ut dixi in Libra et Saturnus sit in Piscibus. Eodem modo quo ad Lunam, veluti in Sole, sed ut sint in antecedentibus signis, ut Mercurio in primo signo ante Lunam, Veneri in secundo, Marti in tertio, Iovi in quarto, et Saturno in quinto. Ut si Luna sit in Piscibus, et Mercurius in Aquario, vel Iuppiter in Scorpione dicerentur gerere personam. Quod vero hanc dignitatem probet, et non ut reliquas nugas Chaldaeorum in fine textus praecedentis descriptas confutet, docet continuatio ad carpenta ac solia de quibus nulla est dubitatio inquit enim.
Textus LXI
Suis autem quasi in regiis curribus et carpentis invehi et soliis insidere et in istiusmodi excellentiis tum esse dicuntur, cum duobus aut pluribus nominibus declaratum in superioribus familiaritatis ius exercuerint in iis locis stellae quibus institerint, nam quia tunc ipsorum maxime efficaces vires fiunt propter convenientiam et similitudinem et quasi collatam operam duodecim locorum, ideo soliis suis insidere et illustres dicuntur.
〈Commentarius〉
Quis iure non dubitet antequam de soliis agamus cur Ptolemaeus personam agere planetas occidentales a Sole maxime superiores atque occidentales a Luna velit, cum expresse in tertio libro matutinas circa Solem, et vespertinas circa Lunam contraria penitus ratione praeferat? Verum nisi quispiam, ut saepius dixi, dividat significata atque conditiones, nunquam ad veram artis scientiam pervenire poterit. Est igitur ac si sit sensus, tres superiores, nam de inferioribus quod occidentales a Sole bene collocentur iam superius ostensum est, si quando occidentales fuerint a Sole, aut a Luna orientales, optimum erit et personam agere dicentur, quando tot signis a Sole disteterint, vel a Luna, quot propria domus post Leonem, scilicet Scorpio, Sagittarius vel Capricornus a Leone, aut antecedens Cancrum, scilicet Aquarius, Pisces, et Aries ab ipso in Cancro.
Foelices |
Infoelices |
||
♈ |
7 |
♈ |
26 |
♊ |
15 |
♉ |
26 |
♌ |
20 |
♊ |
25 |
♍ |
14 |
♍ |
24.30 |
♎ |
12 |
♐ |
25 |
♏ |
15 |
♑ |
25 |
♐ |
9 |
♓ |
30 |
♒ |
21 |
||
♓ |
9 |
||
Rursus sciendum est quaedam ex ipsius Ptolemaei sententia derivari quae expositorem decet adiicere, non ut Haly qui palam non recepta a Ptolemaeo non solum his in locis adiicit, verum et ipsius sententiae repugnantia, et ab illius prorsus doctrina aliena. Quod autem Ptolemaei doctrinae convenit, est ut partes in quibus fines utriusque beneficae iunguntur sint felicissimae, utpote initium septimae Arietis est Veneris initium termini, fio isque Iovis, ob id commista natura beneficarum feliciores extant caeteris. Contraria ratione ad unguem habentur infelices, ut a latere vides. Caeterum ut ad textus explicationem deveniam, carpentum seu solium bifariam accipitur, uno modo prout in signis et principaliter consideratur pro finibus constituendis et est cum planeta e tribus dignitatibus, primis quae sunt altitudo domus et trigonus duas obtinuerit alio modo. Cum duas quomodocunque e quatuor dignitatibus aliqua in parte obtineat et fuerit in illa. Tertio cum in eo loco licet non sit plures duabus habet dignitates Ptolemaeus secundum modum solum recipit, quia facit ad robur planetae, licet tertius faciat ad vim in loco illo, et ideo aspectus non iuvat ad