PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 237

Facsimile

Iovis et Veneris orientalis mores sunt delicatos esse, et munditiae studiosos, et florido vestitu uti super omnes homines, tales sunt Persae. Sunt etiam in re paranda, attenti mercatores faciles in contractibus et liberales, consilio quoque valent.

Saturnus orientalis facit deformes, foedos et inanes ut Indi. Occidentalis autem carnivoros, ictiophagos, pastores, moribus agrestes et feros, ut sunt Aethiopes occidentales.

Mercurius orientalis facit eos qui mathematicas optime assequantur, et siderum observatione maxime delectentur. Occidentalis autem ingeniosos et doctos, verum non adeo mathematicarum studiosos, sed qui animorum cultui tamen maxime incumbant. Generaliter autem facit mobiles et subimprobos.

Venus occidentalis facit voluptatibus omnino deditos, sed tamen mundos, ut Cyprii. Orientalis autem musicae studiosos et delitiarum. Generaliter autem mobiles, ut foeminae.

Mars occidentalis facit feroces, pervicaces, truces ut Germani. Orientalis audaces, impios, insidiosos. Male dispositus, immanes, bellicosos, carnivoros, seditiosos, vitae contemptores, periculis ultro se offerentes.

Iuppiter occidentalis facit libertatis amatores et simplicitatis et munditiei, ut Hispani. Orientalis autem liberales dexteritatis maxime, ad coniunctionem cum hominibus aptissimos et mercaturae studiosos.

Sol facit praestantes, benignos, amicitiaeque maxime observatores ut Itali, facit et humanos simplicesque, et qui observationibus siderum delectentur.

Mars cum Venere orientali facit improbos, laboriosos, latrones, rapaces, milites, mercenarios, servilibus animis atque omnino malos. Tum magis si Mercurio adiungantur.

Saturnus et Mars occidentales in re paranda facit minime inertes, sed ab amorum consuetudine et aliorum hominum coniunctione alienos, ut Macedones.

Luna orientalis facit foeminas viriles, imperiosas, contentiosas, laboriosas. Occidentalis autem viros molles, effoeminatos et mulierum imperio subditos. Unde fit ut quibus in regionibus mulieres viris exaequantur aut plus possunt, ut in Gallia, hae regiones Lunae imperio magna ex parte subditae sint. Tales autem mercaturae apti et a coniunctionibus cum aliis hominibus non alieni, divitesque.

Saturnus, Venus et Mercurius occidentales, faciunt animo compositos et temperatos, fortes, libertatis amatores, et regni osores, musicae studiosos, et eruditionis. Leges et instituta tenaciter servant, et nova etiam condunt et inveniunt. Certamina et munditiem diligunt, amicitiam et hospitalitatem colunt, eloquentiae operam dant, arcanorum quoque et sacrorum maxime periti.

Iuppiter Mars et Mercurius orientales faciunt callidissimos mercatores, audaces, insidiosos, laboriosos, serviles et omnino instabiles.

Saturnus, Iuppiter et Mercurius occidentales, faciunt superstitiosos, mortuos sepeliunt et illos multis ceremoniis lugent, Deum maxime timent. Sed multae haereses et multi ritus. Imperant animose et magnifice, qui vero parent maxima cum patientia et metu, atque adeo humiliter ut omnino abiecti esse videantur. Foecundi sunt tam viri, quam mulieres.

Textus XVII

At conciliationes quidem stellarum signorumque cum certis gentibus communesque harum proprietates designatae a nobis breviter ad hunc modum sese habent. Ad usus autem facilitatem expo-