PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 143

Facsimile

rum aut caprarum aut boum aut simile quiddam. Sin autem lumina fuerint in signis humanis nec tamen caeterae stellae cognationem cum illis habebunt, nascentur monstra hominum iuxta qualitatem et figuram signorum in quibus sunt maleficae gubernantes lumina aut cardines. Si nulla benefica adspicit illa loca, nascuntur prorsus fatua et monstrosa; sin autem ea Iupiter aut Venus adspiciunt, nascetur monstrum speciosius, ut hermaphroditi aut balbutientes. Si autem adspicit ea Mercurius, significat divinatores et qui ad quaestum conferunt divinationes; solus autem Mercurius infausto loco, gignit mutos ac surdos, interdum etiam astutos et veteratores.

⟨III.10⟩ De natis qui nutriri non possunt sed mox extinguuntur

Reliqua est inter ea, quae in ipso par