PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 41r

Facsimile

do quamvis non ad ipsas sit signorum, in quibus continentur similitudo, est tamen ad eas, quae earundem sunt factionum, facta quidem de longinquo magis sic mutua receptione, communicante tamen et secundum talem modum similitudine ipsa. Veluti quum in alienis ac contrariae factionis locis deprehendentur, multum dissolvitur peculiaris ipsarum potestatis, aliam quandam naturam mistam complexione secundum dissimilitudinem continentium signorum perficiente.

Tertia opulentia est gaudium, quod graece chara e verbo chaero, latine gaudeo sive laetor dicitur. Dicuntur igitur stellae gaudent, quando servata aliqua inter eas differentia et intercapedine, in alienis inventae sunt domiciliis, non usque quaeque alienae fuerint a locis, sed communicaverit factione ut cum Venus in domicilio Martis inventa fuerit, et e contrario Mars in domo Veneris, nam sic inventae gaudere dicuntur quia eiusdem sunt factionis Venus et Mars, ambo enim nocturni simili ratione si Iuppiter in domo Saturni et e converso Saturnus in domo Iovis. Verum non una ratione est planetarum gaudium, nam quum multiplex sit dignitas, ut domus, triangulum, exaltatio, et fines. Secundum omnes has possunt gaudere, licet potissimum secundum rationes domicilii, et quia communicatio stellarum, quae est gaudium, est quando fuerint stellae ipsae distantes, sed mutuo se receperit simili factione interveniente. Erit igitur stellarum tristitia et dissolutio, quando in contrariis factionis locis fuerit omnino differentibus, ut Venus in domicilio masculino Saturni, Saturnus in fœminino Veneris, nam cum Venus et Saturnus contrarii sint et locis contrariis constituti, dissolvi dicuntur et contristari. Haec pauca de his tradit Ptolemaeus.

⟨III.4⟩ IIII: De applicationibus, de fluviis aliisque potestatibus

Generatim quidem praecedentes ad sequentes applicari dicuntur, defluere vero sequentes a praecedentibus, inter quascunque inter media distantia oblonga non sit. Assumitur autem hoc sive corporaliter sive secundum signatarum figurarum radium illud eveniat. Nisi quod ad per ipsa corpora applicationes et defluvia et latitudines ipsorum observare utile est, quatenus solae ipsae applicationes medii signiferi circuli ad easdem partes inventae recipiantur. Ad eas vero, quae per configurationes sunt, supervacuum, amplius hoc fit omnibus semper radiis ad eadem, hoc est ad centrum terre, latis, et similiter undique committentibus.

Quarta stellarum hitudo est quae graece dicitur synaphe et aporroia, latine applicatio sive attactus et defluvium sive separatio, quamquam Porphyrius superiori lectione per synaphen coniunctionem et per aporroiam adhaerentiam audierit, nos vero magis ad Ptolemaei mentem per synaphen applicationem et per aporroian defluxionem volumus. Animadvertendum igitur esse planetam levem et ponderosum, levis est quem celerem vocant, ut Iuppiter respectu Saturni, Mars respectu Iovis et Saturni, Venus respectu Martis, Iovis et Saturni, Mercurius vero respectu Veneris, Martis, Iovis atque Saturni. Ponderosus autem sive gravis is ille est, qui tardo motu movetur, ut Saturnus respectu Iovis et Iuppiter respectu Martis et in caeteris idem, qua ratione evenitur levis applicet se ponderoso eque ponderoso defluat. Erit igitur applicatio sive attactus, quando levis petit corpore vel radio coniuctionem ponderosi, dummodo non praecedat ponderosum magna distantia, defluit vero quando separatur a ponderoso infra certum intervallum, coniuctio vero radio vel corpore est quando pari partium numero in signis collocantur. Exemplum sit Sol in Arietis parte XVIIII, Saturnus in Librae parte XX, tunc Sol petit partilem Saturni diametrationem per radios, at si Sol sit in XIX Librae, peteret coniunctionem per corpora, idem Sol. Exemplum separationis sit Sol in Arietis parte XX, Saturnus in Librae parte XIX, erit enim separatio per radios, per corpora vero si eodem in signo Librae Sol sit, sed partibus XX Saturnus XIX. Porphyrius (ut mihi videtur) facit differentiam inter separationem sive adherentiam et defluxionem sive defluvium, vocat enim adhaerentiam sive separationem collesin, ac defluxionem aporroian, aporroian] aporrioan est autem collesis quoties levis separatur corpore aut radiis, sive petat alium sive non.