tur et formatur corpore, quam anima et corpus, quia densius est, congenitas a prima origine statim suae mixturae notas habet, anima non nisi post aliquanto et obscure impressas sibi a prima causa vires profert, quae vero extra nos sunt, progressu temporis demum accidunt. Contemplari autem oportet cardinem orientis et succedentes aut planetas qui horoscopo praesident, eo quo diximus modo, aliqua ex parte et Lunam; etenim ex vi formatrice et ad alterutram speciem seu pulchram seu deformem efficiendam proprietate cum horum duorum locorum, tum dominantium utrisque planetarum, insuper ex figuris stellarum inerrantium, quae his cooriuntur qualis sit forma corporum eruitur, hoc observato, ut vis praecipua tribuatur planetis dominantibus, secundo loco adiungatur illis tanquam causa adiuvans locorum proprietas. Primum ergo, si quis singula simplici ratione prosequi velit, his utatur: inter planetas, Saturnus cum orientalis est, colore flavos efficit, pleniore