PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 41v

Facsimile

At aporroia est quando separatur et alium ponderosum petit, ut Luna sit in Scorpii parte XX, Saturnus in eiusdem parte prima, Iuppiter in eiusdem parte XXV, tunc Luna defluit e Saturno in Iove. Item sit Luna in Scorpii parte XX, Saturnus in Aquarii parte prima, Iuppiter in Leonis parte XXV, tunc Luna e quandrangulo Saturni defluit in quadrangulum Iovis, sed quia Ptolemaeus voluit haec fieri certo intervallo inter stellas constituto, quantum debe at esse intervallum eiusmodi, non eodem modo loquntur. Auctores recentiores Arabes expositorem secuti volunt illud colligi ad mensuram dimidii corporis, ut Iuppiter seperari dicitur infra spacium XII partium, quia eius corporis dimidium continet partes XII Venus infra partes VIII simili ratione, sed ubi Iuppiter pluribus XII partibus e Saturno distaret non amplius in separatione aut defluxione esset, sed in nulla habitudine et in caeteris eodem modo dicatur. Porphyrius vero vult in quinque stellis intervallum illud esse non pluribus tribus partibus constituendum, quo partium numero nulla quinque stellarum uno die movetur, in Luna vero XII partium illud assignat, quo partium numero uno die Luna moveri potest. Graecus vero sine nomine in commentatione huius loci sumit intervallum illud non esse una ratione in omnibus, ser pro mensura motus diurni planetae celerioris. Durat enim vis coniunctionis uno die, igitur spatio quod levis peragrat uno die, igitur Iuppiter coniungi Saturno dicitur infra spatium quod uno die peragrat infraque tantumdem defluere seperari sive adhaerere ut quoniam Iuppiter uno die minutis movetur fere quinque, coniungi dicetur quando non pluribus quam minutis quinque distat a Saturno. Erit itaque vis coniunctionis Iovis et Saturni infra spatium X minutorum, quando ipse uno die ante et uno retro fere X minutis movetur, et tanto portionum sive minutorum numero coniunctio partilis dicitur. Defluit vero quando ultra quinque seperatur minuta, quia sic e coniunctione dicetur seperari et totidem minutis applicat, igitur e quinque ad X ante vel post defluere vel applicari dicetur. In Marte vero vis coniunctionis erit XXXII minutorum ante et totidem retro, hic ad gradum unum et minuta quattuor ante vel retro erit vis applicationis vel seperationis, quia Mars uno die minutis circiter XXXII movetur, in Sole, Venere et Mercurio vis coniunctionis erit minutorum LIX ante et totidem retro, hoc est infra spatium duorum graduum fere. Hic hoc est ab uno gradu ad duos erit applicatio vel seperatio in Luna vero XII graduum ante et XII retro, quia tanto partium numero uno die movetur, hic ad tot erit applicatio vel separatio. Ptolemaeus rem omisit indecisam ideo expositores differunt, supputatores vero coniunctionem volunt partilem usque ad minutum horae secundum motus fieri, inde dici seperationem vel applicationem. Usus tamen Ptolemaeus ut mihi videtur et salvo tamen semper meliori iudicio, ita est quod vel iudicium fit per coniunctionem propter thema coniunctionis vel propter thema alterius rei principii, ut geniturae vel alterius eiusmodi. Siquidem praedictiones sunt per coniunctionem propter thema coniunctionis Ptolemaeus in Libro C enuntiatorum enuntiato LXII inquit, cum minutum coniunctionis principium facies, potes de mutatione aeris in mense illo iudicare, graece minutum leptor dicitur, non quidem signi sed temporis. Qua ratione fit ut tanto cœli spatio coniunctio constet quanto motus est per unum minutum, quod in singulis supputare facile est, ultra minutum temporis applicatio vel defluxio agitur. At si coniunctio est propter coniuctionem propter natale thema vel alia huiusmodi, coniunctio partilis est per gradum applicatio vel seperatio a gradu usque ad quinque. Nam apud Ptolemaeum locus domicilii thematis est per quinque ante et quinque retro, ut horoscopet quinta Arietis pars, si Saturnus est in prima Arietis parte, intelligitur esse in horoscopo, et si in X etiam in horoscopo. Verum fortis et pollens applicatio sive adhaerentia adhaerentia] edhaerentia et defluxio sive seperatio est secundum tres partes, nam tanto partium numero durat vis cardinis, ut vis ortus, culminis, occasus et imi, qua ratione evenit ut stellae dicantur corpore vel figura iunctae quoties in una signi parte sint corpore vel radiis. Applicatio vero pollens et separatio tribus partibus ante et tribus post, quo partium numero est vis cardinis apud omnes. Applicatio vero et seperatio aliqua est quinque ante et quinque post, quo partium numero est vis loci sive domicilii in themate. Petere vero coniunctionem est quando planeta incipit orbem corporalem vel splendoris intrare, hoc est quando non distat plus medietatibus ipsorum corporum, verbi causa sit Iuppiter in Arietis parte XII. Venus vero parte prima Arietis, petit corporalem Iovis coniunctionem, si vero sit a Capricorni parte prima esset, peteret radialem coniunctionem, simili ratione et in caete