PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Gerard of Cremona, 〈Commentum in Quadripartitum〉

Oxford, BL, Digby 57 · 165r

Facsimile

Capitulum 10 de spacio vite

Sensus huius litere est quod vita continuatur et durat per loca ⟨ylegiorum⟩ ylegiorum] plegiorum Od et per planetas eadem loca disponentes, id est in eisdem locis maiorem dignitatem habentes. Et loca vitam abscindentia sunt loca planetarum contrariorum ylegiorum, unde convenit ut quantitas vite sit tanta quantum est inter yleg et locum interfectoris sive abscisoris de gradibus equinoctii; linea enim equinocialis est que facit continuare et durare omnem ⟨generacionem⟩. generationem] gnerationem Od Et linea zodiaci facit generationem et corupcionem. Loca alhyleget sunt illa loca in quibus convenit planeta dispositor ipsius alhyleg cum ⟨loco⟩ loco] loca Od alhyleget: sunt signum ascendentis, quod est a 5 gradibus qui sunt supra orizontem usque ad 25 gradus qui sunt sub orizonte de ascendente, et (nota) domus que est in dextro ascendentis et in sextili eiusdem, et medium celi que est in quarta eius super terram, et (nota) domus que ⟨est⟩ in trino ab ascendente, et septima domus que est in oppositio⟨ne⟩ ascendentis. Unde divisio domorum est ut fuit qualibet domus 30 graduum quorum 5 precedent locum initii domus et 25 gradus sequuntur initium domus // In ordinatione tamen 12 domorum quis earum sit ⟨maioris⟩ maioris] maiorum Od virtutis est 10 domus omnibus preferenda quia totum virtus eius est apparens super terram equaliter sine aliqua perturbatione // Deinde ascendens // Deinde undecima // Deinde occidens // Deinde 9 domus. Et iam prius dicta sunt loca alhileg: post 9 domum est 4 maiorem posse et virtutis forcioris // Deinde 5 // Deinde 2a // Deinde 8a