PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 186

Facsimile

dinem, ut sit facilior intellectus et brevior explicatio. In primo igitur trigono Aries sui initio tangit circulum aequinoctii, Sagittarius sui fine hyemalem, Leo nullum, sic in secundo. Hoc autem in suis locis explicabitur a Ptolemaeo. Ex hoc patet quod signa eiusdem naturae, ut Arabes existimant, quantum ad temperamentum.

Textus LII

Horum igitur primum ducitur per Arietem, Leonem et Sagittarium, tria signa masculina quae sunt Solis, Martis, et Iovis domicilia. Hoc triangulum asscriptum est Soli et Iovi, Mars enim propter alienam conditionem exclusus fuit. In administratione autem primas tulit interdiu Sol, nocte Iuppiter. Locus autem Arietis aequinoctialis est, Leonis aestivalis, Sagitarii hibernus. Idem triangulum potissimum Aquilonare est ob Iovis dominium, quippe qui sit foecunditatis et spirituum author, sicut et Aquilonares venti. Sed admiscetur tamen huic et Africus propter Martis domum ita ut fiat triangulum, ut Graeci vocant Borrolibycum, quod misturam Aquilonis et Africi significat, nam Africos Mars excitat qui conditionem lunarem sequitur cum et occidua coeli plaga effoeminata habeatur.

〈Commentarius〉

Quinque alia supererant de triangulis declaranda quorum unum erat generale, scilicet ut septem planetae quatuor triangulis dominarentur, ob id primis tribus duos planetas praefecit, quarto autem unum tantum, ut sic numerus aequaretur trigonorum penes dominos ipsis planetis. Singula vero triangula considerat quatenus conformia sunt in masculino et foeminino diurno, et nocturno, nam alterum alteri consequens est, ut saepe diximus. Secundo quatenus dominos debeat in illis invenire. Quibus inventis, tertio quaerit quibus nam ventis praedominentur atque ex ventorum natura, quartum, scilicet quibus regionibus. Dividit autem totum hemisphaerium, quod ab aequinoctiali versus arcticum polum, in quatuor partes, orientem, quam Saturno tribuit, quoniam contrario gaudet, diurna vero est illa pars, vocat autem partem hanc Subsolanum. Occidentem quam Marti tribuit et vocat Africum, tribuitur autem Marti quia Mars siccus est et contrario pendet. Occidens autem nocturnum atque humidum, humidum quidem ob eam causam quae supra dicta est, quod Sol occidens vapores superius elevatos per diem, demittat in terram et etiam quod Luna dum primum e radiis Solis exit, in occidente appareat. Septentrio Iovi tribuitur, quoniam ex ea parte flant venti foecundi, hos Aquilonares vocat. Meridies Veneri tribuitur, quoniam ipsa humida est, excipit autem luminaria et Mercurium, luminaria quidem, quia generales sunt causae ventorum, ut dictum est, Mercurium vero veluti qui luminaribus semper famuletur. Cum vero unicuique triangulo duo planetae dominarentur, par erat ut etiam duo venti praeessent, et regio ipsa quasi media esset. His itaque intellectis, facile est exponere quae Ptolemaeus in unoquoque triangulo scripsit, quare sola paraphrasi opus erit.

Quoniam igitur in primo triangulo quod e masculinis et diurnis, constat signis Mars et Sol, et Iuppiter domus habent Mars in Ariete, Sol in Leone, Iuppiter in Sagittario, Marte reiecto quia Soli inimicus est, qui plurimum potest per se quod dominus sit planetarum, tum etiam quia exaltationem habet in eodem triangulo. Sol die factus est dominus primus, Iuppiter secundus no-