norum ut lapidum et cementorum. In quocunque autem modo si Iovis testimonium iungatur, ut quod sit simul dominus cum Marte, vel quod Marti configuretur, vel sit in eodem positionis circulo, significat mortem ob iram principis, aut regis, quae semper est illustris ob mandatum regis vel principis, plerunque etiam crudelis. Horum causa genituram subiicio, quam habiti a praeclaro viro Gemma Phrysione dico, et mathematico egregio, dum Lovanii essem.
Hic de haeresi accusatus iuxta annum 1537. eripuit se periculo, et exulavit, postmodum anno 1547. obiecit se apparitoribus sponte, unde captus et morti adiudicatus, dum vivus cremaretur, constans perstitit.
Constat quod Sol erat significator vitae, etiam quod fuisset in nona vel procul ab initio decimae, et quod in annis 37. pervenit corpus Saturni inimici Soli, quia erat in opposito altitudinis eius, ad Solem. Et quod Saturno anaeretae succedebant radii quadrati Iovis infelicis in Capricorno. Est autem Capricornus signum multi latum, ut etiam Taurus et Virgo, unde talia fignificant mortes truces, et cum divisione corporis, et amputatione membrorum vel ustione. Et quod Luna erat infoelix in 12. loco et in Libra et quod Solem aspexit Mars de quadrato ex propria domo, et in angulo, et domus erat fignum fixum, et alienum a Sole. Et fuit cum Marte nodus, qui significat dilacerationem corporis, ideo necessarium erat, ut occursus Saturni interficeret. Occasio autem fuit ex rebus legis, propter Saturnum. Et Mars fuit iuxta tres stellas lucidas, frontis Scorpii locum regalem, et cum aliqua earum etiam in imo circulo positionis et sunt de natura Martis, et parum Saturni.
Ex quo patet quod Ptolemaei sententia est vera, nam Mars est in Scorpione et Scorpio significat combustionem. Et tamen oportet intelligere rem subtiliter, nam Mars hic non est in occidente, nec damnat piothanatum et ita videtur quod desint duae conditiones, et tamen sit combustus vivus. Ideo, ut dixi, oportet animadvertere, quod Ptolemaeus docuit, et in sequenti capite docebit, quod oportet ipsam artem perfecte cognoscere. Et istud non potest doce-