PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

〈Commentum Cracoviense in Quadripartitum a. 1463〉

Memmingen, SB, 2º 2,34 · 143v

Facsimile

Thauri. Quartum autem quod est inter oriens oriens] orientem I et septentrionem concordat cum trigono Geminorum. Et quartum huic oppositum, quod est inter meridiem et occidens, occidens] et occidentem I concordat cum trigono Cancri. Unde quartum quod est inter septentrionem et occidens totum est habitatum et est in parte provinciarum que dicte sunt Calicogalacie et generaliter dicte dicte] sunt add. I Europa. Hoc equidem quartum est insula una quam comprehendit Mare Occidentale ex parte occidentis et septentrionis et Mare Romanum ex parte meridiei et orientis. Et hee provincie sunt in hoc quarto: Citulopia, Roma, Belliquia, Constantinopila Citulopia, Roma, Belliquia, Constantinopila] Citucopia, Reliquia, Roma, Constantinopola I et harum provinciarum termini. Quartum autem oppositum huic, quod est inter meridiem et oriens, et est et est] om. I in parte provinciarum que sunt dicte sunt dicte] inv. I Mequia Orientalis et generaliter Azia Maior. Et eius provincie sunt: Arabia, India Maior et Parsia. Et quartum quod est inter septentrionem et oriens est in parte provinciarum que dicte sunt Cafonia et generaliter dicitur Asia Minor. Provincie eius sunt: Bithinia, Nicomedia, Nicomedia] Nichomedia I Frigia, Cilicia. Et quartum quod est huic oppositum, quod est inter occidens occidens] occidentem I et meridiem, est in parte provinciarum que dicte sunt Mequia Occidentalis et nomine generaliter dicitur Linon apud Ptholomeum, aput communes autem cosmigrafos Affrica nuncupatur. Hec equidem quarta Hec equidem quarta] Hoc equidem quartum I est insula una quam comprehendit Mare Occidentale a parte occidentis et meridiei, Mare Affrice ex parte septentrionis et brachium Maris Rubei Rubei] Rubri I ex parte orientis. Provincie ibi site sunt: Egiptus, Ethiopia, Brachia, Affrica, Affrica] Affria I Thange Thange] Tange I et omnes nationes nigrorum.

Et hiis quartis triplicitates modo predicto triplicitates modo predicto] modo predicto triplicitates I attribute sunt quantum ad particulares influentias que ex moribus et consuetudinibus ac variis inclinationibus habitantium in dictis quartis deprehense sunt. Gubernatur itaque unumquodque quartum a trigono sibi appropriato, demptis dumtaxat partibus cuiuslibet quarte vicinis medio totius habitationis sive punctis ubi linee dividentes terram habitabilem in partes quatuor se intersecant, quoniam in talibus partibus morantes a duobus trigonis oppositis diriguntur et gubernantur, videlicet a trigono illi quarto attributo et a trigono quarti oppositi promiscue, ut partes partes] parte I quarti de Europa que sunt vicine intersecationi linearum predictarum gubernantur a trigono proprio et a trigono quarti oppositi, scilicet illius de Asia Maiori, et est trigonus Thauri. Sic igitur in quolibet quartorum predictorum dominantur planete eidem attributi attributi] attributo I quarto, demptis locis demptis locis] demptis locis add. I que sunt in medio totius habitationis quia in talibus habent participationem omnes planete. Et in illis locis que sunt circa medium totius totius] habitationis add. I cuiuscumque quarti fuerint dominantur planete quarti oppositi, ut dictum est, et Mercurius cum eis eo quod ipse est nature commixte, ut trigonus qui est inter meridiem et occidens. Pars illa que est circa medium totius habitationis, ut circa Iherusalem, gubernatur a trigono Cancri et eius dominis, scilicet Venere et Marte, et a trigono Geminorum quia quia] qui I est trigonus quarti oppositi et a dominis eius, scilicet Iove et Saturno, et participationem cum eis habet Mercurius. Alie autem partes illius quarti gubernantur solum a trigono sibi appropriato et a dominis, dominis] eius add. I scilicet Venere et Marte. Et propterea propterea] propter hoc I habitantes in istis provinciis sunt magne fornicationis et viri utuntur pluribus mulieribus, mulieres autem cohabitant multis viris, et communiter regnant regnant] regnat I inter eos frater