tata et plausibiliter proposita, sine physica ratione, relinquamus. Illud vero quod scire dignum est non omittatur, consentaneum esse rationi, signorum initia ab aequinoctiorum et solstitiorum punctis inchoare, idque scriptores ostenderunt, et videmus naturas, vires et familiaritates stellarum causam sumere a solstitiorum et aequinoctiorum initiis et non aliunde. Quod si alia initia constituerimus, aut signa a iudiciis excludemus, aut si complectemur errabimus, cum iam spacia, a quibus signa vires sumunt, retro acta sint.
⟨I.21⟩ De sua cuiusque stella facies carpentis ac soliis
Familiaritates stellarum et signorum fere tales sunt, ut exposui. Dicuntur autem faciem suam habere, quando tantum est intervallum inter planetam et Solem aut Lunam, quantum distat domus planetae a domo Solis aut Lunae; ut verbi causa, cum Venus sexangula configuratione distat a luminibus, sed sit cum Sole vespertina, cum Lu