsum, non ita audacter contra hos viros enunciasset, et hanc rationem Aristoteles in Libro de signis temporum tetigit, ubi aperte protulit stellas agere in nos motu et lumine. Per motum intelligens non simplicem translationem, non enim e cœlo tanta esset varietas, si solo eius simpliciter motu hunc essent, sed ut exponit motu configuratio e diversis enim configurationibus motus proficiscuntur diversi, e motibus ipsis sic alteraris diversae proficiscuntur qualitates et inde exurgit tanta rerum differentia. Similiter nec per lumen intelligit simplicem lucis stellarum similitudinem, cum haec simplex res non tot varia efficeret sed lumine configuratio, ut est videre in Luna ipsa manifeste. Secunda ratio Ptolomaei fuit quod in his quattuor configurationibus sunt anguli signa et partes signorum, modo rationes proportionum servantur in angulis signis et partibus, quae in nullis aliis signis servari possunt, propterea sunt tamen quattuor aspectus sive figurae, hanc rationem (ut pace sua loquar) explicavit. Ptolemaeus enim semper philosophiam cum observationem coniunxit. Accipiens namque observationem e sensibus vel suis vel antiquorum rationem naturalem perquisivit, ex iis patet primo rationes Pici contra fundamentum aspectuum nullas esse, quando ipse rationes proprias Ptolemaei non refellit. Ad rationes vero contra aspectus respondeo. Ad primam diceret Ptolemaeus e radii non effici elementariam mixturam, quam Plotinus credidit, sed cœlestem ac spiritualem sive intentionalem, e qua in materia apta effectus proficiscuntur naturales et differentes. Ad secundam diceret e stellis proficisci mixturam, quando indebitis posituris collocantur. Agunt enim illae motu et lumine configuratoriis, modo licet duae stellae in duobus proximis signis collocatae propiores sint, non tamen debitam rationem situs servant qua agunt. Ad tertiam diceret stellas mutare naturas non quidem essentiales sed accidentales, hoc est motus et lumina propter figuras, unde licet stellae ipsa solae nihil novi agerent, tamen indiversis posituris constitutae certam rationem agendi adipiscuntur quae agunt in nos novas mutationes, ut Aristoteles in Libro de generatione tradit. et de primo eruditionum libro haec sufficiant.