PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Gerard of Cremona, 〈Commentum in Quadripartitum〉

Oxford, BL, Digby 57 · 168v

Facsimile

cum fuerint in aliis locis ab illis tribus. Id est differentium loca que in medio sunt differentia sunt in longitudine eo quod nec per elevationis regionis nec per elevationis circuli directi tantum poterimus scire quando venerit locus interfectoris ad locum hileg, sed per conmixtionem eorum et hoc est quod dicit //

Generalem autem modum // Sensus huius est quod ex quo tot sunt diversitates dirigendi quem aliter operandus est cum hileg fuerit in ascendente, aliter cum fuerit in medio celi, et aliter cum fuerit in occidente, et aliter cum fuerit alibi. Nunc vult dare universalem regulam, unam que sufficiat omnibus illis modis, ad sciendum cum quot temporibus equatoris diei venerit locus interfectoris ad locum hileg, que est huiusmodi // Sciendum ⟨est⟩ primo quis sit gradus medii celi hora nativitatis, et hoc per tabulas scietur // Deinde sciendus locus hileg et locus interfectoris eadem hora // Post hoc scias ascensiones circuli directi que sunt inter gradum medii celi qui est super terram et gradum hileg ubicumque fuerit hileg in quarta orientali que est super terram. Et si fuerit in quarta occidentali scias ascensiones que sunt inter hileg et medium celi super terram et tunc divides illam longitudinem ascensionum et divides per partes horarum gradus diei hileg; et que exierint hore sunt hore longitudinis gradus hileg a medio celi super terram. Quod si fuerit hileg in reliquis duabus quartis que sunt sub terra scias ascensiones circuli directi que sunt inter ipsum et medium celi sub terra et eas divides per partes horarum noctis gradus hileg; et que exierint hore sunt hore longitudinis circuli meridiei sub terra ab angulo gradus hileg. Cumque hoc sciveris accipe tunc partes horarum diurnalium gradus interfectoris et multiplica eas semper in horas longitudinis gradus hileg ab angulo medii celi si fuerit hileg super terram, scilicet super unum ex semicirculis predictis. Et hoc ideo facis ut cum fuerit gradus interfectoris super illum eundem semicirculum habeas per quot tempora equatoris diei interfector pervenerit ad gradum medii celi vel per quot tempora sit separatus interfector a gradu medii celi quousque veniat super illum semicirculum in quo est hileg. Deinde hec tempora ascensionum sic inventa sunt