rumpuntur et infrugifera evadunt, nam quod ad foecunditatem illorum pertinet, Iuppiter author est cum Sole et Luna.
Is igitur cum sit medius inter Saturnum et Martem, temperatus est in calore, quia mediocriter propinquus est Soli, et quia mediocriter validos excipit Solis radios. Ideo vero temperatus et foecundus, quia ubi calidum humido dominatur, ibi est temperamentum et foecunditas optima modo Iuppiter calidus est mediocriter et temperate humidus, ideo foecundus est, et temperatus dicitur, id est, optime dispositus. Excitat autem ventos, quia calidum humido iunctum, superante humido, generat vapores, ut in Venere et Luna, superante autem calore, ventos, ut in Sole et Iove. Mars igitur calidior est Iove, quia propinquior, et etiam quia densior ob id enim rubet quia substantia crassa est, ob id etiam arefacit. Sed et Venus calida est et Iove calidior, quia Soli propior est, ob id igitur excalefacit manifeste similiter et humectat. causa est, dicit Ptolemaeus, quia plurimum habet luminis, supple solaris tale enim lumen profecto, ut declaratum est, quia tenue est, et densum, et purum, multum excalefacit. Quia in hoc sequutus est Aristotelem, qui existimavit omnia astra lumine solo Solis lucere, cum tamen non ita sit, hoc enim bis demonstravimus in physicis. Ideo nostra sequendo principia, in quibus si quis persistat nihil absurdum cogetur fingere, et quae Ptolemaeo non contradicunt, quoniam nondum inventa essent, dicimus Veneris lumen proprium esse ex Solis natura. Est enim veneris coelum quasi unum substantia cum coelo Solis, quod apparet ex motibus qui ferme iidem sunt, unde qui fabricant sphaeras coelestes, iungere solent Venerem Soli in una sphaera.
Solum igitur supponere decet, omnia astra proprio et Solis lumine praedita esse, Lunam quidem plus alieno, caetera proprio, aut aequaliter, sed valde pauca demonstratum est enim hoc, ut diximus. Superest igitur ut declaremus, cur Venus non sit adeo calida ut Mars, cum tamen sit Soli proximior defferens enim absidis Veneris superius tenuius est defferente Martis inferiore. Causa est, quia ut dixi de Sole et innuitur a Ptolemaeo in textu, multitudo luminis et, ut dictum est de Luna, propinquitas eius ad terram facit ut atrahat plurimos vapores a quibus refrigeratur aer et calor minor redditur atque ita temperatur. Quod vero hoc non sit commentitium, facile est intelligere ei qui scit quod iam etiam diximus alias, scilicet insulam sancti Thomae, quae sub aequinoctii circulo posita est, hyemem pati, quodque maius est, dum Sol illorum capitibus superstat, scilicet propter vehementem humidi attractionem atque vaporum. Si igitur hoc in Sole qui tanto vivacior est Venere, quid de Venere censendum erit? Venus igitur minus calida est Marte, quia Mars propter paucitatem luminis, et raritatem, et remotionem a terra non potest trahere vapores, sed ab aliis attractos consumit et dissipat, et ob id Mars dicitur siccus ut regula qualitatum passivarum ita statuatur astra quae abundant plurimo lumine et puro atque tenui, dum trahunt multos vapores et purum, multum resolvunt, humectant egregie quae autem mediocriter trahunt, et mediocriter resolvunt, temperate humida sunt quae autem non trahunt et plurimum resolvunt, sicca sunt valde, ut Mars, et fixae quae ex illius natura sunt. Quae vero non trahunt, resolvunt tamen parum, parum sicca sunt, ut Saturnus et fixae quae ex illius natura sunt. Hinc solvitur dubitatio, cur, cum Iuppiter medius sit inter Saturnum et Martem, qui sicci sunt ambo, ipse tamen sit humidus? Videtur enim pari ratione qua Ptolemaeus illum esse temperatum dicit, quia me dius sit inter Saturni frigiditatem et Martis calorem, quod etiam debeat esse siccus? Sed hoc non vult Ptolemaeus quod quicquam Iuppiter accipiat a Saturno vel Marte esset enim absurdissimum, sed quia mediocriter distat a Sole Mars autem quia nimis propinquus, ideo calidissimus Saturnus quia maxime remotus, ideo quam minime calidus. Ex quo apparet Solem minime