PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 43r

Facsimile

rem, ex hoc œcodespotes, hoc est hospitator sive dominus signi capietur, nam dominus signi in quo est praedominator hospitator erit, dominus vero terminorum in quibus ille est, cohospitator. Alios modos Porphyrius narrat, sed quia inutiles nec ipse illos tenere videtur subticui. Videtur autem mihi Ptolemaeum accipere interdum hospitatorem signi, quem œcodespotem vocat, latine dominum signi, cohospitatorem et signi, quem synœcodespotem dicitur, qui cum domino signi aliquam in signo obtinet iurisdictionem ut fines triangulum aut altitudinem. Interdum vero dominatores signi, ut eum ex quinque, qui plures habet in signo de quinque rationibus, sunt sex rationes: domus, exaltationis trianguli, finium et aspectus, ut planeta, qui habet triangulum in signo et aspicit illud vel sit in illo, praeest illi ut praedominator et ante illum, qui solum habet unam, ut domum aut aliam id genus. At si duo planetae aequales numero in signo ratiores sortientur, qui fuerit opulentior erit dominator, quid autem fit opulentia et quot ex hisce didicisti. Particeps dominii vero sive collega, ille qui cum dominatore in signo alicuius hospitii rationis particeps erit, et si duo aequaliter participent, ille erit qui opulentior est in illo. Dominator vero non una ratione est, quoniam sunt dominatores tot quot themata, alius enim dominator est ecliptici thematis, alius interlunii, alius plenilunii, alius quaestionis. Itemque ascendentis alius, culminis quoque alius, alius Solis, alius Lunae, alius partis fortunae. Similiter condominatores non una ratione sunt, imo tot quot dominatores, quos explicare nunc non est necessarium, sed in particularibus locis apotelesmatum. Praedominator vero simpliciter totius thematis, qui graece est epicratetor, est qui epicrates in hoc est dominatum inter alios planetas obtinet, sitque in tota figura caeteris pollentior, ut qui in signo in quo est plures hospitii rationes habet, et in tota figura est pollentior. Ut si Iuppiter in signo aliquo constitutus, ubi plures rationes quam alii habens in medio cœli essent, praedominator thematis, hunc ducem nonnulli latinorum vocant, chaldaice almutebith. Illud vero non ignorandum est Ptolemaeum, excessum praedominatus collegisse non e qualitate iurisdictionum, ut nonnulli stulti credunt, sed ex numero. Ptolemaeus enim ubique illas hospitii rationes ex aequo accipit, volens domum esse aequalem altitudini triangulo et finibus et e contra, sed praedominari quando stella plures harum in signo habet, ut in Libro de nostrarum calamitatum causis dictum est. Iulius vero Maternus dominum geniture aliter accipit, sed quoniam nos ad Ptolemaei mentem, haec diximus de his satis. Restat ut de mistura et exuperatione quaedam brevibus transigamus, nam copiose in Libro de nostrarum calamitatum causis diximus. Accidit in themate mistura stellarum, ut in animali mistura elementorum et ut in mistura elementorum oportet ut alterum exuperet, e quo mistum ipsum speciem et qualitatem nanciscatur, ita in mistura caelesti oportet alterum praedominari, ut inde sit species eventorum. Primo itaque de mistura, est enim mistura triplex, configuratoria, iurisdictionaria atque habituaria. Configuratoria quidem corpore, quando in eodem signo collocantur stellae, miscentur enim tunc propter naturam signi in quo sunt, luminum vero quando invicem se aspiciunt, nam sic commiscentur lumina ut inde mistum lumen contingat. Iurisdictionaria vero, quando una stella in domo vel finibus collocatur alterius, et econtrario ut si Saturnus in Ariete, Mars in Capricorno collocetur. Habituaria vero, quando Sol colligit lumina stellarum, cum enim duo configuratorios radios Soli emittant, Sol lumina illorum colligens vel eorum corpora, vires illorum immiscet, haec de mistura. De exuperatione agamus, in configuratoria mistura, si aspectuaria sit mistio vel aspectus sunt partiles aut plactici. Si plactici, planeta in paucioribus signi partibus collocatus exuperat planetam in pluribus constitutum, ut si Mars in Arietis parte quintadecima et Iuppiter in Capricorni parte vigesima, est enim