PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 34

Facsimile

tum in hoc circumfuso aere efficere, ita ut propria cuiuslibet stellae qualitas dominetur, sed tamen aliqua ex parte propter positum repugnantium coherceatur.

⟨I.8⟩ De viribus stellarum fixarum

Sequitur ut stellarum fixarum proprias effectiones percurramus deprehensas in earum naturis, quas ita recitabo ut ad similitudinem planetarum accommodem, ac initio a zodiaco ordiemur.

Stellae in capite Arietis vim habent mixtam ex natura Martis et Saturni; quae vero sunt in ore, vim similem habent Mercurio et nonnihil Saturno; quae vero sunt in pede posteriore sunt martiae; in cauda venereae sunt.

Ubi Tauri signum quasi amputatum cernitur venereae sunt; Pleiades vero Lunam et Martem referunt; in capite inter Hyadas una lucidior et rutilans, quae Facula dicitur, martia est.

Geminorum signum in pedibus stel