litas vitae contractuum, negociorum.
Sequitur quadrantis tertii septentrionalis pars Magnae Asiae, cuius superiora loca continent Armeniam, Hircaniam, Mattianem, Bactra, Casperiam, Seticam, Sauromatas, Oxianem, Sogdianen, quaeque alia in divisione totius terrae spectant Aquilonem, qui est inter septentrionem et orientem locus, hae regiones igitur conciliantur Aquilonari triangulo Gemminis, Librae, Aquario, gubernatores autem Saturnus atque Iuppiter habitu orientali. Harum itaque incolae Iovis et Saturni numina venerantur. Suntque ditissimi et auro abundantes, victu mundo et consuetudine honesta, sapientes, magi, periti rerum divinarum, moribus ad liberalitatem et iustitiam compositis, animo magno, fortes, osores imporbitatis, ita naturae quodam instinctu animantes suorum ut pro ipsis ne mortem quidem oppetere dubitent, respectu decoris ac pietatis. In usu rei veneriae moderati et puri, vestitu sumptuosi, benigni, animo sublimi; quod fere Saturni Iovisque stella orientali in habitu conficit. Caeterum ex his Hyrcani, Armeni, Matiani proprie referuntur ad Geminos et Mercurium; itaque et sunt mobiliores ac subimprobi. Bactrianae gentes et Caspiae, una cum Sericis Librae parent et Veneri; indeque divitias congerunt, musicae deliciisque indulgent. At Sauromatica, Oxianae, Gogdianae, subiiciuntur Aquario et Saturno; habentque homines immanes, tetricos, feros. Reliqua huius quadrantis et in medium totius terrae decidua loca, Bithynia, Phrygia, Colchis, Syria, Commagene, Cappadocia, Lydia, Cilicia, Pamphylia, descendunt a suo quadrante ad Africum, qui est inter occasum et meridiem, inciduntque in notolybicum triangulum Cancrum, Scorpium, Pisces, dominante Marte et Venere cumque his Mercurio. Hinc illae gentes fere numen Veneris adorant, multis variisque suae linguae vocabulis ut matrem Deum celebrantes, ipsum Martem Adonin, rursumque aliter appellant, hisque divis cum questibus initia habent constituta. Sunt autem perimprobi et animis servilibus, laboriosi, mali, impliciti expeditionibus mercenariis, belligerationibus, rapinis, praedationibus, ipsi mutuo sese subigantes et vastationes sibi ipsis, bellumque inferentes. Quae omnia a Marte et Venere orientali concursu proficiscuntur, quoniam autem in Veneris triangulari signo Capricornus altitudinem habet, Marte et in huius item triangulari signo Pisces, ipsa Venus extollitur, fit ut illis in locis summa benevolentia et charitate maritos suos foeminae complectantur, domique custodes sint et operum studiosae, famulatione, sedulitate, obedientia commendabiles. Ex his Phrygies, Bithyni, Colchi pertinent magis ad Cancrum et Lunam. Quo fit viri ut fere leves sint, morigerique mulieribus, con-