hileg alicubi inter occidentem et angulum terre. Nota quod in hoc exemplo prima longitude, scilicet 148, est maior secunda, scilicet 102 et ideo secunda minuitur a prima. //
Erit tempus huius longitudinis. Id est cum fuerit initium Geminorum in ipso orizonte, erit inter ipsum et celi medium super terra⟨m⟩ terram] terra Od 102 tempora. //
Sequens igitur locus. Id est si nos minuerimus 102 tempora, scilicet hanc secundam longitudinem de prima scilicet de 148, remanent 46 in quibus veniet primus gradus Geminorum ad orizontem et tot annis vivet natus et cum tot temporibus, scilicet 46 fere oriuntur Aries et Taurus in predicto clymate scilicet Rodio //
Tempora iterum ascensionum // In ⟨hoc⟩ hoc] quo Od loco ⟨innuit⟩ innuit] iniit Od Ptholomeus quod hec directiones possunt fieri etiam per ascenciones regionis sed ipse non dirigit nisi per ascenciones circuli directi secundum hunc modum. Hic ponit secundum exemplum et ponit principium Arietis in medio celi et sic distat principium Geminorum ab eo per 58 tempora. Id est cum istis 58 partibus veniet principium Geminorum ad medium celi.
Item sit occidens principium Arietis. In hoc exemplo tertio fit contrarium eius quod fit in primo, quem in hoc prima longitudo, scilicet 32, est minor secunda, scilicet 102, et ideo prima minuitur a secunda et residuum est quod querimus, scilicet 70. //
Item non sit Arietis initium in aliquo angulorum. // In hoc loco ponit Ptholomeus quartum exemplum in quo non ponit principium Arietis in aliquo angulorum, sed ponit eum in quarta occidentali, distans a medio celi per 3 horas, et quando hoc fuerit, erit 18 gradus Tauri in medio celi et erint inter eos tunc ⟨51⟩ 51] 5 Od tempora. Et erit principium Geminorum a celi medio versus orientem 13 tempora que iuncta cum 51 facient 64 et hoc est quod querimus et ⟨in⟩ in] om. Od hoc exemplo utreque longitudines adduntur.
Et iam perambulaverat locus alhileg. Sciendum est quod in hoc loco ideo Ptholomeus ⟨repetit⟩ repetit] reperit Od supradictos numeros temporum ascencionum, ut ipse ostendat quod illi numeri differunt inter se una et eadem proportione qua differunt inter se hore quibus inventi fuerint et per hoc etiam ostenderunt quod hic modus est universalis et verus. In primo vero exemplo posuit ipse hileg in principio horarum diei et invenit tunc tempora ascencionum esse 46. In secundo vero exemplo posuit hileg in medio celi et invenit tunc tempora 58 que addunt super 46 12; est ergo superfluitas horum