PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 100r

Facsimile

⟨III.9⟩ Cap. IX. De his qui non nutriuntur

Cum ad ae quae sunt in ipsa genitura reliquum sit de his, qui non nutriuntur pertractare, considerare convenit quod partim quidem hic modus ei sermoni adheret qui at de vite temporibus inscribitur, quoniam quaesita species non est ab utroque aliena, partim vero ab eo divisus est eo quod secundum ipsam considerationis vim aliquomodo differant. Is enim sermo in quo de vite temporibus tractatur, in his, qui tempora habent sensibilia contemplatur, hoc est non minoraunica solari revolutione non minora; tempus enim proprie huiusmodi annus deperhenditur, potentia vero illo minor menses sunt et dies et horae. Is vero sermo qui de his est qui non nutriuntur, in his inspicitur qui ad propositum tempus non perveniunt, sed ad minores numeros propter excessum malitie corrumpentium stellarum. Unde et ille multarum partium habet considerationem, hic vero magis universalem.