PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 149

Facsimile

adsumenda sunt quatuor praecipua loca, videlicet Solis, Lunae, horoscopus, pars fortunae et horum dominatores.

⟨III.13⟩ De parte fortunae

Sumes autem partem fortunae a numero graduum, die et nocte, a Sole ad Lunam, sic videlicet, ut quantum distant Sol et Luna, tantum constituas intervallum inter horoscopum et partem fortunae iuxta successionem signorum. Ac ubi finis erit eius computationis, is gradus eius signi et is locus erit pars fortunae, quem igitur positum habet Sol ad horizontem, hunc habet et Luna ad partem fortunae, et erit pars fortunae lunaris horoscopus. Considerari autem debet quod lumem sequatur alterum in successione signorum, si enim Luna sequitur Solem secundum successionem signorum, numeretur et pars fortunae ab horoscopo secundum successionem signorum, sed si Luna antecedit Solem, numeretur et pars fortunae ab horoscopo contra successionem signorum.