PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 132

Facsimile

vespertini, fausti et non impediti. Cum autem Saturnus et Venus sunt orientales et in proprio fulgore aut in cardine, significant utriusque parentis manifestam felicitatem, iuxta cuiusque proprietatem. Sed si lumina nec iunguntur aliis planetis nec comitatum habent, significant abiectos et inglorios parentes, ac praecipue cum Venus et Saturnus infeliciter positi sunt. Sin autem habent comites, non quidem suae naturae, ut cum Mars ascendit post Solem aut Saturnus post Lunam, aut si beneficae stellae et quae sunt eiusdem conditionis non sunt bene positae, indicio sunt parentum vitam esse mediocrem et inaequalem. Sed si pars fortunae, de qua postea dicam, convenit cum his stellis, quae comitantur Solem aut Venerem, recipient salva patrimonia; sin autem non congruit aut contraria est aut nullae sunt comites aut sunt maleficae, patrimonium parentum non erit eis utile aut etiam damnosum. De aetate parentum iudicium faci