⟨II.⟩ Eiusdem Agustini Niphi secundus eruditionum liber, qui est de iurisdictionibus stellarum
⟨II.1⟩ Primum: De domiciliis et primo de domiciliis luminum
Conveniunt autem et ipsi planetae partibus signiferi et secundum domicilii rationem et triangularitatis et altitudinis et finium et id genus. Secundum rationem quidem domicilii habent naturalem rationem. Nam cum duodecim signorum septentrionaliora locoque, qui est ad apicem nostrum, magis aliis proxima ob quam causam magis caliditatem et uredinem efficiunt Cancer et Leo sint, duo haec maximis et principalibus luminibus, domicilia dedicarunt. Leonem quidem masculinum Soli, Cancrum vero fœmininum Lunae. Atque consequenter id quidem e Leone ipso in Capricornum usque hemicyclium solare posuerunt, id vero ab Aquario in Cancrum usque lunare, ut in utroque haemicycliorum unum signum secundum unamquanque quinque stellarum proprie distribuatur, hoc quidem ad Solem, illud vero ad Lunam, configuratum consequenter sphaeris ipsorum motuum et naturarum peculiaritatibus.
Naturales similitudines, quas stellae quinque cum signis et signorum partibus habent, sunt quattuor: domicilium, triangularitas quam triplicitatem vocant, altitudo quam exaltationem dicunt, atque fines quos terminos apellant. Per has enim stellae signis et signorum partibus conveniunt, veluti contentum cum continentibus et locatum cum loco, hae et iurisdictones et auctoritates et iura et testimonia quandoque dicuntur. Prima harum est domicilium quando planetae ipsi per domicilii rationem magis signis et signorum partibus conveniant, nam cum planeta est in signo in quo ius domicilii habet, est veluti vir in domo propria. Diciturque domus œcos, planeta vero ius domicilii in signo habens œcodespotes, latine hospitator aut dominus domus aut pater familias, malo tamen uno (quamquam novo verbo) hospitatorem quod domo sua suoque hospitio alium accipiat appellare. Dicitur enim planeta alterius planetae hospitator et tanquam pater familias cum in domo sua illum accipit, cuius etiam curam patrociniumque hospiti iure susceperit. Nam si Venus in Virgine constituta sit, Mercurium Veneris hospitatorem, quod Virgo Mercurii domus est dicimus. Si Sol in Ariete inveniatur, quod Aries domicilium Martis est, Solis patrocinium iure hospitii Mars accipit, quippe qui perinde ut paterfamilias propria Solem domo accipiat. Ptolemaeus itaque Soli et Lunae C[r]ancrum et Leonem domicilia affert, Leonem quidem Soli, Cancrum vero Lunae, at regnum Soli dedicatum est e Leone ipso usque in Capricornum hemicyclium, ab Aquario vero usque in Cancrum hemicyclium regnum est Lunae. In his regnis caeteri planetae domicilia habent, singulus duo signa, et qui in hemicyclio solari domicilium habet, est de regno Solis. Qui vero in hemicyclio lunari, de regno Lunae, qui in utroque domicilia possident, de regno perhibentur utriusque. Leonem quidem Soli, Cancrum Lunae dedicarunt domicilia (ut Graecus sine nomine exponit) propter motum, naturae propriam versionem, globi positionem atque figurationem, propter motum quidem, quia ultra Cancrum et Leonem versus apicem nostrum non ultra feruntur lumina. Naturae propriam versionem, quia ibi conversa magnum calorem efficiunt, qui proprius est luminibus. Globi positionem, quando Cancer et Leo maxime septentrionalia sint, quorum positione gaudent lumina. Figurationem vero, quia Sol masculino convenit, Luna fœminino. Hac itaque quadruplici configuratione lumina ipsa Cancro et Leoni conveniunt, quibusque naturalia domicilia in his sortita sunt. Ambiget forsitan quispiam, cur non potius Geminos Soli attribuerit, quando signum Geminorum septentrionale sit et masculinum. Solvit Graecus quod Sol validor aestive conversionis est, itemque imperiosum atque regium signum calidissimumque, quae omnia familiaria et cognata sunt Soli. Haec de luminibus.
⟨II.2⟩ II: De Saturni domicilio
Saturno quidem, cum natura frigidior sit secundum calidi contrarietem et cum supremum et longiorem quam lumina orbem habeat, signa Cancro et Leoni diametra dedicata sunt, Capricornus scilicet et Aquarius, cum haec dodecatemoria frigida sint et hyberna hyberna] hyberua accedit etiam quod configuratione ad beneficentiam ipse disconvenit.
Post lumina Saturnus in utroque regno duo signa sibi domicilia adiicit Capricornum et Aquarium, Capricornum quidem in regno Solis, Aquarium vero in regno Lunae. Huius rei causam affert Ptolemaeus, nam duo sunt ex parte Saturni, frigiditas contraria calori luminum et situs remotissimus, cum sit in VII orbe. E parte signorum vero Capricornus et Aquarius, nam sunt remotissima e signis luminum, itemque et hyberna, quare haec conveniunt Saturno, his geminis rationibus haec remota a signis luminum, Saturnus remotus a luminibus, haec hyberna, Saturnus hybernus. Accedit tertio quod Saturnus contrarius est Soli et Lunae cum maleficus sit, in consigna sibi exposcit diametra signis luminum, qualia sunt Aquarius et Capricornus. Haec enim diametra sunt signis luminum et ad malefaciendum possunt. Iis igitur tribus similitudinibus Saturnus in his ius hospitii habet. Dorotheus vero duplici ratione Aquarium magis convenire Saturno asserit. Primo propter sexuum concordiam, quando utrunque masculinum sit. Secundo quia Aquarius est in regno Lunae et Luna humida est, ideo Aquarius humore participat, qua ratione Saturnus ipse in Aquario contemperatur, nam ab humore Aquarii habetatur frigiditas Saturni. Recte itaque Aquarium ait gaudium Saturni.
⟨II.3⟩ III: De Iovis III De Iovis] V DeVeneris domicilio
Iovi vero, cum temperans sit habeatque sub Saturno sphaeram, duo illa ascripta sunt iis, quae modo exposuimus contingua, ventosa atque fœcunda, Sagittarius scilicet et Pisces, secundum triangularem cum signis luminum intercapedinem, quae convenientis est et beneficae figurationis.
Post Saturnum Iuppiter in utriusque regno signa duo domicilia tenet, ex parte quidem Lunae Pisces, ex parte vero Solis Sagittarium. Huius causam affert Ptolemaeus, quod ex parte Iovis quo ad idiotropiam ipse temperans est, ex parte situs est inmediatus Saturno et ex parte effectus est ventosus et fœcundus, ex parte habitudinis est cum luminibus beneficus. Iis quattuor rationibus ex parte signorum iure Pisces et Sagittarius domicilia sibi ascribuntur, nam ex parte idiotropiae haec temperatiora sunt signis Saturni, ex parte situs haec contigua sunt signis Saturni, ex parte effectus haec ventosa et fœcunda perhibentur, quando Sole tenente haec, iaciantur semina et Pisces ad extremum hyemis est. Ex parte vero habitudinis haec triangula sunt signis luminum, nam cum Iuppiter beneficentissimus sit, signa summe convenientia cum signis luminum habere debet, qualia sunt triangula, hac itaque quadruplici similitudine quam in his Iuppiter ipse habet, iure haec sibi domicilia exposcit. Ait tamen Dorotheus Iovem magis gratulari in Sagittario, tum quod Iuppiter masculinus et diarius est, qualis etiam Sagittarius, tum quod ipse cum Sole magis calore convenit quam cum Luna in humore, iure Dorotheus gaudium Iovis asserit Sagittarum.
⟨II.4⟩ IIII: De Martis IIII De Martis] VI De Mercurii domicilio
Deinceps Marti urentior cum sit sua natura habeantque sub Iove sphaeram, Iovis signis rursus signa contigua tributa sunt similem habentia naturam, Scorpius videlicet et Aries, consequenter ad ipsam corruptivam et disconvenientem qualitatem, tetrangulam ad lumina distantiam facientia.
Post Iovem Mars in regno Lunae Arietiem domicilium accipit, in regno Solis Scorpium. Cuius causam ex hoc nanciscitur Ptolemaeus, quod ex parte Martis haec sunt, uredo suo enim exurit fervore, positura ad Iovem contigua, quando sphaera Martis sub illa Iovis inmediate collocetur atque disconvenientia cum luminibus, qua ratione fit ut Aries et Scorpius domicilia Martis hac triplici ratione dedicentur. Sunt enim haec urentiora illis Iovis, inmediata atque contigua eisdem quadrangula maleficentia iuncta cum signis luminum, verum cum Mars nocturnus sit magisque cum Sole conveniens Dorotheus Scorpium Marti dedicat gaudium.
⟨II.5⟩ V: De Veneris domicilio
Veneri temperans cum sit atque sub Marte collocata, iure consequentia duo signa, quae fœcunda sunt adiiciuntur, Libra atque Taurus, sexangulam cum signis luminum rationem servantia, accedit ad haec, quod ipsa neutrum in latus pluribus duobus signis e Sole recedit.
Post Martem Venus in regno Lunae domicilium habet Tarum, in regno Solis Libram. Cuius causam ex his tradit Ptolemaeus, quod ex parte Veneris ipsius tria sunt, est temperans sub Marte proxime collocata, nunquam e Sole distans pluribus duobus signis. Iure propter haec Taurus et Libra domicilia sunt Veneris, nam sunt temperantia inmediate sub signis Martis et non pluribus duobus signis e signis luminum distantia. Verum cum ipsa Venus Lunae magis conveniat, sitque nocturna fœminina, Dorotheus gaudium Veneris assignat in Tauro.
⟨II.6⟩ VI: De Mercurii domicilio
Quoniam vero Mercurius in neutrum latus distantiam e Sole maiorem uno signo perficit estque etiam sub aliis collocatus, proximus quoque utrisque luminibus, reliqui et contigua illorum domiciliis duo signa assignata sunt, hoc est Gemini et Virgo.
Post Venerem Mercurius in regno Lune iura domicilii sortitus est in Geminis, in regno Solis in Virgine. Huius causa e Ptolomaeo sic data est, quod Mercurius nunquam e Sole plus uno signo distat, est etiam sub aliis collocatus et demum proximus luminibus, iure Gemini et Virgo domicilia Mercurii erunt, nam Gemini signum est II e Cancro Lunae signo, Virgo e Leone suntque Gemini ima signa. Itemque et proxima signis luminum, sed cum Virgo ipsa sit omnino contraria naturae Solis, Mercurius etiam e Sole ipso differat, cum ipse Geminus sit, Sol solidior, iura gaudii, ut inquit Dorotheus, Mercurius sortitur in Virgine ipsa. Accedit ad haec quod Virgo Cancro signo Lunae sexangula ratione conveniat et nulla ratione cum signo Solis, Gemini cum Leone ratione sexangula connectitur et nullatenus cum signo Lunae, sed cum Mercurius differat e Sole ipso, iure gaudet in Virgine, quod signum nullam cum signo Solis rationem habet. Haec sunt quae de domiciliis et œcodespotibus sive hospitatoribus ex Ptolemaeo colliguntur.
⟨II.7⟩ VII: De triangularitatibus
Cum triangulis vero similitudo eiusmodi existit, nam cum triangulum aequilaterum figura sit suapte natura benefica signiferque circulus e tribus terminetur circulis, e duobus videlicet tropicis ab equinoctiali, iure ipsius XII signa in triangula dividuntur aequilatera quattuor.
Secunda iurisdictio sive autoritas est quae graece trigonon, latine triangulum sive ut aliis placet triplicitas vel rectius triangularitas dicitur. Nam cum ipsa constet tribus signis, quorum singulum ab altero per quattuor distet aequate, iure sunt tria latera triangulum concludentia. Distat enim ab Ariete Leo signis aequare quattuor, totidem e Leone Sagittarius, totidem e Sagittario Aries, iure triangulum aequilaterum est. Afficitur autem stella triangulis (ut Graecus exponit) primo ob aequalitatem, quando aequalitas cœlestibus competat. Secundo quia signifer ipse tribus circulis dividitur, ut duobus tropicis unoque aequinoctiali, quare cœlestibus competit triangularitas, et hoc Ptolemaeus intelligit cum inquit cum triangulis vero signis et cum stellis talis est similitudo, quod triangulum est figura benefica aequilatera et quod zodiacus tribus dividitur, igitur stellae familiarescunt cum triangulis, quando ipsae aequalitate et trino numero afficiantur. Generatim itaque triangulum iurisdictio sue autoritas erit planetae, speciatim vero assignabitur pro cuiusque natura proprium unicuique stellae triangulum ut dicetur. Qua ratione fit ut stella quando in proprio triangulo collocatur, sit veluti vir inter auxiliatores atque ministros suos, haec de triangulo generatim, et de illius domino agamus. Dominus trianguli is ille est, qui iura trianguli in signo sortitur, hic graece est trigonocrator, latine trianguli dominus. Uno verbo a nonnullis triangulator dicitur, verum hic triplex est. Diurnus, qui iura trianguli sortitur de die, nocturnus vero, qui de nocte, communis sive particeps, qui et de nocte et de die ius triangularitatis in signis habet.
⟨II.8⟩ VIII: De prima triangularitate
Primum quidem est per Arietem, Leonem atque Sagittarium, ex tribus masculinis signis constans in quibus domicilia habent Sol, Iuppiter et Mars. Dedicatus vero est Soli, quando Mars nocturnae factionis existens e Sole factione differat, qua ratione fit ut hius prima iurisdictio in die Soli adiiciatur, in nocte vero Iovi. Insuperque accedit ad haec quod Aries magis ad aequinoctialem circulum vergit, Leo ad aestivum, Sagittarius ad hybernum. Est autem eusmodi triangulum a praedominio septentrionale propter iurisdictionem quam habet in ipso Iuppiter, quando quidem ipse fœcundus sit et ventosus, ventis conveniens a septentrione concitatis. Verum propter domicilium quod habet in ipso Mars nonnihil libis triangularitas haec sumit et inde borrolibicum constat, argumento etiam quod Mars tales conmixtos efficit ventos et propter conditionem, quam habet cum Luna ipsa, et quia occidua regio fœminina est.
Speciatim nunc de triangulis et de triangulatoribus loquitur, et vult primum triangulum esse per Arietem Leonem atque Sagittarium ex tribus masculinis signis constans, in quibus domicilia habent Sol, Iuppiter et Mars. Quare cum haec signa sint masculina et diurna, iure triangulum hoc masculinum et diurnum perhibetur, haec de triangulo quantum ad substantiam. De trigonocratore vero asserit hoc triangulum dicatum esse Soli primo et principaliter, nam licet Mars domicilii rationem in illo habeat propter differentem quam habet a triangulo et a Sole factionem sive conditionem, ab illius iurisdictione cadit. Non tamen solus Sol sed Iuppiter etiam in illo rationem habet, sed quia Sol diei est effector ipse interdiu imperare triangulo perhibetur et Iuppiter internoctu, haec de trigonocratore, et de qualitate et potestate trianguli agitur, et vult quod habeat aliquid veris, aliquid aestatis nonnihil hyemis, nam Aries vernum est signum, Leo aestivuum, Sagittarius hybernum, haec de qualitate. Potestas vero est quod triangulum hoc concitat ventos borrolibicos, hoc est septentrionales occidentales, primo propter Iovis rationem, quia enim Iuppiter domicilium habet in illo et ipse ventos concitat septentrionales, qui genitales sunt et fœcundi, habet triangularitas haec aliquid borei sive septentrionis. Habet etiam secundo aliquid libici sive occidui, primo quia Mars habet in hoc domicilii ius, modo Mars tum quia cum Luna factionem habet, nam est uti Luna ipsa nocturnus, tum quod occiduus est efficit triangulum eiusmodi nonnihil habere occidui, recte igitur triangulum erit borrolibicum, haec de potestate trianguli. Triangulum igitur primum sua substantia masculinum ac diurnum est, sui qualitate vernale aestivum atque hybernum, potestate vero borrolibicum. Qua ratione factum est ut cum eo principaliter Sol et secundario Iuppiter conveniant, ita ut inde trigonocratores illius sint, nonnihil etiam Mars habet, quando domicilii ius in illo possideat, quamquam Ptolemaeus solum Iovi et Soli dedicet ipsum, sed ambiges cum Sol ipse cui prima iura trianguli dicata sunt orientalis sit, cur triangulum ipsum orientale non est. Quidam quorum sunt omnes fere Arabes, triangulum eiusmodi propter iura quae primo Soli dedicata sunt, contendunt esse orientale omnino. Ptolemaeus vero borrolibicum ipsum facit propter rationes dictas. Assignat autem Graecus sine nomine rationem talem ad argumentum responsionem eiusmodi. [Lu] Lumina ut pote ventorum omnium domini cum sint, particulares et caeteros ventos non efficiunt nisi per stellas tanquam causas particulariores atque contractiores. Unde Iovis stella utpote temperata septentrionalibus ventis accommodatur ipsosque gignit, nam verus Aquilo, qui inter septentrionem et ortum collocatur, temperatus est. Saturnus subsolanum suscitat ob diurnam quam habet factionem, quia ut iam praeveniendo diximus, contrario gaudet non simili. Mars Aphricum concitat ab occasu flantem ob nocturnam quam habet factionem. Venus Austrum ob complexionis similitudinem, sed quia oportet in quolibet triangulo ex dominis domiciliorum mixtiones ventorum facere et in primo triangulo Mars et Iuppiter domum habent, iure ipsum borolibicum dicemus triangulum, a Iove quidem boreum, a Marte libicum, nam Sol et Luna non certi definiti venti autores sunt sed omnium generales domini. Hanc rationem Arabes et Albumasar et alii omnes non intellexerunt, nimirum igitur quod astrologi talium nugarum sectatores in fabulas aniles innumeras trudantur. Graeci enim nullis haerent, Latini externorum auctoritatibus nimium, Arabes sibi ipsis solum et quod semel observando offendunt, pro regula assignant et ita omnibus posterioribus causa sunt errandi. Haec de primo triangulo.
⟨II.9⟩ IX: De secundo triangulo
Secundum vero triangulum per Taurum, Virginem ac Capricornum existit, ex tribus fœmininis signis constans, quod quidem Lunae dicatum est atque Veneri, ob dominium quidem quod in nocte habet Luna, ipsi Lunae de nocte ad dictum est, Veneri vero de die. Accedit ad haec quod Taurus quidem magis assurgit ad aestivum circulum, Virgo flectitur ad aequinoctium, Capricornus declinat ad hybernum. Est autem et hoc triangulum a praedominio australe propter hospitii rationem quam habet in ipso Venus, quando quidem stella haec similes ventos efficiat propter calidum quod et pollentem concitat ventum. Verum subsolani nonnihil participat, propter domicilium quod in eo habet Saturnus, hoc est propter Capricornum, unde et ipsum compositum effectum notapelioticum secundum contrariam positionem primo perhibetur, nam et Saturnus ipse eiusmodi efficit ventos, participans etiam ipse orientalitatis nonnihil ob factionem quam cum Sole habet.
Secundum vero triangulum quo quidem ad substantiam fœmininum et nocturnum est cum constet ex Tauro, Virgine et Capricorno nocturnis et fœmininis signis. Quo vero ad trigonocratores dicatum est Lunae et Veneri, hae nanque sunt (ut Graecus ait) quae ob factionis similitudinem eo gaudent, nam et si Saturnus in ipso domicilii ius habeat, cum contrariae factionis sit, in illo tamen iura triangularitatis non possidet, ut in Marte diximus, sed cum Luna praesit nocti, triangulum eiusmodi de nocte sibi vendicat, Venus de die. Quo vero ad qualitatem, per Taurum aliquid aestivi habet, per Virginem nonnihil autunni, per Capricornum magnam partem hyberni habet. Quantum ad potestatem notapelioticum est, hoc est orientale australe, a Venere quidem, quae in illo domicilii rationem habet aliquid australis habet, a Saturno vero habet nonnihil orientalis, a praedominio est australe, nam et ipsa Venus in eo plures rationes habet. Quae ratio docet hoc triangulum esse meridiale, nam licet Luna ipsa occidua ius habeat maximum, luminaria ipsa cum sint domini totius, non dignantur dominia partium sortiri, ut dicit Graecus et Maternus, propterea e Venere ipsa accipit regionem. Itemque patet non Martem in hoc triangulo partem habere, sed Saturnum, nam licet Mars conditione sive factione concordet ipsi, Saturnus hospitii rationem in eo habet, quae est multo pollentior.
⟨II.10⟩ X: De tertio triangulo triangulo] iriangulo
Tertium vero triangulum est per Geminos, Libram atque Aquarium, ex tribus masculinis signis constans. Hoc autem cum Marte quidem nullam rationem habet, sed cum Saturno et Mercurio propter domicilia, quae in ipso habent, praedominantibus quidem propter factionis similitudiem de die quidem Saturno, de nocte vero Mercurio, et est signum quidem Geminorum ad aestivum assurgens, Libra vero ad aequidiarium, Aquarius autem prope hybernum. Insuper etiam eiusmodi triangulum a praedominio subsolanum est propter rationem quam in ipso habent Saturnus, commixtim vero borapelioticum propter diurnam factionem, in qua cum Saturno Iuppiter convenit. convenit] conveint
Tertium triangulum quo quidem ad substantiam est masculinum et diurnum, quando constet ex signis masculinis diurnis, quo vero ad trigonocratores, dicatum est Saturno de die, Mercurio de nocte, quia iura domicilii in eo habent, cum Marte autem nullam rationem habet, cum neque conditionem neque domicilli rationem. Quo vero ad qualitatem habet quicquam aestivi propter Geminos, nonnihil autunni propter Libram et aliquid hyemis propter Aquarium. Quo autem ad potestatem a praedominio est subsolanum atque orientale, propter rationem quam in ipso habet Saturnus, commixtum vero borapelioticum, propter diurnam factionem, in qua cum Saturno Iuppiter convenit. Iuppiter enim ipse partices eius conditionis facti ipsum aliqua ex parte boreum. Mercurius quamquam domicilii rationem habeat, venti tamen rationem nullam definitam habet, sed varios ventos concitat. Qua ratione evenit ut Iuppiter communis particeps sit, propter similitudinem factionis quam habet cum signis et cum Saturno. Venus etiam et si domicilium habeat, ab eo conditione differt. Sol vero non habet nisi unum triangulum, veluti unum domicilium et quia Saturnus in hoc domicilii rationem habet et factionis similitudinem, iure hic a predominio facit orientale sive apelioticum, nam quamquam Venus domicilii rationem in eo possideat, tamen propter differentiam factionis huic regionem non praebet, Mercurius vero nulli nulli] uulli regioni ascriptus est propter ancipitem quam habet naturam.
⟨II.11⟩ XI. De quarto triangulo
Quartum vero triangulum, quod est per Cancrum, Scorpium ac Pisces, inter reliquos tamen Marti deputatur et propter fœminini conditionem et propter rationem, quam in ipso domicilii habet. Condominatur autem in ipso et propter factionem et ob fœminam conditionem, quam ipsius signa habent, nocte quidem Luna, die vero Venus, et est ad aestivuum circulum Cancer, Scorpius ad hybernum magis, P⟨i⟩sces ad aequidiarium. Itemque eiusmodi triangulum a praedominio libicum est propter iurisdictionem, quam in ipso Mars et Luna habent, commixtim vero notolibicun propter partem dominii, quam in eo Venus sortitur.
Quartum triangulum, quo quidem ad substantiam est fœmininum no⟨c⟩turnum propter signorum conditionem, quo ad triangulatores inter caeteros planetas deputatur Marti, et noctu et interdiu quando et domicilii rationem et factionis in illo habeat. Verum quia in singulo triangulo expedit alium planetam esse dominii participem, assumuntur et Venus et Luna, in diurna quidem genitura Venus, in nocturna Luna. Quo vero ad qualitatem habet aestivi quicquam propter Cancrum, hyberni vero nonnihil propter Scorpium, veris aliquid propter Pisces. Quo autem ad potestatem a praedominio est libicum occidentale propter iurisdictionem quam habent Mars et Luna, conmixtim vero notolibicum propter dominii partem, quam in eo sortitur Venus. Arabes autem errant cum velint triangulum eiusmodi Veneri deputari de die, Marti vero de nocte et particeps de nocte et de die sit Luna, videtur enim (ut dixit Ptolemaeus) Soli Marti esse deputandum propter duas rationes, quas in illo habet, hospitii videlicet et factionis. Venus autem solum factionis rationem habet. Luna luminare cum sit principaliter, uni tamen triangulo praeest. Errant etiam, qui eiusmodi triangulum faciunt septentrionale. Ptolemaeus autem a praedominio facit ipsum libicum, mixti notolibicum, libicum quidem e parte Martis et Lunae, notum propter Venerem. Ex iis patet recte eiusmodi auctoritate esse nuncupandam triangulum, primo a trinario numero signorum e quibus constat, secundo a trinario numero circulorum, quando omne triangulum eiusmodi trinitate circulorum, quibus sect[t]us est signifer participet, nam omne signum vel est aestivum, qua ratione tropici nonnihil habet vel aequinoctiale aut hybernum. Iure itaque quodlibet horum trinitatem habet, qua trianguli rationem sortitur, quod optime Ptolemaeus ipse exposuit, declarans in singulo horum unum signum esse aestivum, ut tropici aestivi quicquam habeat, aliud aequinoctiale ut aequinoctii circuli nonnihil participet, aliud hybernum ut tropici hyberni aliquid teneat, ex quibus trinitas circulorum, quibus omnis signifer dividitur, surgit. Qua ratione fit ut recte triangulum sit, tum a numero signorum trino tum a trinitate circulorum. Haec sunt, quae a Ptolemaeo de triangulis habentur.
⟨II.12⟩ XII: De altitudinibus
Iurisdictiones planetarum, quae altitudines dicuntur, talem habent rationem. Cum enim Sol in Ariete constitutus, in sublimen atque septentrionalem hemicyclium assurgat, in Libra vero collocatus in humilem atque australem declinet, iure Arietem tanquam altitudinem sibi deputarunt, tum quod dies tunc fieri maiusculus incipit, tum quod naturalis eius calor increscit, Libram vero contrarias ob causas tanquam humiliationem illi statuunt. Saturnus vero iterum, ut ad Solem diametram stationem habeat ut etiam in domicilis dictum est, in Libra quidem contraria ratione exaltatur, in Ariete vero deiicitur. Nam ubi frigidum imminuitur, ibi calidum increscit atque contra ubi calidum imminuitur, ibi increscit frigidum. Luna vero argumento quod postquam in Ariete Solis altitudine cum Sole ipsa coniverit, primam facit apparitionem atque principium incrementi luminis, tamquam in altitudine in Tauro, quod sui trianguli primum existit signum exaltari in eiusmodi Tauri signo asserunt, eiici vero in Scorpio illi diametro. Post haec autem Iovi ventorum septentrionalium et fœcundorum auctori existenti cum varios concitet ventos, quando in Cancro maxime septentrionali constituitur ob potestatem, quam habet in eo rationabiliter deputant Cancrum exaltationem, Capricornum deiectionem. Mars sua natura exustivus existens, cum urentior fiat quoties ipse in Capricorno collocetur, quod tunc australior maxime fit, iure exaltabitur eo in signo in quo deiicitur Iuppiter, quod exaltationi Iovis contrarium est, deiicietur vero in Cancro. Rursus ipsa Venus humefactiva existens sua natura et potissimum in Piscibus, in quibus vernalis humiditatis principium praepparet, accipiens suarum virium incrementum, in Piscibus altitudinem quidem perlucrabitur, deiectionem in Virgine. Mercurius vero e contrario exiccativus existens magis et proprie in Virgine contrario illi signo, in quo siccitas autunnalis praeapparere incipit, iure in Virgine exaltabitur, in Piscibus deiicietur.
Tertia stellarum iurisdictio est, quae graece hypsoma, latine altitudo sive exaltatio sive honor, quamquam Iulius Maternus ubique altitudinem appellet. Huius contrarium graece est tapeinoma, latine deiectio sive humiliatio sive casus, Maternus ubique deiectionem exponit. Altitudines vero dictae sunt ob hoc, quod cum in ipsis fuerit stellae in oportunis, scilicet geniturae locis faciunt beatos, deiectiones earum miseros, pauperes ignobiles et inopes. Qua ratione fit ut stella in signo constituta in quo altitudinem habet, recte dicatur veluti vir in suo honore, ut Caesar cum in solio sedit. Rationabiliter itaque signum hypsoma stellae dicitur, stella sive planeta in signo altitudinem habens hypsomacrator, hoc est dominus altitudinis. Iis ita expositis de altitudinibus cuiusque stellae agamus et primo de Sole. Per ipsum enim et domicilia statuit vagis stellis, per ipsum et complexionem illarum construxit, per ipsum et motus et caetera id genus ordinavit Ptolemaeus. Soli igitur Arietem praebuit altitudinem sive exaltationem, tum quod in ipso constitutus incipiat ad septentrionem facere ascensionem tum quod calor increscere propter contrarias rationes in Libra deicitur, tum quod ibi constitutus in austrum declinat tum quod calorem minuere incipiat. Rationabiliter Rationabiliter] Ratioblliter igitur Solis altitudo Aries, eiusdem deiectio Libra erit, haec de Sole, et de Saturno dicamus. Saturnus contrarius Soli exaltatur in Libra, deiicitur in Ariete. Luna vero exaltatur in Tauro, quia post coitum factum in Ariete apparet primo in Tauro et ibidem eius lumen increscere attollique incipit, propter causas contrarias deiicitur in Scorpio. Iuppiter exaltatur in Cancro, quod ibi beneficos et septentrionales flatus validissime concitat, deiicitur in Capricorno contrarias ob rationes. Mars contrarius Iovi exaltabitur in Capricorno, quando ibi australis existens urat magis, deiicitur per contrarium in Cancro. Venus exaltatur in Piscibus propter humiditatem et vernam quam ibi facit versionem, deiicitur vero in Virgine. Mercurius propter contrariam naturam (est enim exiccativus) exaltabitur in Virgine, quando Virgo arida sit, in qua principium autunni apparet, deiicietur in Piscibus. Porphyrius vero alia ratione nactus est altitudinum rationes, nam stellae duplices sunt, diurnae Sol, Saturnus et Iuppiter, nocturnae Luna, Venus et Mars, item et communis ut Mercurius, qui utriusque conditionis est. Diurnae quidem, quia pollentiores sunt, exaltantur in signis, quae triangulantur domibus earum, ut quoniam Solis domis est Leo, eiusdem exaltatio erit Aries Leoni triangulum, quia vero Saturni domicilium est Aquarius, eiusdem exaltatio erit Libra Aquario triangulum at quia Iovis domus est Piscis, altitudo est Cancer Piscibus triangulum. Nocturnae vero quaecunque conditionis sunt Lunae, quia imbecilliores sunt, tanto debiliores quanto Luna est Sole debilior, exaltantur in signis quae sexangulantur eorum domibus, ut quoniam Lunae domus est Cancer, eiusdem altitudo erit Taurus Cancro sexangulus, quia Veneris Veneris] eneVris domus est Taurus, eiusdem exaltatio erit Piscis Tauro sexangulus. Martis vero quoniam domus est Scorpius, eiusdem sublimitas erit Capricornus Scorpio sexangulus. At Mercurius quoniam comunis est, cuius radii vix apparent et quoniam frequenter occidit, eandem habet exaltationem et domum ut Virginem, deiectiones vero simili ratione signa contraria sunt exaltationibus. Verum Porphyrius non totum signum exaltationem esse stellae asserit neque totum deiectionem, nam Solem exaltari autumant in Arietis parte XIX, deiici in Librae parte etiam XIX, Saturnum in Librae parte XX, totidem in Ariete. Iovem in Cancri parte XV, totidem in Capricorno. Lunam in Tauri parte tertia, totidem in Scorpio. Martem in Capricorni parte vigesimaoctava, totidem in Cancro. Venerem in Piscium parte vigesimasexta, totidem in Virgine. Mercurium in Virginis parte quintadecima, totidem in Piscibus. Ptolemaeus vero ut domicilia et triangula posuit integra signa, ita exaltationes, ubi nanque partes assereret fines potius essent, melius ergo integra signa exaltationes esse debent. Quamquam forsitan partiliter loquendo stellae in illis partilius attollerentur, plactice vero in totis signis, quod fortasse Maternus et Porphyrius sentiunt. Arabes lunares sectiones, quae caput et cauda draconis nuncupantur, exaltari et deiici asserunt, ut caput in Geminis et caudam in Sagittario, sed haec deliramenta sunt apud Ptolemaeum, Porphyrium et Maternum nec non et Graecum, nec contra haec volo aliud quam tantorum virorum autoritatem, haec sunt quae e Ptolemaeo et Porphyrio et Graeco sine nomine de exaltationibus colliguntur. Picus obiicit his primo inventum exalltationum fuisse a situ et non a iurisdictionibus iurisdictionibus] iurisdictiouibus signorum, quia Plinius libro secundo Historiae naturalis asserit sydera alias altiora, alias inferiora videri, quoniam a suo centro apsidas altisimas habent in illis signis, ut Saturnus Librae parte XX, Iuppiter Cancri parte quintadecima, Mars Capricorni vigesimaoctava, Sol Arietis decimanona, Venus Piscium vegesimasexta, Mercurius Virginis quintadecima, Luna Tauri quarta. Sic igitur quia in his gradibus veteres a suis centris distare maxime planetas acceperunt, receptum est hoc dogma a genetliacis de altitudinibus planetarum, sed cum nunc apsides ipsae permutatae sint, ratio illa posteritati non congruit, observatio enim docuit apsidas, quae et auges dicuntur, moveri motu octavae sphaerae. Secundo confutat rationem Ptolemeus de Solis altitudine, quoniam licet Sole assurgente in primam Arietis partem nobis incolentibus hanc cœli regionem primo vieres caloris incipiant diffundi, incolentibus regionem contrariam, hoc est plagam Capricorni, idem contiget ipso accedente in primam Librae partem. Igitur Aries nobis, Libra illis altitudo erit et ita ratio haec nullam firmitatem habet. Tertio rationem altitudinis Lunae sic refellit, quia ubi Luna cum Sole congrederetur in Tauro, prima eius vis apparebit in Geminis, igitur sua ratione altitudo eius erit signum Geminorum et ita in aliis fieri potest. Quarto contra Martis altitudinem exclamat, nam cum Capricornus sit signum humidum apud Ptolemaeum et meridianum, Mars aridus et occiduus, haec non conveniunt. Quinto contra Iovem ominatur sic, nam Cancer frigidissimus ponitur, Iuppiter temperatus igitur non conveniunt, itemque nec omnes volunt aquilonares ventos sciscitari a Iove. Amplius videtur Leonem magis congruere Iovi quam Cancrum, primo quia triangulum est Sagittario domicilio eius, secundo quia calidum, tertio quia masculinum et diurnum. Sexto contra Mercurius et Venerem ita procedit, Ptolemaeus Mercurium in Virgine exaltari asserit, quia Virgo sicca est in qua siccitas autunnalis apparet. Venus in Pisc⟨i⟩bus, quia humida est et sub Piscibus veris humiditas incipit, modo hae rationes frivolae sunt quando e signorum naturis non proficiscantur haec anni quattuor tempora, sed pro accessu et recessu Solis, haec sunt quae contra Ptolemaeum ex suis longis et rhetoricis verbis collegi, refellit vero regulam Porphyrii primo propter Martem. Mars non lunaris est cum sit masculus, non imbecillis cum sit nocturnus ob contemperantiam et reactionem, igitur mittit radios domicilii ad triangulum, ut diurni planetae. Secundo Porphyrius non potest assignare causam cur potius altitudinem habeat Iuppiter in sinistro, Sol et Saturnus in dextro et de aliis minime assignari potest nisi voluntaria. Pro solutione igitur primo animadvertendum, stellas exaltari in eiusmodi signis et non in illiusmodi, esse primo observationem inventum, deinde ratione comprobatum. Mathematici enim, qui cœlestes res sequntur, maiorem partem suorum praeceptorum observatione invenerunt, deinde coniectura rationali inventionem firmatunt, igitur stellae non exaltantur in signis eiusmodi propter rationes tales, sed quia tales rationes conveniunt his exaltationibus. Et hoc Picus nullibi voluit intelligere, cum enim confutavit rationes credidit confutasse observationes et certe deceptus est. Ulterius advertendum Solem esse regulam exaltationis Saturni et Lunae, Iovem esse regulam Marti, Venerem Mercurio, Sol itaque exaltatur in Ariete, primo quia assurgere incipit ad nos, secundo quia calorem augere, haec sunt rationes. Observatio vero est (ut ait Maternus) quod Sol in Ariete collocatus in geniturae cardinibus convenientibus attollit natum ad magistatus insignes. Saturnus contrarius Soli exaltatur propter contrarias causas in Libra. Luna vero quod postquam coniverit in latitudine Solis, apparere incipit in Tauro ibi lumen adaugens. Observatione vero quod Saturnus in Libra constitutus, quoties in convenientibus geniturae locis fuerit, extollit natum in eo eventu, quem sibi Saturnus in genitura ipsa decernit. Luna vero in nocturna genitura cum in Tauro fuerit et locis convenientibus, attollit natum ad insignia praefectionis. Iuppiter exaltatur in Cancro, quia in illo constitus aquilonares ventos validissimos concitat, ut annis his observavi in coniunctione trium superiorum ubi Mars dominator erat, nam concitavit frequentes flatorum afflatus ex aquilone semper. Observatio vero idem docet, nam cum Sol in Cancro collocatur in geniturae locis convenientibus, extollit natum pro ratione quam Iuppiter ipse in genitura decernit. Mars autem cum contrarius sit Iovi, per contrarium exaltatur in Capricorno, accedit quod ibi constitutus calorem adauget, observatione vero receptum est quod Mars in Capricorno collocatus in geniturae locis praecipuis, exaltavit natum pro significationum suarum ratione. Non semel observavi Martem in Capricorno et in medio cœli partiliter constitutum, nato praestitisse insignia praefecturae officia et militares auctoritates validas. Venus vero ratione quod in Piscibus adauget humores, exaltatur in illis. Mercurius contrarius, ob rationes contrarias exaltatur in Virgine ubi et siccitas autunnalis apparere incipit, observatione etiam idem notavit Maternus. Haec igitur signa exaltationes stellarum sunt ab observatione et a ratione coniecturali. Ab observatione quidem, ut Maternus inquit, quod cum in ipsis signis et signorum partibus fuerint stellae in quibus exaltantur, in oportunis geniturae locis faciunt beatos, in contrariis vero miseros. Coniectura vero propter convenientiam affectionum ut diximus, ex iis solvuntur rationes Pici prima tollitur quod altitudinem non propter situm veteres observarunt (ut Plinius credit) sed propter observationem et rationem coniecturalem dictam, nec Plinius in hoc est audiendus, cum ipse omnem reprobat astronomiam receperit. Secunda vero tollitur quod forsitan incolentes aliam regionem contrariam nostrae exaltationes nostras non acceptant et si acceptant, forte est inventio haec ex observatione, in qua potissima astrologiae pars consistit. Tertia vero frivola est, non enim Ptolemaeus negat quod facto coitu in Tauro apparitio fiat in Geminis, sed supposita altitudine Solis pro regula, ait quod facto coitu in altitudine Solis apparet Luna crescere in Tauro, ideo in Tauro exaltatur, modo licet esset coitus in Tauro crementum in Geminis, cum Taurus vero sit altitudo nec Gemini erunt Lunae exaltatio et de Marte et Iove simul solvitur, quod Iuppiter est regula exaltationis Martis contrariam ob causam, tunc ad rationem contra Iovem facile respondetur, nam quamquam Iuppiter habeat plures rationes conveniendi cum Leone, non tamen ibi exercere ventos aquilonares et extoll⟨e⟩re natos inventum est. S⟨i⟩militer et de Marte dicatur. Ad sextam de Venere et Mercurio (quicquid sit de temporum ratione) Venus ipsa exercere opera humoris in Piscibus inventa est, atque altitudinis vim Mercurius in Virgine propter contrarias causas, igitur argumentum non est ad rem. Ad confutationes Porphyrii dicendum quod quamquam Mars sit pollens, tamen nocturnus est, igitur oportet eum sequi conditionem Lunae, sed Luna habet exaltationes sexangulas domibus, igitur et Mars, non enim ex via imbecillitatis processit in Marte, sed ex via conditionis Lunae et quamquam sit masculinus, tamen est de factione Lunae propterea quia nocturnus est. Illud vero quod addit cur hi in dextro, illi in sinistro domiciliorum exaltationes habeant, quamquam Porphyrius non assignavit, dici potest illud esse suppletum per observationes.
⟨II.13⟩ XIII: De finibus modus Aegyptius
De finibus finibus] fiinbus vero duo praecipui enarrantur modi, unus quidem Aegyptius, alter vero Chaldaicus, ad triangulorum dominatus aspiciens. Aegyptiacus, quidem igitur generatim dictorum terminorum, nullibi servavit consequentiam, hoc est neque ordinem neque quantitatis distributionem. Primo quidem in ordine, interdum quidem domiciliorum dominis primas partes dedicant, interdum vero triangulo⟨r⟩um, aliquando autem altitudinum. In exemplo verbi causa, si domicilia sectantur, propter quod e Saturno seriatim primo in Libra exorsi sunt et non a Venere? Itemque cur in Ariete e Iove et non e Marte ipso? Deinde si triangula, quam ob causam in Capricorno e Mercurio et non a V⟨e⟩nere? Rursus si altitudines, quare e Marte in Cancro et non e Iove? Si autem plures rationes harum habentes sectantur, propter quid in Aquario a Mercurio triangulum, habente tantum profecti sunt, et non e Saturno? Cuius quidem Aquarius domicilium est et triangulum. Aut propter quid in Capricorno e Mercurio, nullam penitus hospitii rationem habente in eo primo proficiscuntur? Atque in reliquo ordine eandem proportionem quis inveniet. Secundo vero et quantitas finium nullam consequentiam habere videtur quando quidem secundum unam quamque stellam collectus ex omnibus signis numerus, ad quem aiunt tempora ipsarum dividi, nullam propriam propriam] prorriam neque demostrativam rationem habeat. Et si ipsi numero crediderimus, qui ex omni summa resultat, modo quo perverse et contra rationem ab Aegyptiis observatur, frequenter quidem et aliter quantitatis secundum idem signum, similis numerus si colligetur resultabit.
Quod vero persuadere et non fallere de his enisi sunt quidam, quod secundum cuiuslibet climatis ascensoriam rationem, secundum quancunque stellam formata aliquo modo tempora eandem quantitatem colligunt, falsum est. Primo quidem quia secuti sunt comunem tractatum et ad planas sumitates de ascensionibus compilatum et non secundum puntualem rationem veritati appropinquarunt, secundum quam in parallelo per inferiorem Aegyptum invenitur, Virginis quidem enim et Librae signum XXXVIII utrumque etiam et tertio ponunt ascendere, Leonis vero et Scorpii signum utrumque XXXV demostrati per linearia, quoniam haec quidem in pluribus quam XXXV temporibus ascendunt, Virginis autem et Librae signa paucioribus. Quin et tale enisi instruere nec etiam videntur sequita de finibus quantitatem apud plurimos apparentem, et plura dividentes intermentiri et ubi et minutiis partium utendo, ut salvetur quod dictum est propter haec, neque iis ut diximus veritatis consideratione illa habita consonat. Verum cum ab antiquae traditionis consensu, haec apud plures referantur, hac serie subscribuntur. Colligitur autem cuiusque eorum numerus ita, Saturni quidem partium LVI, Iovis LXXIX, Martis LXVI, Veneris LXXXII, Mercu⟨r⟩ii LXXVI.
Quarta iurisdictio est quae graece horia, latine fines sive termini dicitur. Haec est magna autoritas stellae, nam (ut Maternus est autor) cum in finibus suis fuerit stella inventa, sic est tanquam in suo domicilio constituta, quamquam domus amplior sit et per totum signum extensa, fines vero sunt determinatae signi partes. Unde non male aiunt, qui planetam in finibus suis colocatum, dicunt esse veluti virum inter proximos et domesticos, quando fines ipsi naturam subeant stellae cuius sunt, dominus vero finis graece est horiocrator. De finibus igitur ipsis sunt tres sententiae. Prima Aegyptiorum, quae comuni usu per omnes Arabes decurrit. Secunda est Caldaicorum, quam temporibus hisce nemo sectatur. Tertia est Ptolemaei, quam omnis studiosus ac bonus mathematicus et qui vera predicere cupit, amplecti atque sectari debet, et hanc ego, Porphyrius, Graecus et omnes curiosi mathematici tenemus. Modum vero Aegyptiacum confutat, quod quamquam sit famosus, nullam tamen habet regulam, quia neque regulari potest quod ad ordinem neque quo ad quantitatis distributionem. Quod non quo ad ordinem declarat, quia vel primae signorum partes sunt dandae œcodespotibus vel trigonocratoribus aut hypsomatocratoribus aut his, qui plures iurisdictiones in signis habent. Si a dominis domiciliorum, nulla ratione debuerunt incipere in Libra e Saturno ipso, sed a Venere, nec in Ariete a Iove, sed a Marte. Si a dominis triangulorum, in Capricorno non a Mercurio, sed a Venere incipere debuissent si a dominis altitudinum, in Cancro e Marte non erat ordiendum sed a Iove. Si vero a praedominatoribus, hoc est habentibus plures in signo rationes, non debuissent inchoare in Aquario ipso, qui solum ibi triangulum habet, sed a Saturno cuius est et domus et triangulum, nec in Capricorno e Mercurio, quando in illo nullam rationem habeat. Ecce quomodo de ordine nullam servant regulam quod vero de quantitatis distributione errent, patet primo quia ipsi unicuique stellae tot in signis dederunt terminos, quot unusquisque eorum habet annos maiores, hoc falsum est et non rationale quia Saturni fines sunt numero LVI cuius anni maiores sunt LVII, amplius nulla ratio est quod vitae anni sint tot quot fines numero. Secundo dato hoc, nulla est ratio in particulari quare Saturnus in hoc signo habeat verbi causa in Ariete V, in Geminis VI, nam si in Ariete haberet VI et in Geminis V omnis numerus ex omnibus collectus adhuc servaret annorum debitam quantitatem, ideo quamquam universali collectione posset numerus annorum ex omnibus signis unicuique stellae colligi, idem tamen particulari ratione posset everti, colligendo modo diverso ex Ariete et aliis, ut si in Ariete VI et in Tauro VII e contra fieri posset, et idem numerus adhuc redderent. Quidam autem dixerunt tot fines dari numero unicuique stellae quot sunt illorum ascensoria tempora cuiusque climatis. Hoc confutat Ptolemaeus, primo quia ascensiora tempora signorum non possunt esse tot in omnibus climatibus et aequalia, ut in exemplo demonstrat. Secundo quia fines sunt absque fractionibus et minutiis at ascensoria tempora sunt cum gradibus et minutiis graduum. Fit igitur ut neque ordo neque quantitatis distributio recte colligatur, sic igitur modus Aegyptius nullam habet regulam nullamque rationem. Qua ratione patet error maximus mathematicorum nostrorum temporum, qui omnes eorum praedictiones fundant in finibus Aegyptiis, nam falso constituto fundamento, dilatatur error milies in fine. Et de Aegyptiis finibus haec pauca raptim tetigi, contentus translatione solum quando in illis nulla sit vis neque utilitas.
⟨II.14⟩ XIIII: Modus Chaldaicus
Chaldaicus vero modus et si simpliciorem et maiorem quamdam habeat fidem, tamen non ita sufficienter ad triangulorum quattuor dominatus consequentiam et quantitatis distributionem habere censetur, quare itaque et sine descriptione facile quispiam de eis explicare potest. In primo quidem enim triangulo, Arietis, Leonis et Sagitarii, quod eandem divisionem per signum apud ipsos habet, primus quidem fines accipit primus trianguli dominus, qui est Iuppiter, deinceps consequenter, qui est secundi consequentis trianguli, ut Venus, postea consequenter qui trianguli tertii Geminorum domini sunt, hoc est Mercurius et Saturnus, ultimus vero Mars, qui est quarti tr⟨i⟩anguli dominus. In secundo vero triangulo, Tauri, Virginis et Capricorni, quod etiam per signum divisionem habet, Venus quidem primus dominus accipit primos fines, deinceps Saturnus et etiam Mercurius, post haec autem et Mars, ultimus Iuppiter ipse. Fere autem et in reliquis duobus triangulis idem ordo iam colligi potest. Verum eius trianguli cuius sunt duo domini, dico autem Saturnum et Mercurium, primum quidem iuxta ordinis qualitatem, interdium quidem accipit Saturnus, internoctu vero Mercurius, quantitas vero simplex particularis est quemadmodum diximus iuxta progressionem ordinis primorum. Atque quantitas finium cuiusque unam semper partem demit e primo ordine, distribuunt itaque primo cuiusque trianguli domino VIII partes, secundo VII, tertio VI, quarto quinque, ultimo quattuor, numero videlicet partium XXX signi perfecto. Colliguntur itaque Saturni ex his omnibus interdiu quidem partes LXVI Iovis partes LXXII, Martis LXIX, Veneris partes LXXV, Mercurii quidem interdiu partes LXVI, internoctu autem LXXVIII. Verum horum finium finium] fininm celebriores esse fatemur, qui sunt secundum Aegyptium modum, tum quod consentaneae per Aegyptios codices utili descriptione observati sunt tum quod conveniunt partibus ipsorum finium, ut in omnibus quatenus in genituris ab ipsis per ordinaria exempla accipiuntur. Quamquam suarum conscriptionum neque ordinem ipsorum neque numerum demostratunt, qua ratione fit et rationabiliter, ut ancipitem illum faciant et dubitationem quantum ad ordinem illorum non parvam.
Chaldaici vero quo quidem ad ordinem sectantur dominos triangulorum et ita terminos primos primo trianguli domino tribuunt, secundos domino secundi trianguli, tertios domino tertii et sic consequenter usque ad finem signi semper reliqui trianguli domino tribuendo. Simili ratione et de secundo et tertio et quarto triangulis faciunt, verum ubi domini essent duo ut in tri⟨an⟩gulo Geminorum, Saturnus et Mercurius, Saturno primo tribuunt in diurna genitura, Mercurio vero in nocturna, haec de ordine. Quo vero ad quantitatis distributionem, primo domino partes VIII afferunt, deinde VII semper e primo unam demendo partem donec signum compleatur, ut primo VIII domino, secundi trianguli VII, domino tertii V, domino quarti quattuor, quo videlicet partium numero signum ipsum completur. Hic est Chaldaeorum modus sive regula, cuius tabellam non describit, quia facile propter regulam memoria tenetur. Verum quamquam modus Chaldaeorum facilior sit ac rationabilior, tamen ille Aegyptiorum ab antiquis pluribus temporibus per libros commemoratus est, item et in genituris magis observatus, quamquam contra ipsum faciant rationes dictae, quibus modus ille ambiguus et fallax redditur, ut ait Ptolemaeus. Ex quibus patet Ptolemaeus Aegyptium modum non tenere, sed utrosque confutat afferens primum Aegyptiorum esse magis observatum, hunc Chaldaeorum rationabiliorem. Hos modos raptim cucurri contentus translatione solum, quia in eis nulla est vis nec utilitas, cum Ptolaemeus expresse confutet atque illorum usum prohibeat omnio.
⟨II.15⟩ XV: Regula Ptolemaei de finibus
Invenimus tamen iam in libro quodam antiquo atque pluribus in locis consumpto, qui et ordinis et quantitatis distributionem naturalem atque consonam rationem continebat ipsorum, cum dictis genituris mœrographias atque consoni collectorum numeri inventionem per antiquorum conscriptionem. Et quamquam secundum libri enarrationem pertractatio illa erat valde oblonga atque cum abunda quadam demonstratione, nihil ominus incognita ob libri consumptionem, potuit tamen tandem nobis ipsorum generalem rationem insinuare, conferente ad hoc ipsorum finium tabulari descriptione, praecipue quia in fine libri tabella illa fere illaesa coextendebatur. Forma autem omnis ipsorum adiectionis modo isto se habent. In ordine secundum quodlibet signum altitudines, triangula atque domicilia assumebantur. Stella duas hospitii rationes in signo ipso habente generatim semper praeposita, etiam si malefica sit. Nam ubi ratione hac non significant, maleficae omnes ultimo loco collocabuntur, altitudinum tamen domini primi, deinceps domini triangulorum, demum domiciliorum domini iuxta signorum seriem semper accipiantur, semper praeordinatis duas hospitii rationes habentibus ei, qui in signo unam solam habet. Cancer tamen et Leo, cum luminum domicilia sint postquam luminaribus fines non tribuunt, maleficis distribunt[u]r, ut ordo ipse magis serietur, Cancer quidem Marti, Leo vero Saturno, in quibus ipsis et proprius ordo praeibit. In quantitate vero finium, ut nihil tandem inveniatur secundum duos modos fit aut secundum signi dominum aut secundum eos qui deinceps sunt in quartum usque, beneficiis quidem, hoc est Iovi et Veneri, cuique partes VII, maleficis vero, ut Saturno et Marti, cuique partes quinque, Mercurio vero communis cum sit partes VI, pro complemento partium signi XXX. Dum tamen ipsorum aliqui penitus rationes hospitii non habeant in signo duas, Mercurius enim cum Luna fines habente nullos, partem dominatus accipit eius trianguli quod est Cancri, adiiciatur itaque cuique ita in eodem signo se habenti iis, quae consequenter sunt usque in quartum pars una, quibus puncta superscribantur. Auferuntur vero a reliquis tantum ea, quae duplicibus praeposita erant, frequenter tamen a Saturno, deinceps a Iove, quia motus horum tardior est, sed finium talium expositio haec est. Sunt autem ex horum collectione Saturni quidem partes LVII, Iovis vero LXXIX, Martis LXVI, Veneris LXXXIX, Mercurii LXXVI, totius autem signife[e]ri partes CCCLX.
Ptolemaeus autem asserit se invenisse librum nimis senio affectum, quem vix legere poterat propter multam consumptionem ubi tres hos modos invenit finium, Aegyptiorum, Chaldaeorum et regulam, quam nunc subscripsit, quae quamquam in principio libri erat vix legiblilis, in fine vero quia tabella ubi computati erant, illaesa erat atque epilogus perfectus, tandem regulam et rationem finium invenit. Duo igitur de terminis transigamus ordinem et quantitatis distributionem, quoquidem ad ordinem Ptolemaeus sectatur altitudines, domicilia atque triangula et quaerit in signo utrum stella habeat rationes hospitii duas vel unam, sit ne benefica an malefica. Nam ubi duas hospitii rationes stella in signo habuerit, sive benefica sive malefica sit, semper primos signi terminos accipiet ob iurisdictionum efficatiam. Ubi vero unam tantum, unum solum perquirendum est, sit ne benefica vel malefica stella ipsa, benefica enim praeponenda est generatim quidem in omnibus nisi in Cancro et Leone, nam quia lumina fines non habent loca illorum ambo maleficis tribuuntur, Marti quidem Cancer, Leo vero Saturno propter factionum similitudinem, haec de ordine. De quantitate vero dicamus quod beneficae stellae signi capiunt usque ad partes VII maleficae vero quinque. Mercurius partes VI quod natura sit communis inter maleficas et beneficas, ideo numerum medium nactus est, verum ubi stella plure hospitii rationes habet, non ordine modo sed etiam quantitate praefertur. Augebitur enim ei unus gradus, quem aut a Iove aut a Saturno demet, nam cum hi tardiores sint, minorem terminorum numero gaudent. Illud quoque ne nos praetereat, quod altitudo praeferatur, inde post triangulum, demum et domicilium, haec de quantitate. Ut vero regula haec ordinis atque quantitatis pateat, exemplum capiamus, ut Graecus sine nomine copiose accepit. Aries itaque constituatur imprimis et quaeratur, qui habeant rationes, et invenio Martem et Iovem. Sol enim et si rationem habet, terminos in signo capit nullos, sed quia Mars domicilium, Iuppiter triangulum habet, estque triangulum prius exaltatione et domicilio atque et Iuppiter beneficus, ipse primus assumetur. Postea quaero quis in Tauro rationes habeat et invenio Venerem duas rationes habere, trianguli et domicilii. Ideo assumetur secundo loco, dabimusque in eodem Arietis signo terminos secundos et e Iove pars una demetur et eam Veneri adiiciemus, qua ratione Iuppiter in Ariete partes primas habebit VI, Venus vero VIII. Item eodem ordine accipio Geminos et cum Mercurius plures habeat rationes, capiet in Ariete tertios terminos, cui addo partem unam, quia binas in Gemi⟨ni⟩s habet rationes et aufero illam e Saturno et sic septem partes habebit. Redeo iterum ad Arietem, quia non licet transigere tertium signum, ita enim iubet fieri inquisitionem quod universales anni horae iuxta hunc numerum assignatae sunt, et comperio Martem habere rationem et ita ei partes quinque affero. Saturno vero habenti triangulum in trinis signis ultimum, reliquas partes tribuo quattuor ad complendum numerum XXX, quo signum Arietis constituitur. Haec de Ariete, et de Tauri horiocratoribus agamus. In Tauro Venus cum praesit hospitii rationibus, capit primos Tauri terminos numero VIII, deinceps invenio Mercurium binas in Geminis habere rationes, domus et trianguli, quare capit secundas partes VII, tertio venio ad Cancrum et Iovem invenio, qui cum exaltationem habeat, quae domui et triangulo praeponitur, accipit tertio partes VII, cum neque auferendum neque addendum sit, et cum non liceat Cancrum excedere quia est tertium a Tauro, iterum ad Taurum esset redeundum. Sed cum nulla amplius stellarum praesit, quae non praefuerit, accipio Geminos, in quibus cum Saturnus triangulum habeant, capit partes quattuor atque ultimo quattuor Mars, quod ipse in Cancro triquetrus est, abstuli vero tam a Saturno et Marte tribuendo singulis quattuor propter causam dictam, haec de Tauro. Impleto Tauro venio ad Geminos et pro Tauro accipio Geminos Geminos] Veminos usque in Leonem, quo quidem signorum trinitas servetur, et accipio Mercurium geminas in ipsis rationes habentem, ideo tribuo sibi primas partes VII, deinde ad Cancrum et invenio Iovem et Venerem, Venerem quidem triangulum et Iovem exaltationem habentem, ideo Iovi secundo tribuo partes VII. Inde ad Leonem transeo, et invenio Iovem, qui tantum habet triangulum, sed quia accepit, redeo rursus in Geminos et cum Saturnus habeat triangulum, capit partes quattuor unam auferendo, ac ultimo Mars cum triangulum habeat in Cancro, accipit ultimas quinque. Haec de Geminis, et de Cancro transigamus. In Cancro Mars habet triangulum et humiliationem, ideo capit partes primas sex, deinde in Leone Iuppiter habet triangulum, ideo capit VII quia in trinitate signorum habet exaltationem, ut in Cancro et triangulum in Leone, deinde in Virgine Mercurius habet geminas rationes, ideo accipit partes VII, deinde in Cancro genus habet triangulum, ideo capit partes VII reliquas tres partes Cancri tribuo Saturno, nullam in trinitate signorum habente rationem. Haec de Cancro, et de Leone dicamus, quod Saturnus accipit partes VI, Mercurius VII propter Virginem, inde genus partes VI, Iuppiter partes VI atque Marti reliquas, relicta est igitur a Venere pars una propter humiliationem, quam habet in Virgine, haec de Leonem. At in Virgine Mercurius capit primo VII, genus secundo sex propter additionem Saturni et Martis, quando Saturnus in Libra exaltationem et triangulum habeat, Mars in Scorpio domicilium et triangulum, sed quia Iuppiter in ipsorum signorum trinitate nullam habet rationem, ex eo demo relinquens partes quinque, Saturnus etiam sex propter Libram, Mars ultimo partes VI ob Scorpium, haec de Virgine. In Libra vero Saturnus capit partes VI propter triangulum et exaltationem, Venus quinque propter triangulum quod habet in Scorpio, nam ex ea fit ablatio apponimusque partem unam Saturno Iovi et Marti, nam Iuppiter propter Venerem capit partes VIII propter triangulum et domum, quae habet in Sagittario, ultimo Mercurius propter triangulum accipit quinque, Mars vero reliquas. Et de Scorpio, Mars cum trianguli et domus sit, accipi primo VI, Iuppiter VIII, Venus propter triangulum sumit VII, Mercurius VI quia praecedit maleficum, Saturnus Saturnus] Saturuus ultimas tres, in Sagittario accipit Iuppiter VIII propter domum et triangulum, Venus VI ex ipsa nanque fit additio Iovi, Mercurius V, Saturnus VI, Mars V propter rationes similes. Simili ratione fit de caeteris signis secundum regulam enarratam, quod explicare non oportet, quia tabella ordinem et quantitatis distributionem particulati ostendit, potestque quis idem colligere per eandem rationem, sed circa finem praesentis capitis tria sunt, quae videntur ambigua. Primum cur luminaribus nemo terminos tribut, cui Arabs Ptolomaei interpres respondit, quia habent domicilia et signiferi dimidia, quae regia vocavimus. Graecus forte vult lumina non habere terminos, quia universales domini non merentur dominia partium sortiri, sed dominia totius signi. Secundum vero quia Ptolemaeus praeponit exaltationem ante triangulum et ipsum triangulum ante domum, cuius contrarium fere omnes autumant. Arabs ad pauca respiciens ait Ptolemaeum non locutum esse secundum positionem propriam, quod quidem frivolum est, cum et Porphyrius et Graecus et ipsemet Ptolemaeus hos fines vocet suos inscriptione Graeca, ideo in ordine partium prima est exaltatio, secunda triangulum, tertia domus. At in ordine totorum contra, prima est domus, secunda exaltatio, tertia triangulum. Tertium, ex quo de finibus sunt res modi, quo in operatione utemur? Hermes enim et Dorotheus opinantur cum Aegyptiis finibus, alii cum Chaldaicis, multi cum illis Ptolemaei. Arabs volens concordare hos fingit regulam, quam non nisi stultus ageret, ideo scias quod Ptolemaeus ubique operatur cum finibus suis. Porphyrius et Graecus et omnes Graeci et qui recte praedicere volunt, cum Ptolemaei finibus agunt, haec de finibus.
⟨II.16⟩ XVI: De locis et partibus et primo de dodecatemoriis
Ad huc autem et quidam per minores his particulas potentatus diviserunt, loca atque partes nuncupantes, locumque dicentes dodecatemorii dodecatemorium, hoc est partes duas et mediam, distribuentes etiam dominatum iis, quae deinceps sunt, signis.
Competebat optimo magistro (ut inquit Graecus sine nomine) non tamen vera tradere, sed etiam falsa et inutilia confutare. Qua ratione recte Ptolemaeus cum vera tradiderit, ut domus exaltationes triangula et fines, nunc confutat alia Aegyptiorum praecepta, ostendens esse inutilia et non naturalia et primo de dodecatemoriis. Graece enim dodecatemorion pars est duodecima signi, hoc est partes duae et media, nam XII ducta in duo et medium sunt XXX, quo numero totum signum continetur. Potest autem dodecatemorion graece, latine duodecurium dici a duodenario numero partium totius signi et dominus eius duodecurio, ut a centum centurio et a decem decurio. Invenitur autem duodecurio hac ratione, ut primum duodecurium detur domino signi, verbi causa primum duodecurium Arietis detur Marti, secundum detur domino signi sequentis, ut Veneri, quae domina est Tauri, et ita distribuentes dominatum secundum subcedentiam signorum. Quamquam quidam ignari primum signum dodecatemorium praebeant domino signi, secundum stellae sequenti, secundum situm orbium, ut primum dodecatemorium Arietis detur Marti, secundum Soli qui subcedit in orbe Marti, tertium Veneri quae est post Solem. At Ptolemaeus distribuit dominatum secundum succedentiam signorum ut patet, haec de dodecatemoriis.
⟨II.17⟩ XVII: De monomœria
Alii vero secundum alias quasdam irrationales ordinationes, partem rursus singulam ab initio stellarum unicuique consequenter per ordinem Chaldaicorum finium distribuentes.
Nunc secundo quod monomœria, quae et latine solipartia dici potest, declarat. Cum enim signum quodlibet in XXX partes dividatur etiam quodlibet XXX monomœrias habet, quaelibet enim XXX signi monomœria est. Monomœrius vero sive solipartius planeta est, qui dominus est trianguli signi, verbi causa prima Arietis pars est primum monomœrium Arietis. Monomœrius illius est primus trigonocrator Arietis utpote Sol, secundus monomœrius est trianguli secundi trigonocrator, hoc est Tauri, et sic deinceps, ut Chaldaei Chaldaei] Ghaldaei de finibus loquebantur. Dorotheus vero (ut autor est Graecus) primum Arietis monomœrium tribuit domino signi ut Marti, secundum vero domino secundi signi scilicet Tauri, videlicet Veneri, et ita consequenter secundum ordinem, quem servabant Chaldaei de triangulis circa fines, haec de monomœriis.
⟨II.18⟩ XVIII: Confutatio eorum
Verum quae persuabilem et non naturalem sed inanis gloriae rationem habent dimittemus. Illud vero fide dignum existens, non omittemus, quod et dodecatemoriorum et monomœriorum principia ab aequinoctiis atque tropicis punctis rationabile est facere, cum autores hoc ipsum maxime demonstrent, quia naturas et potestates et habitus ipsorum ex praedemonstratis videmus a tropicis et aequinoctiis principiis et non ab alioquodam causam habere. Aliis enim suppositis principiis, aut nullatenus naturis eorum uti ad initia cogemur, aut utentes, intercipere, praevaricatis atque alienatis, quae potestates ipsis custodiunt, zodiaci intervallis.
Stellae mutant nos mediante aere, quum enim aerem mutant, etiam et nos alterant. Aerem enim sensibiliter mutant potissime, quoties ad alterum quattuor punctorum accedunt, ut in Sole maxime constat. Ipso enim intrante vel Arietem aut Cancrum vel aliud tale, manifeste aer mutatur et cum stellae sint imbecilliores aut pollentiores quum sunt in earum auctoritatibus vel in oppositis locis, iure fit ut omnis stellarum auctoritas, aut essentialis aut ascitintia, incipere debeat atque regulari ab altero quattuor punctorum, qua ratione domicilia planetarum regulam habent e domiciliis luminum, lumina autem e tropicis domicilia habere ceperunt. Itemque exaltationes stellarum quinque ab exaltationibus luminum moderantur, hae vero ab aequinoctio ceperunt, ut ab Ariete. Triangula quoque per divisionem omnis signiferi in tris circulos constituta sunt in signis. Fines vero per caeteras auctoritates et ordinati et distributi sunt. Recte igitur Ptolemaeus omnes stellarum iurisdictiones asserit habere initium ab aliquo quattuor punctorum, sive sint essentiales sive ascititiae, sed cum dodecatemoria et monomœria nullum habeant ex illis initium, recte vana et non naturalia vocat, quibus etiam patet illud quod de decanis sive faciebus dicunt recentiores esse vanum et non naturale. Multo etiam inanius id quod de novenariis asserunt et falsissimum quod de gradibus tradunt, nullibi enim Ptolemaeus hos fœmininos illos masculinos, hos lucidos illos tenebrosos, fumosos hos illos vacuos, puteales hosce aezmaticos illos, hos fortuna augentes illos competentes, et caeteros tales accepit, haec enim nec naturalia nec rationabilia sunt, sed (ut inquit Ptolemaeus) habent vanam obstentationem. Sunt qui in signis signis] siguis alias fingunt partitiones, quas sortes vocant, alii partes ut Aegyptii, qui sortes cunctorum propemodum infinitas consueverunt capere. De quibus non parva dubitatio exoritur, quando alii illas utiles esse contendant, alii vanas, ut Ptolemaeus tertio Apotelesmatum libro capite tertio. Verum ne a tanto quaesito vacuis manibus recedamus, quid de partibus sensere alii et quid Ptolemaeus afferramus, quidam igitur partes omnes inter sortilegia reponunt, nihil pendii esse aliquid affirmantes, argumento videlicet quod ubi numerus graduum desinit, neque stella est neque lumen neque aliqua naturalis qualitas, nisi fortasse casu id eveniat, et hi fuerunt Chaldaei, ut Porphyrius autor est. Hermes omnium planetarum sortes esse colligendas approbat in eo libro, cui titulus est Panareto, ubi Solis partem agathon daemona, hoc est bonum daemonem daemonem] daemonme vocat. Iovis vero nicen, hoc est victoriam, Veneris herota, hoc est amorem, Martis tolmam, id est audaciam. Saturni nemesin, hoc est accusationem sive invidiam. Paulus vero Alexandrinus iis partibus, quas Hermes observavit, quattuor tantum adiicit partem videlicet filiorum, fratrum, coniugii atque parentum. Aegyptii (ut autor est Graecus sine nomine in comentationibus Libri apotelesmatum tertii) partes infinitas colligunt, ut cicerum, fabarum, lentis, ordei, ceparum et caeterum rerum id genus. Argumento quod quum duo planetae eandem rem significant, distantia etiam, quae inter eos est, est] cst eandem rem significabit, verum haec ab horoscopo supputanda est, quando horoscopus omnis rei principium sit. Sed omnia haec vana sunt, ut Ptolemaeus inquit, nam nullam concedere partem, est et contra observationem antiquorum Petosiris videlicet et Neocepsi, in quos fere (ut Maternus inquit) omnis astrologiae laus referebatur et contra rationem, nam orientem gradum, quem horoscopum vocant antiqui, Soli ipsi respondere ferunt, et quia Luna est luminare alterum et nocturnum, consentaneum est ut alter sit Lunae horoscopus, ea videlicet ratione Lunae respondes, qua oriens gradus Soli, propterea hunc tantum distare aiunt quantum Luna distat a Sole vel contra Sol e Luna. Hunc locum clerontychen, hoc est constitutionem fortunae, vocat Ptolemaeus, cuius rei forsitan causa est quia duos quasi horoscopos fecerunt, alterum solarem, alterum lunarem. Solari quidem animi atque corporis sortem ascripserunt, lunari vero externarum rerum, ut a primo nos ipsi, a secundo quae nostra sint fatum sortiamur. Quare lunaris horoscopus fortunae constitutio nuncupata est, qua ratione fit ut una tantum, sive pars sive sors sit et non tot, nam haec fortunae pars ut horoscopus Lunae inventus est, caeteris nullus respondet horoscopus, igitur nulla sive pars sive sors. Patet quoque ab horoscopo esse supputandam, nam ut e lumine Solis est Lunae vis, sic e Solis horoscopo erit illa Lunae. Item etiam patet cur e Luna in Solem per praecedentia signa vel (quod idem est) e Sole in Lunam per sequentia numerus semper colligendus, nam ut e Sole Sole] Solc semper est diurnus horoscopus, sive inter noctu sive interdiu, sic semper e Luna nocturnus erit, sive inter noctu sive interdiu, colligitur autem Lunae constitutio, ut Ptolemaeus praecipit in Apote⟨le⟩smatum libro, sive internoctu sive interdiu. Hac ratione, ut partes sive gradus e Sole in Lunam reperti colligantur, et numerus ille proiiciatur ab ascendente per succedentia signa, et ubi numerus definit ibi est fortunae pars, sive sortis constitutio sive sors ipsa, et horoscopus Lunae aut (quod idem est) addantur supra gradus collectos, qui erant inter ambo loca. Gradus videlicet, qui sunt ab initio signi ascendentis et productum proice ab ascendente sive ab initio signi ascendentis, dando cuilibet signo partes XXX et ubi numerus desinit, ibi constitue partem fortunae. Verbi causa, teneat Sol in genitura VI partem Piscium, Luna XIIII Geminorum, ascendente videlicet X Arietis parte, numerus partium e Sole in Lunam inter noctu, interdiuque per subcedentia signa erit XCVIII, quibus addo partes X, quae sunt a principio ascendentis usque ad partem horoscopantem, erit numerus ex additione productus CVIII, quem numerum ab initio Arietis proiicio de XXX in XXX et ubi desinit numerus, hoc est in XVIII parte Cancri, erit sortis locus. Verum animadversione dignum de decreto Ptolemaei non esse colligendas partes temporum, sed quos gradus aequales vocant, quae sunt partes signiferi nulla ratione habita ad tempora ascensoria, has enim partes ubique Ptolemaeus moiras vocat, quibus signifer ipse per CCCLX dividitur. Itemque illud non praetereundum est, quod aliquando unusmet gradus est horoscopus solaris et horoscopus lunaris sive sortis locus, quando videlicet in genitura ipsa Luna cum Sole partiliter coniungitur, tunc enim gradus geniturae horoscopans est Solis et Lunae, hoc est partis fortunae, nam cum nulla sit luminum intercapedo, nulla quoque erit horoscoporum differentia, qua ratione unus erit et idem utriusque horoscopus. Sic igitur patet de partibus quid sentiendum sit, hanc enim determinationem brevibus affert nobis Graecus Graecus] Graecns sine nomine in Libro apotelesmatum tertio capite tertio, dicens non simpliciter sortes increpavit Ptolemaeus, sed indemostrabiles, cum ipse capiat demostrative dictam sortem. Haec de locis et partibus et consequenter de secundo libro.