PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 10v

Facsimile

dirigit animam absentium meditatione tanquam si essent presentia atque eam preparatque ut quiete ac constanter eventa singula suscipiat. Deinde quod neque sic cuncta oportet arbitrari ex superiori causa hominibus evenire, tanquam ab initio ab aliquo insolubili divinoque precepto ⟨…⟩ καθʼ ἕνα ἕκαστον is left untranslated; Hübner p. 16, l. 262 sint sancita, necessarioque prorsus eventura, nulla alia causa contrarium efficere valente. Sed scire quidem opus est, corporum celestium motum secundum fatum divinum et immutabile a seculo esse perfectum; terrenorum autem variationes secundum fatum naturale ac mutabile, causas desuper accipiens secundum accidens et secundum consequentiam. Quodque nonnulla quidem propter universaliores circunstantias hominibus eveniunt et non ex propria cuiusque naturali aptitudine, ut quando in maximis complectentis mutationibus et a quibus difficulter se quisque potest custodire, ut in exustionibus aut pestilentiis aut inundationibusdiluviis hominum perit multitudo, eo quod semper minor causa maiori ac fortiori sit subiecta. Nonnulla vero accidunt secundum naturalem ac propriam cuiusque concretionem, propter parvas et qualescunque complectentis repugnantias.