PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 168

Facsimile

Et cum omne quod potentia iam tale est alterius comparatione tale actu per se fit, quia quaelibet pars coeli octavi et multo magis noni a Solis radiis perpetuo illustratur. Cum igitur potentia ad Solem talis sit, erit et talis semper actu per illius radios saltem. Porro mobilia signa dicta sunt quia mutantur tempora ab illis non in illis, communia autem non ab illis, sed in illis. Dicta autem sunt communia quod inter fixa, et mobilia sint constituta. Palam autem est eadem esse bicorporea quae et communia. Ut animum duplicem quasi ut corpus habent. Docuit autem nos per haec quod in his signis multum referat an in initio an in fine quis nascatur minus in mobilibus minime in fixis. Porro cum fixa et communia indivisa maneant, mobilia autem dividantur in tropica et aequinoctialia, male faciunt qui illa confundunt, cum valde diversa sint natura, sed sufficit scire quod omnia talia mobilia sint. Per familiaritatem autem Solis, Lunae, atque stellarum intelligit domos, altitudines, triangulos, et fines. Quod vero communia signa interposuerit mobilibus ac fixis, ea ratione factum est ut intelligeremus naturam ab extremo in extremum non transire, nisi per media. Oportet autem sic a fixo, inde communi, deinde mobili, initium ducere, atque ita a Tauro. Hoc autem voluit nos scire quia quomodocunque communia signa statuantur et fixa atque mobilia, necesse est ut fixa mobilibus absque inter medio ullo cohaereant, ut Arieti Taurus, Cancro Leo, sed sufficit ut alio ordine interponantur. Nihil autem refert quod in illo ordine non sumamus initium ab Ariete, sed a Tauro vel Leone, vel alio fixo signo, quandoquidem zodiacus circulus sit, et in circulo principium omne ex voluntate pendet, non autem a natura.

〈I.11〉 Caput XI

Textus XLII: De signis masculinis et foemininis

Praeterea sex loca signorum masculino sexui et diurnae conditioni attribuere, totidemque foeminino et nocturnae. Ordinis autem huius ratio consequentia et serie ipsa constat, ita ut vicinitas coniunctioque est diei et noctis, maris et foeminae. Cumque initium Arieti tribuatur propter causas a nobis expositas, et mares principes dominique sint naturaliter, semper enim quod agit potentia prius est eo, in quod agitur, Arietis quidem locus, atque idem Librae masculina signa esse accepimus et diurnus, vel ob hanc etiam causam quod per haec circulus aequinoctii describitur, qui primae et maximae rerum omnium agitationis author est. Ab his igitur serie singillatim servata consequenter ordinis ratio ducitur. Id est ut masculinis et diurnis continue foeminina nocturnaque subiiciantur.

〈Commentarius〉

Nisi quis omnino sibi de Ptolemaeo persuadeat, quod de Hippocrate Galenus dixit, scilicet quod nihil Hippocrates scripsit commune, sed solum reconditum et abstrusum profunditatem quoque sensuum illius noverit, atque in perquirendis causis quam longe semper recedat a manifestis sensibus, is vero eam profunditatem agnoscet solus qui quae in magna compositione scripserat de causis motuum ac varietatis planetarum quam procul illas venetur, per-