Secundo vero ex habitudine, quam ad ortum habent, nam culminantes aut ad cœli culmen assurgentes, primo validissimae sunt. In ortu vero constitutae aut ascendentes ad ipsum sunt, secundo validae et magis quando in ortu sunt sive aliter orientali loco configurentur, minus vero in imo terrae. Imbecilles vero omnino erunt, quando harum rationum nullo in themate constituuntur.
Ultimo docet Ptolemaeus quando stellae sint validissimae et quando imbecilles. Est enim graece valor sive pollentia dynamis, quae erat sexta pollentia in ordine, quam recentiores fortitudinem vocant. Dynamis enim graece est latine tum potentia tum vis potestasque etiam et fortitudo, nunc valor aut pollentia dicatur. Nanciscuntur autem stellae pollentiam sive valorem dupliciter, aut per habitum ad Solem aut per habitudinem ad ortum. Per habitum ad Solem quidem, quia orientales et auctae motu validissimae sunt, per habitudinem vero ad ortum, quia culminantes aut orientes pollentes sunt, iis contrariis constitutae rationibus imbecilles perhibentur. Animadversione dignum quod tres supremae stellae, ut Saturnus, Iuppiter et Mars, iuxta aequales motus supputando crescunt in motue tempore, quo exeunt radios usque in sexangulum cum Sole. Hinc ad quadrangulum imminuuntur e quadrangulo usque ad diametrationem sunt omnino repedantes, etiam usque ad aliud quadrangulum sinistrum repedant. E quadrangulo sinistro usque ad sexangulum, motu sunt imbecilles, hinc ad coniunctionem, motu celeres. De Venere et Mercurio diximus iam, itemque animadvertendum (ut Graecus sine nomine ait) loca sic ordinari, ut primo sit cœli medium, secundo ortus, tertio imum, quarto occasus. Post haec sunt ascensiones, ut post occasum primus sit locus cœli medii, secundus horoscopi, tertius subterranei, quartus occidui. Post haec sunt triangula horoscopi, ut post ascensionem occidentis sit locus dextri trianguli primus, deinde sit locus sinistri. Stella itaque duabus rationibus nacta est valorem et ab habitudine ad Solem et ab habitudine ad ortum, modo quo explicavit Graecus, sed quia iurisdictiones et pollentiae explicatae sunt ad electionem dominatoris, quaedam addamus de dominatu et primo de cohospitalibus planetis, qui graece (ut Porphyrius ait) synœcodespotes dicuntur. Cohospitales igitur planetae dicuntur, quando idem signum est huius domicilium, illius exaltatio, ut Mars et Saturnus in Capricorno. Alii vero (ut Porphyrius ait) volunt planetas chospitari, quando idem signum est huius quidem domicilium, illius vero triangulum ut exemplis patet. Verum ut Porphyrius est autor, dominus domus, qui graece est œcodespotes, dominator, qui graece est cyrios, et praedominator, qui graece est epicratetor, differunt, quemadmodum nauclerus et gubernator differunt, ideo de iis per ordinem transigamus. Alii simpliciter in diurna genitura Solem praedominatorem esse asserunt, in nocturna vero Lunam. Porphyrius tamen diligentius sic inquit, in diurna quidem genitura Sol si ad subsolanum ascendit, ipse praedominatum nanciscetur, declinante vero Sole in liba, si Luna sit in subsolano, illa praedominatum nanciscetur, si superascendat ad horoscopum, at ambobus ad liba declinantibus, horoscopus praedominantum assumet. In nocturna vero genitura si Luna ipsa ad subsolanum assurget, ipsa praedominatum habebit, si vero ipsa in liba declinet, Sol accipiet, etiam si sub terra sit, dummodo ad horoscopum feratur. Si vero ambo sub terra sint ipsis cuspidantibus aut ascendentibus ad cuspides, Luna praedominatum sortietur propter factionem quam habet in nocte, si vero haec declinet, ille aut cuspidet aut asscendat, ille erit, at si ambo declinent, horoscopus tunc obtinebit, haec de praedominatore qui et dominus figurae seu geniturae dicitur. Quando vero habes figurae dominum sive praedominato