uscitat animos doctrina assuetactione et primis exercitiis. Tertiam aetatem, videlicet adolescentiam, regit Venus, sequentibus octo annis, qui numerus congruit cum proprio ipsius circuitu, incipit enim tunc motus ciere seminalium meatuum et eorum impletionem et adpetitionem ad venerea; tunc enim maximi sunt stimuli et ardores libidinis, amor, error et incogitantia in eo ipso, quod oculis cernitur. Quartam vero et mediam aetatem iuvenilem Sol regit, qui mediam sphaeram tenet, ac dominatur annis undeviginti et addit animae quiddam herile, et autoritatem et gravitatem actionum, et cupiditatem gloriae, et honesti status, et transitum a ludis, et incompotis moribus, et accersitis vitiis, ad severitatem, modestiam, et appetitionem honorum. Quintus vero Mars virilem aetatem regit annos quindecim, iuxta suam periodum, et facit animos acriores et laborum tolerantiores, et auget solicitudines et molestias animi et corporis, ac sensum indit et cogitationem, qua