PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 111

Facsimile

esse putat, nam inferius edocebit ex figuratum natura et proprietatibus etiam stellarum, propria quaedam significata, propriosque quosdam casus et eventus pendere. Et iure merito quidem, nam et medici proprietate rerum quasdam habent, quae vel omnino a primis non pendent qualitatibus, vel omnino in illas referri nequeunt ulla certa ratione. Quod perinde est quantum ad artis tractationem pertinet, ac si omnino ab illis non dependeant, causa vero propter quam author hic harum proprietatum non meminerit, sed omnia in primas transtulerit qualitates duplex est. Prima quidem, ut adversus negantes astrologiam evidentibus et manifestis suppositis, atque principiis procederet. Altera ut doceret lectores se artificiosam non inconditam tradere doctrinam, quamobrem et Galenus in libris De simplicium medicamentorum facultatibus in totum ab hoc genere causarum abstinuit. Non quod illas esse non crederet, nam de eis ibidem tractaturum seorsum pollicetur, sed quoniam tractatio illa quamvis pulcherrima in artem tamen reduci non poterat. Nunc vero tertium adiiciendum praeceptum est, quod docemur ut manifestissima esse intelligamus opera uniuscuiusque syderis, quanto sydus ipsum maius est, ac motus velocior, veluti ut existimemus manifestissima esse opera Lunae post Solem inde Veneris post Mercurii. Nam Mercurius ut celerior est, ita Venus robustior ob magnitudinem, inde Saturni post Iovis atque haec in comparatione ad Solem. Mars igitur obscuriora habet opera quod serius Soli coniungatur sitque minor Iove et Saturno. Stellarum vero fixarum opus manifestius est opere trium superiorum, earum dico quae magnitudinis sunt conspicuae, aut saltem mediocris cum parva latitudine, minus vero quam Mercurii et Veneris. Quoniam enim tardissime moventur singulo ferme anno, imo dicam simpliciter singulis annis Soli iunguntur. Venus vero propter epicyclum saepius, ac longe saepius Mercurius iunguntur Soli in anno, quo vero ad opera Lunae, fixae quidem manifestiora ostendunt opera et maiora, inde Saturnus, deinde Iuppiter, ac Mars, et Venus, ac Mercurius. Horum omnium causa est, quod saepius redeunte planeta leviore ad congressum alterius qui tardius movetur, seu per coniunctionem, seu per radios illi applicetur, proportione enim haec sibi invicem respondent, quod polliciti fuerant ab initio saepius repetendo confirmant atque augent. Verum Venus ac Mercurius cum nunquam Solem respiciant, alios loco horum affectus patiuntur, illius comparatione.

Textus XII

Quod autem non sine causa, quamvis immerito quasi fieri ut percipiantur, nequeat calumniam sustinent, nunc deinceps docere conabimur.

〈Commentarius〉

Hic incipit tertia pars praesentis capitis, in qua docet causas errorum in iudicando, dividiturque in tres partes proprias in quarum prima ostendit duas causas generales errorum, qui contingunt his qui futura praedicere student, huius partis initium est primum quidem. In secunda docet duas causas errorum, qui contingunt in praedicendo de constitutionibus temporum, ibi at est manifestum. In tertia ostendit tres causas principales errandi in praedicendo casus hominum per nativitates, ibi quod autem ad subiicit ergo primam causam generalem.

Textus XIII

Primum quidem inteligendum multa errata, eorum qui parum accurate in re magnae et multiplicis considerationis versentur derogare fidem scientiae et facere ut fortuita videantur etiam quae ve-