PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 207

Facsimile

nam vero vespertinos, nascentur reges. Et cum stipatores planetae sunt in cardinibus aut fausto adspectu intuentur culmen coeli, magnam potentiam et imperia et opes nati adsequentur. Sin autem caeteris ita positis, Sol erit in signo masculo, Luna vero in femineo et alterum lumen erit in cardine, potestatem habebunt vitae et necis in alios. Sin autem tali luminum positu in cardine stipatores non sint in cardinibus nec eos adspiciant, dignitates quidem habebunt, sed aliqua tantum parte gubernationis antecellentes, ut gestatores ornamentorum aut procuratores, castrorum praesides, non duces. Sin autem lumina non erunt in cardinibus, stipatorum vero plures aut in cardinibus sunt aut fausto adspectu eos intuentur, non habebunt illi quidem dignitates, sed benevolentiam inter cives et mediocritatem in vitae incrementis. Cum vero nec stipatores sunt in cardinibus, erunt obscuri et impediti, ac prorsus abiecti et miseri erunt si nec