litates vero particulares a singulis planetis ortas pro cuiusque dominio, deinceps compendio recitabo et mixturas eorum in genere describam.
⟨III.21⟩ Saturnus
Saturnus cum solus nactus est dominium et plus valet quam Mercurius et Luna, ac praeclare se habet quod ad mundi positum attinet et ad cardines, facit corporis sui curam gerentes, graves, profunda cogitantes, tetricos, solitarios, laboriosos, imperiosos, punientes indigna, cumulatores opum, parcos, cupidos pecuniae, violentos, colligentes thesauros, invidos; sed infeliciter positus, facit squalidos, humilia cogitantes, negligentes, solitarios, lividos, timidos, fugitantes lucem, obtrectatores, amantes solitudinum, lugubrium sermonum querulos, imimpudentes, superstitiosos, laboriosos, mites, insidiantes suis, tristes, incultos.
Saturnus cum Iove
Saturni autem et Iovis familiaritas