PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Gerard of Cremona, 〈Commentum in Quadripartitum〉

Oxford, BL, Digby 57 · 165v

Facsimile

Deinde 3a // Deinde 12a // Deinde 6 sicut sequuntur in figura. Item 4 res principales sunt alhileg sive signatores vite que sunt Sol, Luna, ascendens nativitatis et pars fortune. Et planete dispositores sunt maiorem vim habentes in locis istarum 4 rerum, unde quando principalis alhileg non est aptus ad disponendum ⟨vitam⟩ vitam] vita Od nati, planeta maiorem vim habens in loco alhileg dum tamen idem planeta sit in loco apto pro alhileg erit alhyleg. Verbi gratia ut sit si gradus coniunctionis Solis existens in domo Saturni et in eius triplicitate et in loco apto ut sit yleg, et Saturnus, quoniam est dispositor Solis, in hoc statu erit in 10a domo vel in aliquo locorum aptorum pro yleg, et quando sic invenerimus convenit ut accipiamus Saturnum pro yleg vite Solis id est loco Solis quoniam habet dominium supra Solem. // Hic ostendit que loca possunt esse alhileg et vult ostendere que planetarum cum fuerint in illis debeant habere dominium super alhileg. Et dicit quod sunt 5: Sol, Luna, ascendens, pars fortune et post istos planete que disponunt illorum loca. Verbi gratia in Sole: quia si Sol fuerit in domo duodecima vel octava ⟨in⟩ in] om. Od quibus non potest esse yleg et fuerit in domo et triplicitate Saturni et Saturnus fuerit in loco apto yleg ut pote in decima tunc Saturnus erit yleg.

Partem igitur fortune. Sensus huius litere est quod quot gradus erunt semper inter Solem et ascendens tot erunt inter Lunam et partem fortune; et hoc idem provenit nobis quod provenit illis qui in nocte accipiunt illud quod est inter ⟨Lunam et Solem⟩; Lunam et Solem] Solem et Lunam Od et proiciunt ab ascendente retro. Moderni autem aliter faciunt. Dicunt vero quod in nocte ascendens dicitur ascendens Lune et pars fortune dicitur ascendens Solis; et ideo in nocte accipiunt quicquid est inter Lunam et Solem et proiciunt ab ascendente secundum successionem signorum; et tunc ita se habet gradus Lune ⟨ad⟩ ad] a Od ascendens, ut gradus Solis ad partem fortune. Dicit Haly quod isti male faciunt, eo quod non servant naturam rerum et astrologiam. Nam in natura rerum plus operatur Sol quam Luna vel aliquis planetarum, et secundum astrologiam omnes planete ligati sunt cum Sole quare ascendens in die et in nocte non est nisi per Solem. Hic videtur ⟨velle⟩ velle] om. Od Ptholomeus quod Sol sit yleg sub terra sed in oppositione ⟨locorum⟩ locorum] lorum Od