gis idoneae sint; eamque partem nudantes, ut ostendant se non feminarum more vivere.
Syria vero, Commagene et Cappadocia, congruunt cum Scorpio et Marte; sunt igitur earum regionum homines audaces, improbi, insidiatores, laboriosi. Lydi vero, Cylices et Pamphylii, ad Pisces et Iovem pertinent; sunt igitur divites, liberales, negociatores, amantes libertatis et in contractibus non morosi. Postremus quadrans est Libyae, ut communi nomine appellatur, continens Numidiam, Carthaginem, Africam, Phyzaniam, Nasamoniticam, Garamantes, Mauros, Gaetulos, Metagonithas; huius quadrantis situs est ad occasum brumalem et refert naturam trigoni occasus brumalis, scilicet Cancri, Scorpii et Piscium, et gubernatur a Marte et Venere positu vespertino. Quare saepe in illis regionibus, propter illorum siderum copulationem, simul duo regnum tenent, vir et mulier aut frater et soror, ut vir mari