masculis. Verum in foeminis magis apud Anglos et Gallos, quam apud Italos atque alia ex ratione.
Textus LXXXIII
Conferunt etiam orientales et matutinae figurationes Martis et Veneris, ut haec omnia viriliora sint et illustriora notioraque, occidentales autem et vespertinae muliebria magis et tecta. Haud dissimiliter Saturnus his accedens ut sint insolentiora et impuriora haec omnia et cum maiori turpitudine ac dedecore coniuncta, Iupiter vero ut decentiora, verecundia quadam velata et tutiora; denique Mercurius haec reddit vulgo notiora, agiliora milleque modis varia et cautius instituta.
〈Commentarius〉
Tres facit contrarias comparationes orientalis ad occidentale et orientalis significat actus masculinos, et ob id etiam maiorem impudentiam, nam et masculi foeminis sunt impudentiores et in problematibus scriptum est cur pati magis, quam agere turpius ducatur faterique magis verecundentur, causa ex astrologia clara est, quoniam orientales stellae agere significant et palam, occidentales autem occulte atque pati. Secunda comparatio est Saturni et Iovis, Saturnus facit omnia foeda et turpia, et impura, non tamen adeo palam ut Mars, quia Saturnus frigidus est, Mars vero calidus. Iuppiter autem omnia moderatiora reddit cum sit undequaque utilis et beneficus. Tertia comparatio est Mercurii, qui propter tot multiplices orbes, tamque varios motus et humilitatem naturae, abscondit, detegit, miscet, variat omnia et nisi metus adesset satis palam facere. Invenit etiam mille modos inusitatos libidinum eorum proprie author, qui olim Spintriae vocabantur.
Sub praedictis autem comprehenditur amor, ut minor affectus stultitiae a Venere, et ira a Marte, et signa amatoria sunt Aries, Taurus, Leo et Virgo. His imbecilliora Libra et Sagittarius dicit explanator. Iracunda Aries et Leo, et Sagittarius, et Cancer, et Capricornus. Cancri autem ira levis et facilis.
Circa quod notandae sunt duae regulae, quarum prima est Haly, scilicet quod omnes regulae dictae de morbis corporis aut vitiis, seu morbis aut vitiis animi, seu sanitate utriusque, seu de vita, filiis, honoribus, divitiis, atque aliis rebus, intelliguntur eodem modo in progressionibus servatis tribus conditionibus. Prima est ut non repugnet nativitati talis effectus omnino. Secunda ut directio significet talem effectum generaliter. Tertia ut adsit in progressione propria significatio talis effectus, tunc in illa progressione eveniet res significata, quae raro tamen erit perpetua. Exemplum, in nostra genitura non est repugnantia lucri, anno 51. pervenit Iuppiter ad quadratum Solis et trinum Lunae, et Sors ipsa per directionem etiam ad sextilem Solis, et oppositum Martis, et quadratum Lunae, et significabat generaliter itinera propter ascendens, et bonum in rebus ad fortunam pertinentibus, eodem igitur anno Luna fuit prope Iovem, et Iuppiter in trigono Veneris, et Mars in quadrato Lunae. Praestitit igitur iter illud prolixum et honoratum in quo fui cum regibus et principibus, et accepi multa dona ab eis et propter quadratum Martis, et directionem ad oppositum eius partis fortunae et quia Luna in nativitate est in quadrato Martis, significat pericula ab aquis et ab hominibus, et maxime quia Luna est cum capite gorgonis in uno circulo. Aliud exemplum, aliquis non habet indicia quod non possit esse daemoniacus, contingit quod per directionem Solis aut Lunae, aut ascendentis significatur morbus eo anno, in illo anno Luna cadit in septimam profectionis opposita Soli, et Mars elevatur supra illam in eodem angulo, tunc ille fiet daemoniacus eodem anno et posset