cuius adventu omnia virent, et animalia turgent ad Venerem, et homines, ut dixi, fiunt longaevissimi qui illo praesente, et potentissimo nascuntur Cum vero ad qualitatem respicimus, moderate calidum dicimus, ut Ptolemaeus quia immensitas caloris humidi multitudine obtunditur, et siccum paululum, quia humidum aqueum ab illo totum consumitur aut immutatur, iuxta quod humida secundum qualitatem dicuntur, id est, quae aqueo abundant humido, ob id igitur Solem paulum siccum dixit Ptolemaeus, quia ubi dominatur, nihil videtur humidi aquei, sed totum in pingue convertitur humidum. Dixit autem effectum habere caloris et siccitatis vere potius quam calidum et siccum quia, ut diximus, Sol minime siccus est, imo neque ulla alia stella, ut docebimus sed humidissimus, et non calidus, sed calidissimus. At ipse alia ratione sequutus peripateticos somniantes Solem non calidum esse, sed calefacere, dixit effectum habere caloris et siccitatis, non calidum esse vel siccum. Quod tamen, ut dixi, si ad qualitates referatur impressas, et non substantiam, verissimum est. Neque enim Sol neque ullum aliud astrum qualitate praeditum ulla est, sed sunt astra omnia impressivarum qualitatum expertia. Calor enim qui in nobis fit, seu in igne, seu cum res dura movetur. Ostendit autem hoc Ptolemaeus ex magnitudine non quidem simpliciter tantum, sed simpliciter et quo ad nos, nam fixarum plurimae simpliciter maiores sunt Sole, sed non quo ad nos magnae, Luna vero quo ad nos aequalis ferme Soli, sed non simpliciter, Sol utroque modo. Igitur cum maximus ferme sit, plus continebit luminis et caloris. Peripateticorum enim sententia, calor pro luminis magnitudine distribuitur. Non autem magnitudo simpliciter, sed ex quantitate, densitate, et claritate sed Ptolemaeus duo haec ultima brevitatis causa praetermisit. Sicut etiam mutationem quatuor temporum causam facit magnitudinis caloris. Igitur, ut tandem hanc expositionem concludam, Sol quidem secundum substantiam calidissimus est, et humidissimus, secundum qualitatem impressam moderate calidus est atque paululum siccus. Ex quibus Haly non inepte has quatuor regulas colligit.
Prima virtus omnium syderum consequitur magnitudinem ipsius syderis. Sed, ut dixi, melius est dicere ipsius luminis, quae consistit in tribus, ut dixi, in corporis magnitudine, luminis claritate, et densitate. Secunda est, quod postquam Sol praecellit alias stellas omnes, ideo etiam dominatur in omnibus quae sunt maxima, scilicet regnis, regibus, magistratibus sapientiae, magnanimitati, nobilitati, fortitudini, splendori, ac talibus. Tertia, quod propter temperiem significat etiam mores bonos, longaevam vitam, et incolumen, rationem bonam, amorem honorum, fidei, lucis, claritatis vestitum, pulchrarum gemmarum et aureorum vasorum, munditiei et lautitiae. Quarta, ut habeat opera affectibus consequentia, ut versari cum principibus, diligique ab illis, ludere, iocari, a Republica non alienum esse, dignitatem retinere, et tamen esse comem, oculorum claritatem habere. Ex his etiam sequitur, ut omnia optima possideat in unoquoque genere, inter metalla, aurum, inter gemmas, carbunculum (Haly dicit Hyacinthum) inter animalia equum, leonem, aquilam, et inter arbores palmam, atque ita in caeteris.
Textus XXX
At Luna propterea quod proxime terram fertur unde humidae exhalationes exeunt plurimum madefacit atque ita prorsus subiecta corpora potissimum et mollia reddit et putrefacit; habet tamen propter illustrationem Solis etiam calefaciendi communicationem.