diverse a partibus alterius horarum et eius pars respectu et expositio est precedentis litere.
Nec contingit ut. Hic ostendit in quo loco erit gradus hileg respectu medii celi et orizontis una et similis cum positione gradus interfectoris, ut autem hoc clarius fiat. Sciendum est quod inter circulum meridiei et orizontis sunt de equinoctiali 90 gradus et hoc manifestum est. Cum ergo diviseris hanc partem per 6 horas provenient cuique 15; cum ergo protraxeris a loco sectionis orizontis et circuli meridiei que est in meridie per unam quamque illarum, scilicet divisionem usque ad aliam sectionem eorum que est in ⟨septentrione⟩, septentrione] coniunctione Od scilicet semicirculos, dividunt hii semicirculi 6 horas que sunt a mane usque ad meridiem id est dividunt unamquamque ⟨portionem⟩ portionem] portioni Od circulorum equidistantium equatorum diei cadentium inter orizontem et circulum meridiei in 6 partes equales ita scilicet quod cum queque pars illarum que sunt ex parte meridiei cadentium inter hos semicirculos sunt pauciores 15 et unaqueque illarum etiam minor alia ordinatim cum elongatur ab equatore diei et ille que sunt ex parte septentrionis sunt plures 15 et unaqueque scilicet maiorem alia ordinatim Ex hoc ergo constat quod archus illarum portionum predicti que cadunt inter predictos semicirculos denotant numerum partium horarum graduum orbis signorum super quos transeunt; et sit inter unumquemque istorum semicirculorum, et alterum est tantum una hora inequalis. Ex hoc etiam satis patet equatio domorum. Sic ergo cum gradus hileg fuerit super unum horum semicirculorum et gradus interfectoris similiter fuerit super illum eundem, erint similes et eorum positio erit una respectu medii celi et orizontis, quem per quot horas distat unus eorum ab uno ⟨illorum⟩ illorum] illo Od semicirculorum, per tot distat alter ab eodem, licet partes horarum sint inequales et hoc scito levis est litera. Et eodem modo facies de illa quarta sequenti que est sub terra et tunc arcus qui cadunt inter illos scilicet semicirculos determinant partes horarum noctis.
Cum autem hic semicircul⟨u⟩s. Id est unusquisque illorum semicirculorum cum circumvolvuntur aliquando fit ipse orizon aliquando ipse circulus meridiei et aliquando non est aliquis eorum etc // Sensus est huius in equalibus temporibus pertranseunt orizontem et per circulum meridiei et etiam unumquemque illorum semicirculorum