vel ab ipso. Circa qualitatem vero futurorum quinque observanda declarat, quae cum maxime generalissima sint, tam in quarta anni, quam etiam in mensibus, et quartis mensium et diebus, et partibus diei diligentissime erunt consideranda. Primum est natura loci cardinis et luminaris, utpote si sit mobile, fixum, commune, vernale vel aestivum et quale signum sit, et qualis pars sit signi in longitudine vel latitudine. Haec autem in praecedenti capite declarata sunt. Secundum est natura stellarum dominantium in cardine et loco luminaris, vel applicantium, vel defluentium ab altero illorum locorum, nam loca illa tales stellae afficiunt. Porro natura illarum stellarum superius iam declarata est. Tertium quos ventos stellae commoveant, Saturnus orientales, Mars occidentales, Iuppiter boreales, Venus meridionales, Mercurius omnes adiuvat. Quartum sunt signorum partes in quibus planetae illi fuerint, nam Aries, Leo et Sagittarius ventum movent inter septentrionem et occidentem; Taurus, Virgo et Capricornus inter orientem et meridiem; Gemini, Libra et Aquarius inter orientem et septentrionem; Cancer, Scorpio et Pisces inter occidentem et meridiem. Unde egregie falluntur qui hos trigonos, vel orientales, vel occidentales, vel septentrionales, vel meridionales appellare nituntur, cum nihil minus sint, sed medii inter has regiones, similiter ex latitudine talium stellarum in signis boreali vel australi. Id coniectari licet quod ad ventos attinet, veluti hoc anno praesenti die duodecima Augusti cum celebrata est, coniunctio Iovis et Mercurii in decima octava parte Leonis, uterque erat septentrionalis ascendens, ideo cum Iuppiter moveat ventos boreales et Mercurius augeat omnes ventos, significabat ventos validos boreales, sed quia erant in Leone poterat facere aliquam inclinationem ad occidentem, verum quia uterque erat borealis fuit modica, vel nulla inclinatio ad occidentem. Atque ita fuerunt validissimi venti ex ea coeli regione, adeo ut vias transire non possemus. Quintum est Lunae inclinatio ad Boream vel Austrum in latitudine, haec igitur sunt generalia quae in hoc textu declarantur. Caeterum propria huic parti sunt quod mensis lunaris quilibet temporis naturam sequitur, quae ab ipso interlunio, vel plenilunio illum inchoante decernitur. Et quod ex his duobus, scilicet interlunio, vel plenilunio oportet illud eligere quod est simile ei a quo totius quartae naturam didicisti. Ita quod si interlunium praecessit ingressum Solis in punctum cardinale, omnes menses illius quartae ab interlunio inchoandi erunt. Si autem ingressum Solis in punctum cardinale proximius praecedat plenilunium, omnes menses illius quartae anni ab ipsis pleniluniis sequentibus inchoandi erunt, neglectis noviluniis pro mensium ratione.
Verum ut ad omnia haec pateat intellectus figuram descripsi, quae ventos omnes, scilicet triginta duos notiores, quique nautis deserviunt soli, contineret. Et quanquam in aliquibus nomina varient, attamen res ipsas potius quam nomina considerare oportet. Ita ut dicamus quod generaliter ventus septentrionalis est frigidus et siccus serenitatis author, nec solum Septentrio, sed qui prope sunt ad Borrhapelioten et Borrholybicum usque. Contra Notus calidus, humidus, gravis, atque morbosus, pluviosusque nec solum ipse, sed quicunque sunt inter ipsum et Notapeliotem et Notolybicum. Discrimen tamen est iuxta propinquitatem illorum ad principalem ventum. Principales autem sunt quatuor, Septentrio, Notus, Subsolanus, et Zephyrus, qui et Favonius dicitur. Post hos robore sunt proximiores Boreae et Noto, scilicet Upaquilo, et Mesocircius, Mesolibanotus, et Mesophoenix. Verum quia non tam subtiliter scriptores rimati sunt naturas et nomina singulorum ventorum, ideo notiores et proximos his qui tamen et ipsi robusti sunt pro illis subiecere, id est, Aquilonem, Circium, Phoenicem et Libanotum. Nobilitate tamen post primos quatuor ponentur Ptolemaici venti, id est, Notapeliotes, Notolybicus,