PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 318

Facsimile

〈III〉 In commentaria tertii libri Ptolemaei De iudiciis, Hieronymi Cardani Mediolanensis medici, ad reverendissimum D. Ioannem Hamulthonum, Sancti Andreae Archiepiscopum, legatum etc.

〈III.0〉 Praefatio

Hactenus de generalibus iudiciis tractatum est, nunc vero de genituris, quod principale, ut diximus, fuerat intentum, tractandum est. Quaerit Haly quod superfluum est, cur Ptolemaeus, scilicet, non tractet de electionibus et interrogationibus. Cum interrogationes omnino sint sortilegae atque indignae, non solum viro Christiano, sed viro bono, similiter electiones plus inventae sunt causa avaritiae astrologorum, quam quod quicquam conferant in utilitatem eligentis. Et si quippiam modo continent veritatis, illud adeo est tam exiguum atque abstrusum, ut dignum arte non videatur. Ars enim est de evidentibus et quae commode parari possunt, horum cum neutrum sit in his, non est ars de illis. Velut nec de imaginibus faciendis in nubibus, tanquam in speculo, quae cum fieri possint, ad artem tamen nullam spectant, cum sint maximae difficultatis, et nullius propemodum utilitatis. Unde facile est intelligere, tum ob haec, tum ob diversas de eisdem rebus sententias, quae a Ptolemaeo in his libris referuntur, et ab authore Centiloquii, non esse authorem Centiloquii ipsum Ptolemaeum. Verum quod maius est argumentum in oppositum est prooemium Centiloquii, in quo de Syro meminit et de his libris, sed huius rationem reddit Galenus dicens olim reges ut instruerent bibliothecas magno pretio emendo illustrium virorum scripta, causam dedisse ut sua veteribus attribuerent. Quod vero obiicitur ab aliquibus, constitutiones generales facere, ut singularium geniturarum superfluae videantur, tum quia constitutiones generales propriam uniuscuiusque vincunt, tum etiam quod eodem modo liceat de propriis iudicare atque id probat Ptolemaeus trifariam in prooemio sequenti ubi dicit, quae operando et quae contemplando, id est quod modus operandi astrorum et contemplatio est