tia atque rariores, ut nisi prae magnitudine videri queant. Verum sydus ipsum densum est, ac facile prae luminis magnitudine videtur. Sed ad exemplum revertor, id desumptum est ex Iacobi Ziglieri monumentis, qui ea a Ioannis Regio Montani observationibus desumpsit. Observatio autem talis est atque series verborum Regio Montani: ‘Idibus Ianuariis anno domini millesimo quadringentesimo supra quintum et septuagesimum. Visus est nobis cometa sub Libra cum stellis Virginis, cuius caput tardi erat motus donec propinquum esset spicae nunc incendebat per crura Bootis versus eius sinistram. A qua discedendo, die uno naturali portionem circuli magni quadraginta graduum descripsit. Ubi cum esset in medio Cancri, maxime distabat ab orbe signorum sexaginta septem gradibus, et tunc inter duos polos zodiaci et aequinoctialis ibat, usque ad inter media pedum Cephaei, deinde per pectus Cassiopeiae super Andromedae ventrem. Post gradiendo per longitudinem Piscis septentrionalis, ubi valde remittebatur motus eius propinquabat zodiaco, transiens ipsum iuxta medium Arietis, donec cum stellis Ceti occasus Heliacus illum nobis occultavit in ultimis diebus Februarii. Hoc motu suo proprio, circuli magni portionem descripsit, quo in septentrionem, et cum hoc contra signorum successionem ferebatur a Libra in Arietem, in fine et principio tarde movebatur, in medio vero apparitionis velocissime, uno die fere per quatuor signa a fine Virginis in principium usque Geminorum. Cauda vero eius minus mobilis continue respiciendo stellas Geminorum, eas circuibat, nunquam ab eis per totum apparitionis tempus devians. Ideoque in prima emersione, ad occidentem illam protendebat quoniam illic stellae Geminorum putabantur. In fine vero cometa sub Ariete locato propter Solis vicinitatem nisi in occidente apparuit, cauda orientem versus protensa, quia in hoc situ stellae Geminorum ponebantur. In medio vero apparitionis caudam vertebat ad meridiem, illic tunc erant stellae Geminorum, contingebatque tunc nocte eadem, ut statim post Solis occasum cauda orientem respiceret. Appropinquante medio noctis respexit meridiem post medium noctis vero occidentem. Ante Solis exortum indicabat locum septentrionis. Haec caudae diversitas in situ, ex motu diurno oriebatur qui semper est ex consequentia primi mobilis ab oriente in occidentem. Motu autem proprio extremitas caudae quamvis tardius quam caput cometae, semper tamen etiam ad occidentem contra signorum successionem describens parallelum, a principio Librae usque ad medium Tauri movebatur vadens sub pedibus Ululantis per Ursam Maiorem propinquando Perseo, per quem circa Pleiades ad Caudam Arietis ibat fere in medio Tauri. Unde patet tam caput, quam caudam cometae versus occidentem, et nunquam versus orientem ivisse non solum motu diurno, sed etiam proprio.’ Haec igitur de motu et illarum conversione dicta sufficiant. Quantum vero ad substantiam earum pertinet dictum est in libris De subtilitate et primo De varietate rerum. Quo vero ad significata communia dicit quod significat bella et constitutiones mobiles potest referri et ad aerem, et ad seditiones et ad utrunque. Namque et alia significant utpote siccitatem atque inde sterilitatem. Velut in illo cometa qui subsecutus est coniunctionem magnam in Cancro, factam anno millesimo quingentesimo quarto ut Augustinus Nyphus refert, quam cometes consecuta est anno 1506. Illum igitur biennio post tanta siccitas in Insubria subsecuta est, ut a mense Ianuarii in Novembrem nulla penitus pluvia deciderit in ea regione. Itaque et haec omnia et ventos praecipue et pestem significat et principum mortes. Nam tales effectus a Martis et Mercurii mistione fieri solent. Fiunt etiam aquae et imbres copiosi, quandoque tum mutationes principum et haereses, et legum novarum institutiones, et multa alia. Sed de imbribus, reliqua enim nota sunt, causa est magnitudo caloris qui trahens multos vapores eos non potest dissolvere, declaratum est
Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)
Basel, Henricus Petri, 1578 · 270