PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 444

Facsimile

telligere oportet et medium. Velut Saturnus cum Marte male dispositus cloacarum expurgatores, bene chyrurgos, nam utrinque foedam rem tractant, illi laniarum retrimenta, hi saniem et pus. Sed hi cum honore et lucro magno, illi cum exiguo et omnino inhonorati. Calones igitur militum partes sunt. Bene dispositus igitur milites fecit. Cauponas etiam sicut et Venus, sed non adeo gratiosos. Venus enim hospites significat, qui olim habebantur et nunc etiam apud Scotos solum benignos. Emunt peregrini quod volunt, illi obsonant, panem et vinum tribuunt, considentque simul in mensa cum hospite, commodo magno peregrinantium, ob id hospitis nomen olim gratum et sanctum, quod violare nephas erat. Caupones omnia tribuunt, pecunias exigunt, genus hominum pessimum, et infame.

Textus XVI

Rursus si duo sunt qui actionibus praesint atque vivendi instituto ut Venus et Mercurius, negotiosum reddunt in cantilenis musicisque instrumentis, concentu, carmine, ac potissimum cum loca sua mutuo permutant efficiunt cytharoedos, mimos, mangones, quique organa musica fabricent, fides tractent, saltatores, textores, qui etiam ex cera conficiant imagines, pictores. Quod si Saturnus rursus ipsis astipulatur, quod diximus et muliebres ad haec mundos distrahaentes; si vero Iuppiter, causidicos, a rationibus primos, reipublicae operam navantes, puerorum magistros, multitudini praefectos.

Mars cum Mercurio simul imperium adepti officiorum, statuarios efficiunt, armorum opifices, sacrorum monumentorum, fusores, luctatores, medicos, chyrurgos, delatores, falsarios, maleficos, scalptores. Saturno vero illis adiecto, carnifices, alienarum vestium direptores, raptores, latrones, abactores, malis artibus victum quaeritantes; Iove autem loco Saturni, industrios et agiles, vehementes, curiosos, aliena opera subeuntes et inde victitantes.

Si autem Venus Venns B et Mars officiis moderandis praeficiuntur, tinctores unguentariosque producunt, qui aes, plumbum, argentum et aurum tractent, et fundant, agricolas, pyrrhicam saltantes, medicamentarios, medicos. Si illis Saturnus suffragetur, sacrorum animalium curatores, vespillones, funerum designatores quique naenias praecinant, divinos et ubi arcana sacrorum luctus et mactationes fiunt versantes; si Iuppiter, homines in sacris versantes, augures, sacrificos, foeminarum coetui praefectos, nuptiarum et connubiorum interpretes et ex his viventes, voluptuarios iuxta ac temerarios et proinde periculis obiectos.

〈Commentarius〉

Simplicibus opificiis declaratis addit nunc mixtos, Mercurius, ut dixi, significat industriam et Venus labores leves. Ut vero Venus clarior extiterit, musicos facit, si occidat, poetas aut saltatores, vel textores, mimi et scurrae, et comoediarum actores, scaenicique viri omnes ex eodem genere sunt. Mangones olim erant, qui pueros expoliebant, ut ob formam ad flagitium venales