authores in propriis domesticisve naturae suae convenientibus locis reperiuntur, a nullo superati qui maligniorem illustrioremque exitum reddere possit. Violenta vero et conspicua morte decedimus, cum aut uterque maleficus imperat interemptorio loco aut per congressum aut per radios quadrangulos oppositosve, aut alteruter eorum ambove Solem aut Lunam aut utrumque luminare maleficio affecerint, ubi mortis quidem malitiam ab eorum congressu constitui putabimus.
〈Commentarius〉
Quatuor mortis genera intelligis, mitissimum cum quis absque violentia, et strepitu quasi naturaliter morbo aliquo decedit, de quo in superiore textu tractavit. Et ob id dixit (Miti igitur hoc moriendi genere) non miti igitur moriendi genere, ut doceret, nos per hoc verbum quod in superiore textu de naturali quasi et miti morte egerat. Hoc igitur contingit cum piothanati non superabuntur neque dominio nec radiis quadratis, vel oppositis a contrariis stellis maleficis, nec etiam luminaria ambo. Hoc vero non ita percipitur sicut si intelligamus quot modis violenta mors fiat. Hoc vero nunc docebimus.
Secundum mortis genus est violentorum, primum cum uterque maleficus, vel Mercurius suo alterius vice imperat piothanato primo illi adversus et inimicus, aut iungitur illi, aut eum quadrato, vel opposito pulsat radio, hostili natura non amica, scilicet quod non sit dominus loci et tunc si mors violenta, sed non publica tamen. Intellige non amica cum iungitur, non cum aspicit, nam cum malefico aspectu respicit, etiam si dominetur loco, interficit crudeliter.
Tertium est violentum et publicum, cum malefica una ambo luminaria, vel piothanatum et luminare, vel duae maleficae luminare unum, vel singulae singulum, vel una malefica piothanatum altera luminare pulsaverit, ut fiant quinque modi. Et cum dico pulsaverit, intelligo vel quod dominetur, nec aspiciat bono aspectu, nec iuncta sit, et quod elevetur super eum locum quem pulsat vel quod aspiciat ex quadrato, vel opposito et sit superior. Ita ut tres conditiones in primo modo, et duae in secundo intelligantur generalium, quorum alteruter semper est necessarius unicuique ex quinque modis significantibus tertium mortis genus, quod est violentorum secundum.
Quartum genus, violentorum autem tertium est, cum corpora eorum exponuntur dilaceranda avibus et canibus, de quo dicemus in fine capituli. Et circa has tres ultimas mortis violentae differentias observare, oportet morem regionum et legum, in quibus mors contingit. In Gallia enim plerique exponuntur, in Italia non ita, apud Germanos etiam, et Turcas crudeliora sunt mortis publicae genera pro eisdemmet peccatis, quam apud Gallos, aut Italos. Modi etiam alii aliis in locis occidendi, in Anglia, Gallia et Italia frequens laqueus, apud Germanos rota, apud Turcas palus. Sunt etiam conditiones hominum considerandae, nam principes raro nisi securi percutiuntur, non laqueus, multo minus rota vel palus adhibetur. Miserorum haec sunt supplicia, potius fortunae quam sceleri debita. Namque si ad scelera respicias, multi sunt principes quibus si iure aequo res ageretur, non mille pali, aut rotae, aut ignes sufficerent, et tamen vix etiam simplici morte mulctantur.
Textus LXX
Magnitudinem vero a luminum testificatione, genus vero ab astrorum reliquorum intuitu et signis, quae a maleficis occupantur.
〈Commentarius〉