afficit, sensum nimirum iam instillans et cogitationem, aetatis deflorescentis et instigans ad memorabile aliquod inceptorum operum ante obitum laboriose perficiendum.
Iuppiter deinceps senilem aetatem nactus iuxta peculiarem circuitus rationem, annis duodecim, laboriosum illud et turbulentum ac periculis expositum vivendi genus declinare paulatim iubet et decentius, officiosius quietiusque capessere, amplius nihil praecipitanter agere, alios admonere et consolari, honoris tunc maxime et laudis et liberalitatis studiosus esse cum pudore et gravitate.
Extrema vero Saturni stella extremam et confectam aetatem sortita est usque ad id quod superest vitae, cum refrixerint ac impeditae sunt corporis animique motiones ac vires et in concitatioribus cupiditatibus et voluptatibus natura languida, nervis destituitur, vita iam convulsa, misera et infirma exposita offensis et ad omnes morosa promotus ac virium ignavia.
〈Commentarius〉
Revolutio Lunae in parvo circulo completur in quatuor annis, et vocatur motus inaequalitatis ut habetur in quarto Magnae compositionis a Ptolemaeo et non desunt, nisi pars una et 52. minuta ad complementum integrae revolutionis. Et est quod si Luna sit nunc in summitate epicycli, hinc ad quatuor annos non deerit quippiam notatu dignum, quin sit in summitate epicycli ideo anni Lunae in aetatibus sunt quatuor et primi, quia ipsa est, quae primo occurrit ascendenti ab elementis ad supremum coelum. Mercurius similiter, ut in nono Magnae compositionis habetur, in annis 20. revertitur ad eundem locum epicycli, ut non desit nisi pars una, et minuta sex ad perfectum circulum. Igitur anni inaequalitatis sunt 20. Sed quia est planeta debilis valde non regit nisi pro medietate, et sunt anni decem. Venus ut ibidem habetur, in octo annis revertitur ad locum proprium, nec est differentia, nisi 12. minutorum in parvo circulo igitur quo ad motum inaequalitatis res clara est in tribus inferioribus. Mars similiter, ut ibi habetur, in annis quindecim ad proprium locum in epicyclo revertitur est tamen differentia partium 7. minutorum 7. sed haec in circulo signorum vix faciunt differentiam unius partis, plerunque autem vix mediae partis. In Iove et Saturno aliam rationem secutus est. In Iove revolutionem in circulo magno, quod sit planeta potens, magnus valde et tardus. In Saturno reliquum vitae, quia licet regat solum triginta annos, nihilominus quicquid superest supra illos triginta annos adeo est mancum et debile, ut ad vitandam confusionem, Saturno tribui possit. Maxime quod rarissimi excetiunt illos triginta annos, qui terminantur ad 98. vitae nostrae. Et etiam quia actiones, quae ultra id tempus contingunt, nullius sunt existimationis. Reliquum solum est, ut videamus cur Sol habeat 19. annos? Et clarum est quod non possumus illi dare annos reditus in parvo circulo, cum illo careat. Nec in eccentrico, essent enim vel unus, vel quatuor quod non convenit tam potenti planetae, propterea damus illi annos comparationis ad Lunam, in 19. annis enim Luna videtur ad idem redire ferme et in circulo signorum, et in comparatione ad Solem ita quod si hoc anno in calendis Iunii, sit Luna in 28. parte Aquarii, et distet a Sole secundum ordinem signorum partibus 248. In calendis Iunii 1572. erit, et in calendis Iunii 1534. prope fuit hunc locum et distantiam a Sole. Quia igitur Sol cum nullo planeta magis communicat, quam