probaverit, non est cur exponendo laboremus, praesertim cum litera clara sit. Etenim omnis expositio alicuius boni causa esse debet, omnisque scriptura temporisque iactura. Adiecit autem numeros illos, ut ostenderet eos non congruere annis maioribus planetarum.
Caeterum quod ad Aegyptios terminos attinet, Dorotheus et melius Graeci sapientes illos potius quam Ptolemaei observarunt. Ideoque ratio ipsorum meo iudicio talis est. In unoquoque signo initium dabitur planetae qui plures obtinuerit dignitates, sin autem solam unam, praefertur trigoni dominus domino exaltationis. Hic vero domino domus, nisi infortunae fuerint, hac de causa liquet quare in Capricorno et Aquario Saturnus non praeponatur, Mercurius autem in Aquario trigonum habet ideo ipse praeponitur. In Scorpione praeponitur Mars, quia trigonum habet et domum in Cancro autem quod eius trigoni solus sit dominus. In Libra vero Saturnus quod Carpentum in [in] ea obtineat altitudinis scilicet et trigoni dominus. Ob haec igitur nullo alio in signo malefica neque primas, neque secundas obtineat partes. De Capricorno autem cur Mercurius praeponatur una ex tribus causis esse potest vel quia Venerem pro Mercurio et Mercurium pro Venere propter figurarum similitudinem supposuerint vel quod Mercurium, ut dixi vim in trigono illo habere propter Virginem existimarint vel quod experientia comprobatam aliquam insignem virtutem animadverterint. Nam si quis recte rem perpendat praeter Venerem quae valde debilis est in eo trigono, nullum planetam quem iure proponerent habebant, nam Venus debilis est quod solum in Tauro ex secundo trigono exaltetur ob id Luna et Venus minimas vires sortitae sunt, quod duorum trigonorum participes sint, scilicet, terrei et aquei, quod si in Capricorno Venerem pro Mercurio supposueris, et pro Venere Mercurium exactam habebis rationem.
Fuisse Chaldaeos in astrologos in Babylonia quae non procul a Iudaea ad orientem posita est liquido constat ob quorum sapientiam qui futura praedicere profiterentur mathematicos tametsi non per astra divinarent, ut Chaldaei vocari soliti erant, ut in numerum hunc et Aegyptios sapientes, magos Persas et alios quamplures traduxerint, de quibus supra etiam actum est. Meminit et Porphyrius in nulla alia re utilis quam in commemorandis huiusmodi nominibus Trasibuli et Petosiridis, qui ante Ptolemaeum in magna fuerunt existimatione, quos etiam vocat vetustiores, sed et Antigoni et Psnani Aegyptiorum, quorum etiam placita adeo absurda sunt, et plena nugis ut Porphyrius totam artem ut nunc etiam Latini, et Arabes olim deturparint, constatque Arabum omnia illa commenta non esse illorum, sed horum inventa inter quae sunt radii per ascensiones, ut in nostro parallelo trigoni inter initium Capricorni, et vigesimam quartam partem Geminorum cum sint ferme oppositi.
Quadrati vero ab eodem ad decimam octavam partem Tauri trigonis lotiores non parum, ut liquet et haec sunt horum inventa. Thrasybuli vero fines aut ignoti non habentur aut sunt Aegyptii aut Chaldaici, nam Ptolemaei si fuissent, verisimile est Ptolemaeum nomen eius proditurum, cum antiquior fuerit Ptolemaeo Thrasybulus annis ferme centum, invidia superior meminit et Petosiridis author ignotus, cum Chepsone alio nobili antiquo astrologo alibi mentionem facit Necepsi, qui multa ad artem addidit, forsan idem cum Chepso sed corrupto vocabulo certe praestantissimus. Hi fuerunt partis fortunae seu hortis quam Ptolemaeus secutus est inventores atque eos nomine antiquorum intellexisse affirmat ille. Quorum et aliorum omnium placita absque discrimine bona et mala, sed haec longe plura, ut grammaticum verisimile est congessit in unum Iulius Firmicus, cui tamen et ob hos gratias debemus, licet pauca e multis, atque ea magno cum iudicio decerpenda suaserint.