PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 507

Facsimile

tur ab annuorum et menstruorum signorum cum obnoxiis locis configuratione et secundum ingressus astrorum et Solis Lunaeque radiationes ad annua et menstrua signa. Nam si convenienter se habent cum locis affectis ab initio in genitura accepto et secundum in ambulationes convenienter illis configurantur pro re proposita bonum, si inconvenienter et praeter conditionem opposita quidem aut quadrangula figura in transitibus malorum authores sunt. Aliter vero configurata non ita.

〈Commentarius〉

Reliqua duo membra divisionis temporum, quae ad propria tempora pertinent, id est, ad annum, mensem, diem et horam effectus, ut de Domitiano alias retulimus, in praesenti textu declarat, dicens quod tale tempus dignoscitur ex duobus, scilicet annuorum, et menstruorum intellige tu et diurnorum signorum, id est, quae habentur in tertia temporum divisione, et superius declarata sunt a nobis, ad obnoxia loca intelligit bona et mala, non mala tantum, pro obnoxiis locis maleficarum et beneficarum, et luminarium, et sortis, et coeli medii, et ascendentis intelligit loca. Sed tamen in his tribus ultimis radii non tantum possunt, ut in ipsis planetis. Nam si gratia exempli, agatur de comparatione ad ascendens in octava genitura inconiuncta illi signa sunt Gemini, Sagittarius, Aries et Libra quoties erga profectio ad aliquod horum signorum pervenerit, nusquam afficietur, in trigonis et hexagonis signis bene se habebit. In oppositis et quadravis male. In malis autem utpote cum mihi Saturnus et Mars Geminos possideant, et Gemini, et Virgo, et Pisces, qui sunt in quadrato, et Sagittarius, qui est in opposito, malum afferent, Leo autem et Aries, qui sunt in sextili, et Libra, et Aquarius, qui sunt in trigono non nocebunt. Hoc est quod dixit (aliter autem configurata non ita). Non praetereundum puto quod ignotus explanator, nos in hac causa docet, scilicet temporum annuorum, et partium illorum significata, proprie pendere ex tribus, scilicet significatoribus promissoribus, et finium dominis. Atque haec de processibus annorum, mensium, et dierum.

Quod ad ingressus vero attinet, vult ingressus planetarum configurari bene si bonum debent significare, et malum, si male. Exemplum, si anno quinquagesimo primo ascendens pervenit ad Cancrum, et Saturnus fuisset in Capricorno, omnia mihi adversa contigissent. Si autem ibi fuisset Iuppiter optime, id est si fuisset in Cancro. Et ita inspicere oportet ubi erant luminaria, quorum alterum in Libra, et ideo adversabatur, reliquum in Leone iunctum Iovi in secundo loco et hoc iuvit in causa divitiarum et incolumitatis corporis et hoc semper verum est, sed magis in initiis annorum et mensium, ut alias dixi.

Et circa hoc est notandum quod ego observavi saepius, et est quod si in initio anni, idem de mense dico, loca principalia per ingressus, et maxime Luna cadant in locis maleficarum in genitura, vel fiat reditus quasi per circuitum malus, tunc eveniet eo anno mors, vel infortunium ex genere significati loci principalis, quem Luna aut planeta alius significator constituit. Velut in genitura Io. Pauli Sfortiae, Luna fuit inter Pleiadas, et Iuppiter iunctus Marti in Sagittario, et pervenit ad annum in quo Luna fuit rursus inter Pleiadas et Iuppiter iunctus Marti, in Aquario in quadrato Lunae, et mortuus est eo anno. Et similiter in genitura Francisci Sfortiae secundi videbis, exemplum, casus Lunae in loco maleficae eo anno quo mortuus est. Et haec omnia intellexit Ptolemaeus sub ingressibus astrorum in loca obnoxia a nativitate, et loca aphetica annua, aut menstrua, vel diurna processus.

Sed dices igitur ex hoc sequitur quod singulis duodecim annis homo ad eadem perveniet? Ita quod si quis habuerit morbum in tertio anno habebit,