lenta efficitur. Sunt hae numero VI, prima est vultispectio sive facies, secunda solium sive facula, tertia gaudium, gaudium] guadium quarta configuratio sive coniunctio, quinta quiditas, sexta potestas sive pollentia. Et de prima transigamus, haec graece est prosopon, latine facies sive vultispectio, barbare almuega, est autem non una ratione quando sit et lunaris et solaris, quamquam Graecus sine nomine dicat quod faciei proprietas dicitur, cum planetae inventi fuerint in signis, quae talem servant ad lumina ambo simul distantiam, quam domicilia cum domiciliis. Verbi gratia Mercurius si in secundo signo sit a Sole et in XII a Luna per subcedentiam computando, Venus in III a Sole, in XI a Luna simili ratione, Mars in IIII a Sole in X a Luna, Iuppiter in V e Sole, in IX a Luna, Saturnus in VI e Sole in VIII e Luna ipsa. Erunt enim tunc planetae in facie luminum, quia in signis, quae talem ad lumina habent distantiam, qualem domicilia luminum ad domicilia ipsorum. Itemque e Luna orientales, hoc est orientes ante Lunam, e Sole occidui, hoc est occidentes post Solem. Alii vero (ut Porphyrius inquit) aiunt geminum esse prosopon et ad Solem et ad Lunam, asserentes posse planetam alterum luminum vultispicere, hoc est esse in facie alterius, etiam si non sit in facie amborum. Lunaris quidem semper est quando planeta praecedit Lunam et oritur ante Lunam, solaris vero quando sequitur Solem et oritur et occidit post Solem. Graecus vero vult prosopon esse planetae, quando ad utraque lumina servat eam rationem, quam eius domus ad illorum domicilia servat, quod Ptolemaeus hac in parte aperte sentit, et hanc teneo quicquid Porphyrius velit. Vis vero prosopi sive faciei est quanta est vis domicilii, cum cum] cnm enim stellae quinque sortitae sint rationem domicilii per distantiam et figurationem ad lumina, evenit rationabiliter quod si planetae in genitura fuerint ad lumina in simili ratione, in qua sunt domus cum domibus, ut sint acsi in domiciliis collocentur, quando omnis virtus stellae sit per rationem, quam ad Solem habet. Quae ratio etiam docet, ut stella ad utraque lumina rationem habeat talem, non ad alterum tantum haec de facie.
⟨III.2⟩ II: De faculis et soliis caeterisque id genu[u]s
In faculis vero propriis atque soliis caeterisque id genus esse dicuntur stellae, quando duobus vel pluribus dictorum modorum iis ipsis locis conveniunt, in quibus constituuntur. Potestate namque earum ad agendum tunc maxime adaucta propter similitudinem et coactionem unigeniae ipsorum continentium dodecatemoriorum proprietatis, proprio in solio constitui atque splendescere dicuntur.
Secunda opulentia est quae graece lampene, hoc est facula sive sedes argentea splendida dicitur aut thronus, hoc est solium. Videtur autem Ptolemaeus confundere nomina vocans indifferenter lampenen pro throno et e contrario, et tunc ait stellas esse in thronis sive lampenis, quando in signis, in quibus sunt plures rationes habent, hoc est duas vel tres dictarum, ut quod sint in domo et triangulo vel huiusmodi. Sunt autem dictae rationes quattuor iurisdictiones et facies, nam quando planeta est in facie et cum hoc in signo, in quo est habet rationem domicilii vel trianguli, tunc in throno vel in lampene esse dicitur, quia habet in loco, in quo est rationem et almuegam, et sic rationes ad minus duas. Verum Graecus ait haec e principium locis esse translata, modo principes habent lampenen, hoc est sedem auream vel argenteam, in qua dum sedent, lucent ut fax et habent solium sive thronum, hoc est sedem ligneam sed regalem. Ita stella quando est in almuega et in signo in quo est rationem habet, tunc est in solio, hoc est in sede lignea. Habet enim tunc duas rationes tantum, ut almuegae et hospitii, quando vero est in almuega et in signo in quo est habet plures rationes, tunc est in lampene, facula, splendore sive sede argentea, nam tunc habet tres rationes almuegae et duas rationes hospitii, haec de faculis et talibus.
⟨III.3⟩ III: De gaudio
Gaudere vero ipsos dicunt, quan