Mars supperior. Si vero sint partiles, dexter exuperat sinistrum, at si mistio sit per corpora, si quidem partilis, illa exuperabit, quae in signi parte plures rationes hospitii habebit. Si plactica, quae in paucioribus signi partibus collocatur, superabit quae in pluribus, ut si Mars in quintadecima parte Arietis sit, Iuppiter in vigesima, Mars superior erit, haec de configuratoria. In iurisdictionaria vero stella, quae in decimo erit loco a stella cum qua miscetur superior erit, item stella supra terram ei, quae sub terra praeest, cardinalior et in loco thematis pollentiori collocata, eis quae in locis imbecillibus est, ut diximus de locis, haec de iurisdictionaria. In habituaria vero dextra ad Solem prior est, at si ambae dextrae hoc est orientales, quae decimo loco ab altera est, aut quae loco pollentiori aut quae sibi vicinior erit, dummodo non sit combusta aliisque praefectionis rationibus excesserit, haec de exuperatione colliguntur ex libro eruditionum Porphyrii. Graecus vero sine nomine generatim in omni mistura atque stellarum complexione stellas supervadere ait, cum pauciorum partium sunt, hoc est cum in signo, in quo est, per pauciores decurrit partes. Exuperari vero cum plurium, verbi causa sit Mars in Cancri parte quintadecima, Saturnus in Arietis parte vigesima, in hac mistura configuratoria Mars supervadit Saturnum, idem est si Saturnus esset in Arietis parte vigesima, vigesima] vegesima in coniunctione enim illa Mars supervaderet. Itemque sit Saturnus in Sagittarii parte vigesima, Iuppiter in Capricorni parte quintadecima, in hac mistura iurisdictionaria Iuppiter supervaderet Saturnum. Amplius sit Sol in Arietis parte quintadecima, Saturnus in Cancri parte vigesima, Mars in Capricorni parte duodecima, cum Sol utriusque lumina immisceat, in mistura Mars supervadit Satur[tur]num, quia in paucioribus est sui signi partibus. Ptolemaeus misturas explicavit tres, ubique tamen observat configuratoriam et iurisdictionariam, sed ab eo non invenio quid velit per exuperationem, tamen usus usus] nsus meus est cum Graeco sine nomine, nam ipse fideliter Ptolemaei verba exposuit, licet brevibus satis.
Finis
Impressum Neapoli per Petrum Mariam de Richis Papiensem. Anno Domini MDXIII. Die vero XXIII Aprilis.