PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Gerard of Cremona, 〈Commentum in Quadripartitum〉

Oxford, BL, Digby 57 · 171r

Facsimile

et minuende sunt tunc ascenciones eius de ascen⟨sionibus⟩ gradus interfectoris per cir⟨culum⟩ re⟨gionis⟩ et quod rema⟨net⟩ est se⟨r⟩vandum; postea reducendus est ad angulum medii celi et minuende sunt ascen⟨siones⟩ eius de ⟨ascensionibus⟩ gradus inter⟨fectoris⟩ per cir⟨culum⟩ directum et quod rema⟨net⟩ est servandum. Et post ea consideranda est differentia horum duorum servatorum minuendo scilicet unum ab alio, de qua debemus accipere talem partem qualis pars scilicet hore longitudinis a medio celi de 6. Et hoc fiet per quatuor numeros propor⟨tionales⟩, quorum primus est 6 pars quam volumus accipere et est ignotus et secundus est differentia que remansit; tertius est hore longitudinis a medio celi; et quartus 6 hore. Multiplicatur ergo secundus in tertium et dividetur per quartum et provenit primus, scilicet pars quam debemus addere ascen⟨sionibus⟩ cir⟨culi⟩ directi si fuerint pauciores ascen⟨sionibus⟩ regi⟨onis⟩ vel ab eis diminuere si fuerint plures. Et quod post augmentum vel diminutionem pervenerit erit tempora quibus veniet inter⟨fector⟩ ad locum hi⟨leg⟩. Quod si fuerit in quarta occidentali tunc redu⟨cendus⟩ est hi⟨leg⟩ ad angulum occidentalis et ad angulum medii celi et faciendum est sicut fecimus modo in alia quarta. Et hunc exequetur Ptholomeus in libro et litera eius satis levis est. Et hunc eundem modum ponit Alkabicius cum tractat de directione etcetera. Nota quando hi⟨leg⟩ fuerit in locis orientalibus que sunt a medio celi usque ad ascendens in 12a vel 11a aut in ascendente semper faciemus atiazir directum et conversum, id est secundum successionum signorum donec applicet ad malos vel eorum radios et donec conversum perveniat ad gradum occidentalis, necnon iudicabimus per ascencionum unius earum duarum directionum factarum quando hileg cadens a medio celi ubi alia concordaverit cum ea, et si ambe concordaverint cum ea primum est ut figurat, hoc est sequetur effectum ascencionis. Et si discordaverint utreque abscisiones, sciemus quia tempus illud convenit cons⟨er⟩vationi complexionis eiusdem hominis.