PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Gerard of Cremona, 〈Commentum in Quadripartitum〉

Oxford, BL, Digby 57 · 166v

Facsimile

ipse sit elongatus ab ascendente et denominabimus eas de 12 que verbi gratia sint 6 scilicet medietas et talem partem ⟨minuemus⟩ minuemus] invenimus Od de partibus horarum gradus planete scilicet medietatem et remanebit alia medietas, et secundum numerum graduum huius medietatis residue addemus vel minuemus annos. Et secundum hoc cum venerimus ad punctum occidentis id est si fuerit planeta in occidente hora nativitatis vel addet vel minuet eo quod elongatio eius ab oriente est 12 hore quas cum minuimus de 12 nihil remanebit ita nihil accipiendum est de partibus horarum gradus planete secundum quod addat vel minuat et hoc est quod dicit litera. Et hoc idem voluit Haly qui hunc locum exposuit qui dixit secundum longitudinem planete ab occidente ex 12 horis accipiendum est de partibus horarum gradus planete et secundum illas partes addat vel minuet et hoc secundum ⟨4⟩ 4] om. Od numeros proportionales quorum primus est longitudo planete ab occidente hora nativitatis. Que verbi gratia sit 4 et ab oriente 8 et 2 ⟨secundus⟩ 12 et tertio quantitas addicionis vel diminu⟨cioni⟩s et hec est ignota; et quarto partes horarum gradus planete ⟨multiplica itaque primum scilicet 4 in quartum scilicet in partes horarum gradus planete⟩ multiplica itaque ... planete] om. Od que verbi gratia sint ⟨12⟩ 12] 12a Od et aggregatum divide per secundum scilicet per 12 et tunc exibit tertius qui erat ignotus scilicet quantitas addicionis vel diminucionis que addenda est vel minuenda ab annis quos dat hyleg. Et secundum hoc exemplum essent 5 anni et due tertie anni. Sed primum ita reperies scilicet longitudinem ab occidente accipe ascensiones que sunt a gradu planete usque in orientem hora nativitatis quas ⟨divide⟩ divide] deinde Od per partes horarum gradus planete et exibunt tibi hore quas minue de 12 et residuum est longitudo planete ab occidente.

Ex sextilibus. Id est ⟨radiationibus⟩, radiationibus] radiciacionibus Od id est sextilis ⟨radiatio⟩ radiatio] radiciacio Od Saturni et Martis aliquando interficit scilicet tunc cum ipsa planeta et hileg sunt in signis obedientibus aut aspicientibus aut equantibus in fortitudine sed que ⟨sint⟩ sint] sunt Od hec in primo libro ⟨dictum est⟩ dictum est] dicta sunt Od // Id est cum eadem fuerit longitudo alhileg et ⟨infortuna⟩ infortuna] in fortitudine Od ab aliquo puncto solsticiali vel equinoctiali // Scilicet sextilis et hoc erit cum fuerit in domo aut exaltacione ⟨aut triplicitate⟩ aut triplicitate] om. Od vel termino malorum vel respicietur a malis. Dicit Haly quod ex hiis verbis habetur quod directio debet fieri per gradus ascencionum et non per gradus equales, quem si fieret per gradus equales non diceret hoc. //

Interficiet locus Solis quandoque. Ideo dicit