PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 227

Facsimile

orientaliores vel in cardinibus positi dignioribus aut succedentibus domiciliis aut elati supra caeteros fuerint. Si igitur planetae, qui prolificis dominantur signis, orientales fuerint, donant liberos; si tunc quoque in signis propriis haeserint, claritatem illis et illustre nomen adiungunt; at si occidentales fuerint aut in loca alienae conditionis conclusi, abiectos et obscuros liberos designant. Quod si horoscopo congruerint et parti fortunae, erunt liberi in amore parentum, venusti, suaves, et haereditate a parentibus relicta potientur; sin dissenserint ab iisdem aut ex adverso constiterint, contendent liberi et simultates exercebunt cum parentibus, nocebunt eis nec consequentur ius haereditatis. Sic cum se invicem planetae radiis amicis complectuntur, concordes tribuunt liberos et inter eos fraterno amore devinctos, ac mutuis et coniunctis operis atque officiis tuentur et conservant stabilem benevolentiam; cum dissident aut oppositis se ac hostilibus impetunt radiis, odiis mutuis et