PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 354

Facsimile

intervalli auxilium tollunt radii maleficae alterius. Docet autem quod in successione Mars est deterior Soli interficiens propter nimiam caliditatem, et Saturnus succedens Lunae propter frigiditatem. Contra in oppositione quia maior fit a contrarietate actio Mars, Lunae, et Saturni Soli. Idem in elevatione, id est, cum superiores evadunt maleficae luminaribus, et maxime si possideant hae maleficae loca eadem, id est, iuncta sint gubernatoribus luminarium et horoscopi.

Textus XXIIII

Si vero duae accidant oppositiones luminarium in angulis agentium et maleficorum secundum figuram aequicruriam, mortuus aut semivivus infans educitur.

〈Commentarius〉

Hic est tertius casus quando utrunque luminare in angulis fuerit in opposito maleficarum in figura aequicruria, hoc est, in eodem gradu secundum longitudinem et oppositae latitudinis, tunc infans extrahetur semimortuus potius quam semivivus. Idem continget ubi una malefica opponatur utrique per figuram aequicruriam luminari, cum luminaria in eadem parte iuncta in angulo fuerint. Vel si malefica iungatur per gradum in longitudine et latitudine, alteri vero opponatur per figuram aequicruriam, maxime si Mars Soli iungatur et opponatur Lunae, aut Saturnus iungatur Lunae, et opponatur Soli, omnes hi casus a Ptolemaeo intelliguntur. Sed quia in his quinque casibus semper quinque conditiones praesupponuntur, ideo cum inter illas una sit quod benefica nulla se interponat, subiungit.

Textus XXV

His ita constitutis, si defluere luminaria contingat ab aliquo beneficorum aut aliqui illi configurati, ita ut radii in partes praecedentes iaciantur, supervivet infans pro numero partium interiectarum interluminare et radios malefici proxime, totidem videlicet mensibus, vel diebus, vel horis etiam, pro magnitudine pravitatis et maleficarum stellarum vi.

〈Commentarius〉

Cum igitur luminaria non exquisite tetigerint maleficas, sed aliquot partibus distiterint, ita quod benefica aliqua fuerit ante ipsum luminare, vel radios proiecerit ante ipsum luminare, tunc infans poterit vivere tot horis, vel diebus, vel mensibus, quot fuerint partes inter luminare et maleficam, vel eius radios oppositos. Et causa est quia luminare fit tanto robustius propter beneficam, ut non statim moriatur infans. Et hoc de horis, vel diebus et mensibus contingit secundum robur maleficae, quae est post luminare et alterius, quae reliquo luminari coniungitur vel opponitur. Similiter inspiciendum est robur beneficae, et quam propinqua sit ipsi luminari, tanto enim plus vivet. Remota enim benefica dabit horas, tangens luminare menses, propinqua dies. Et similiter malefica valde potens et coniuncta, et quod benefica iuvet horas tantum dabit, debilis menses, mediocris dies. Quod si volueris partus violenti exemplum habere, habes primam genituram in fine libri, nam rex hic natus est matre pereunte, extractusque ab utero.

Textus XXVI

Verum enimvero si maleficarum radii ad praecedentia feruntur loca beneficarum ad sequentia, quod in lucem aeditum est convalescet ac vivet.

〈Commentarius〉