tur ab aliis significari, ut a Sole, Luna, sorteque. Respondeo quod aliud est subiectum in peregrinatione et est ascendens, aliud causae et sunt Sol, Luna, Mars etc. Cum igitur per directiones subiectum causae iungetur sequetur effectus, de coeli medio dico quod amici non sunt amici homini, sed fortunae et dignitati plerunque, propterea sumit illos a coeli medio. Qui tamen sunt ab ascendente, id est, voluptatis causa debent etiam ab ascendente sumi. Praeterea in capite proprio sumit amicos, et inimicos ex comparatione geniturarum invicem, sed hic sumit tempus solum a genitura nati.
Circa peregrinationes, Haly aliam reddebat causam, dicens, quod sumuntur ab angulo occidentis, quia vero occidentis descensiones sunt aequales ascendentis ascensionibus, ideo dixit ab ascendente sumi debere peregrinationis tempora. Atque ex hoc infert non solum haec quinque loca debere dirigi, sed singularum domorum initia et loca omnium planetarum. Sed in hoc non est sequutus Ptolemaeum, qui tantum haec quinque loca dirigenda consulit et merito. Nam haec sunt subiecta omnium bonorum et partium domus. Bona enim quaedam animi, quaedam corporis, alia fortunae. Bona animi a Luna decernuntur, corporis autem ab ascendente, fortunae principalissima a Sole gloria et dignitates, mediocria a sorte, minima a coeli medio. Rursus coniunctorum ut filiorum, et uxoris a coeli medio et a Luna, igitur cum nihil deficiat sufficiet haec loca direxisse. Quod si dicas adesse praeterea parentes, servos, fratres, qui non continentur sub his? Respondeo quod vel vis quaerere de statu illorum, et in hoc Ptolemaeus iubet te erigere figuram priusquam dirigas, et tunc diriges etiam in illis ascendens Solem, Lunam, sortem, et medium coeli vel vis quaerere an habebit, ut in filiis et sufficiet absque directionibus quaerere significata, in capitibus propriis ut superius te docuit Ptolemaeus. Ex quo patet quod quando dirigit coeli medium pro filiis, solum dirigit ad sciendum quo tempore filios habebit, non pro statu filiorum dignoscendo.
Praeterea illa ratio septimi loci non conveniret coeli fastigio pro amicis, sed causa erroris fuit, quia non discernunt subiectum a forma et causa. Causae enim possunt esse plures et omnes planetae diversorum effectuum, subiecta tamen non possunt esse nisi haec quinque, quae causis illis occursare per directiones solent.
Quod autem dixit, hoc sane pacto, intelligit quod quinque positis subiectis non est necesse, ut omnium eventuum sit unus dominus, sed idem poterit esse felix eodem tempore in coniugio, et infelix in filio, ut legitur de Catilina, qui ut haberet uxorem divitem, veneno proprium sustulit. Et ita eadem domus fuit funesta morte filii, et laeta taedis coniugalibus. Hoc etiam eo magis quod causae et promissores respectu eiusdem subiecti possunt esse plures, ut in Luna pro anima quaeremus dominos loci et pro coniugio planetas ad quos vadit. In animae qualitatibus habitum eius cum ascendente, et Mercurio in coniugio cum Venere et ita de aliis.
Subiungit ultimo naturam humanam non posse perferre, nec multa mala simul ingruentia, nec multa bona innuens hunc ordinem quem tradidit ordini rerum congruere, ut in universum regulam generalem tradendi artem ostenderit, scilicet congruentem rebus ipsis et eventibus.
Notandum diligentissime quod haec sunt significata perpetua horum quinque locorum principalium. Sunt praeterea alia ut significatorum velut vitiorum, aut morborum, quia omne tale ab initio per directionem ad actum pervenit. Velut si Luna a Marte obsessa cum stella nebulosa significat caecitatem ab ortu, per directionem Lunae sic dispositae, Mars occurrens caecitatem ex eo tempore, usque ad vitae finem producet. Quod vero ita sit, liquet, nam in capite de vita, cum apheta, inquit, occurrerit maleficis, et non consenserint planetarum revolutiones, aut non omnino fuerint validi anaeretae, morbi magni